V

littera abecedarii Latini canonici
Haec pagina est de littera et numero Romano.
Ut de anno legas, vide 5
Ut de numero legas, vide Quinque


V (u longa[1]? ['uː 'lɔŋga] appellate u consonans? ['uː 'kɔ̃sɔnɑ̃s][2] vel vau[1] ['wau̯/'βau̯] subs.) est vicesima littera alphabeti Latini, inter Romanos antiquos, ac prima secundave et vicesima littera alphabetorum posteriorum.

De pronuntiationeRecensere

In Latinitate antiqua grandibus tantum litteris scriptum est. Itaque in verbis Latinis pronuntiandis <V> significabat

  • brevem vocalem posteriorem altam rotundatam [u], sicut <DOMVS> [domus] in nominativo singulari domus;
  • longam vocalem posteriorem altam rotundatam [u:], sicut <DOMVS> [domu:s] in genetivo singulari aut in nominativo accusativove plurali domus;
  • semivocalem posteriorem [w], sicut <VOS> [wo:s], <LAVAT> [lawat], <AVRIS> [awris], etc.[3]

Distinctiones illae phoneticae, quamquam a grammaticis notae, scripturá non fiebant, antequam saeculo XV <u> littera ("V vocalis") ante <v> litteram in ordinem alphabeticum addita est.

Sigla usitataRecensere

  1. Ⅴ (num.) = 5, quinque
  2. V, v {abbrev} = valeo, venerabilis, versus, vester, vide, vinum, vir, vivens, vivus, vixit, volo, votum.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Allen 1978: 114.
  3. Nigidius Figulus apud Gell. 10.4.4; Allen 1988: 41.

BibliographiaRecensere

  • Allen, W. S. 1978. Vox Latina. A Guide to the Pronuntiation of Classical Latin, secunda editio. Cantabrigiae: Cambridge University Press
  • Cappelli, Adriano. 1929. Dizionario di Abbreviature Latine ed Italiane. Mediolani: Ulrico Hoepli.

Nexus externiRecensere

  Vide V in Victionario.
Scriptura Latina: series paginarum brevium
Abecedarium canonicum

A • B • C • D • E • F • G • H • I / J • K • L • M • N • O • P • Q • R • S • T • U / V / W • X • Y • Z

Litterae coniunctae et intercalares

& • Ä • Å • Æ • Ç • Ħ • Ñ • Ö • Œ • Ü