Grattius
Grattius fuit poëta Romanus aetatis Augusti qui Cynegeticon, carmen didacticum de venatu scripsit e quo nobis servantur 541 versus hexametri. Titulum Cynegeticon similis est titulo libri a Xenophonte scripti. Carmen de artibus venandi, de virtutibus diversorum canum in venatu et de rebus aliis docet.
Exemplum poësis
recensereHic poëta affirmat, sicut canes cibo simplici sunt alendi, homines non luxuriose vivere debere:[1]
lacte novam pubem facilique tuebere maza,
nec luxus alios avidaeque impendia vitae
noscant: haec magno redit indulgentia damno.
nec mirum: humanos non est magis altera sensus,
tollit ni ratio et vitiis adeuntibus opstat.
haec illast Pharios quae fregit noxia reges,
dum servata cavis potant Mareotica gemmis
nardiferumque metunt Gangen vitiisque ministrant.
sic et Achaemenio cecidisti, Lydia, Cyro:
atqui dives eras ac fluminis aurea venis.
scilicet ad summam ne quid restaret habendi,
tu quoque luxuriae fictas dum colligis artes
et sequeris demens alienam, Graecia, culpam,
o quantum et quotiens decoris frustrata paterni!
at qualis nostris, quam simplex mensa Camillis!
qui tibi cultus erat post tot, Serrane, triumphos!
ergo illi ex habitu virtutisque indole priscae
inposuere orbi Romam caput, actaque ab illis
ad caelum virtus summosque tetendit honores.
scilicet exiguis magna sub imagine rebus
prospicies, quae sit ratio, et quo fine regendae.
Notae
recensereBibliographia
recensere- Schindler, Claudia. "Grattius". In Der Neue Pauly, editione interretiali (2006).
- Iohannes Albertus Fabricius, Bibliotheca Latina (Hamburgi: Schillerus, 1712) (Textus apud Google Books) pp. 283–285.
Nexus externi
recensereLexica biographica: • Deutsche Biographie • Treccani • |
- Cynegeticon textus Latinus cum versione Anglica apud LacusCurtius
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |