K
Vide etiam paginam fere homonymam: K.
K ([kɑː] subs. indecl.) est decima vel undecima littera abecedarii sive alphabeti Latini.
K haud adhibetur apud auctores classicos, praecipue in verbis Karthago (sane et in eius adiectivis derivatis) et kalendae. A Medio Aevo usque ad hanc aetatem, littera K etiam adhibetur in vocabulis de aliis linguis (Graeca inclusa, quamquam Romani translitteraverunt κ Graecum ut C) mutuatis vel derivatis: Kyrie; Iohannes Keplerus; Kiovia, Kielia, Kazachstania, Kansia, Kentukia; Akysis, Okapia; Franklinia, Ginkgo; Kalium, Krypton, Berkelium; alkali/alcali, kyphosis/cyphosis etc. Etiam videtur in plurimis nominibus in biologia, ut nominibus taxinomicis, exempli gratiae in regione Eukaryota et genere Kallima et eius speciebus decem.
Abbreviationes Recensere
Nexus interni
Nexus externi Recensere
- Michael Everson, The Alphabets of Europe
Vicimedia Communia plura habent quae ad K spectant. |
Vide K in Victionario. |