Musica (a vocabulo Graeco μουσική 'ars Musarum'[1]) est artificium cuius medium est sonus et silentium. Sua elementa communia saepissime sunt diagramma (quod melodiam harmoniamque gubernat), rhythmus vel numerus (et adsociatae notione cognatae tempus, metrum vel etiam numerus, et articulatio), dynamica, et tympanum (Anglice, Francice timbre) et textura, proprietates sonicae.

Musici in tumulo Nakht ad Amun, Domus XVIII, Thebae in urbe occidentali picti.
Gamelan Iavanensis cum duabus sindhen (cantoribus choralibus) apud nuptias translaticias Iavanenses in Sasono Utomo, Taman Mini Indonesia Indah Iakartae in urbe Indonesica.

Creatio, perfunctio, significatio, et adeo definitio musicae inter se secundum culturam et adiuncta societatis variant. Musica a compositionibus rigide ordinatis (et eorum recreatione in perfunctione), per musica subitaria, ad musicam aleatoricam transit. Musica in genera et subgenera dividi potest, sed normae describendi in genera et coniunctiones inter genera saepe sunt subtiles, aliquando singularibus interpretationibus subiectae, et per occasionem controversae. Intra res artes appellatas, musica pro arti exsecutivae, arti liberali, et arti auditoriae haberi potest.

Vas ceramicum Moche tympanistam depingit. Museum Larco, Limae Peruviae.

Musica multis hominibus in multis culturis est gravis vitae pars. Philosophi Graeci et Indici antiqui musicam definiebant tonos ad libram ordinatos ut melodiae et ad perpendiculum ut harmoniae. Sententiae communes sicut "harmonia sphaerarum" et "meis auribus id est musica" notionem sustinent quod musica ordinari potest, suavisque auditu. Putabat autem Ioannes Cage, Americanus saeculi vicensimi compositor, quemlibet sonum posse musicam; insigniter inquit, "Non est strepitus, solum sonus."[2] Ioannes Iacobus Nattiez, musicologus Canadiensis, iudicium postmodernum et "relativisticum" breviter repetit : "The border between music and noise is always culturally defined—which implies that, even within a single society, this border does not always pass through the same place; in short, there is rarely a consensus. . . . By all accounts there is no single and intercultural universal concept defining what music might be."[3]

Historia

recensere
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Historia musicae.

Aetates praehistoricae

recensere

Musica antiquissima solum animo concipi potest, secundum inventa ex locis palaeolithicis, sicut ossa in cuius longitudinibus pertusa sunt foramina, quae igitur putantur tibiae uno capite inflatae,[4] sicut shakuhachi Iaponiensis. Tibia foraminibus septem et varia chordophonorum genera in archaeologicis civilizationis Vallis Indicae sitibus recuperata sunt.[5] Indiae est una ex antiquissimis orbis terrarum traditionibus musicis: inveniuntur citationes musicae (Sanscritice marga) in Vedis, antiquis memoriae Hinduicae scripturis.[6] Prima et maxima praehistoricorum instrumentorum musicorum congeries in Sina inventa est, ab annis inter 7000 et 6600 a.C.n.[7]

Musica in Bibliis

recensere
 
David cum lyra, Psalterium Lutetiae, c. 960, Constantinopolis.
 
Nummi aetate Barchochebatis facti (c. 132) lituos (laeva) et lyram monstrant.

Repperunt musicae theatrique periti historiam anthropologiamque culturae Semiticae et primae Iudeo-Christianae indagantes nexus qui musicam theatrumque classicae Hebraeorum culturae cum eisdem culturarum posteriorum Graeciae et Romae antiquae coniungebant. Communis perfunctionis locus fuit in "re societatis appellata litania," genus quae in serie invocationum vel supplicationum consistit : inter primis litaniae generibus, "litania Hebraica a copiosa traditione musica comitata est."[8]

Antiquitas

recensere
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Musica Graeca antiqua.
 
Magister pueros musicam docet. Pictura in vasi Graeco (circa 510 a.C.n.

In Graecia antiqua, musica fuit gravis culturae communisque vitae pars: chori virorum feminarumque musicam in caerimoniis ut oblectarent, celebrarent, incitarent perfuncti sunt ; musici cantoresque partes praestantes in theatro Graeciae antiquae agebant.[9]

In Graecia antiqua musica in Ludis Olympicis multum adhibebatur.

Boethius docuit tria esse genera musicae : musica mundana, humana, instrumentorum: "Tres esse musicas in quibus de vi musicae narratur. Principio igitur de musica disserenti illud interim dicendum videtur, quot musicae genera ab eius studiosis comprehensa esse noverimus. Sunt autem tria. Et prima quidem mundana est, secunda vero humana, tertia quae in quibusdam constituta est instrumentis, ut in cithara vel in tibiis caeterisque quae cantilenae famulantur."[10]

Isidorus Hispalensis docuit: "[1] Musica est peritia modulationis sono cantuque consistens. Et dicta Musica per derivationem a Musis. Musae autem appellatae apo tou mwsqai,? id est a quaerendo, quod per eas, sicut antiqui voluerunt, vis carminum et vocis modulatio quaereretur. [2] Quarum sonus, quia sensibilis res est, praeterfluit in praeteritum tempus, inprimiturque memoriae. Inde a poetis Iovis et Memoriae filias Musas esse confictum est. Nisi enim ab homine memoria teneantur soni, pereunt, quia scribi non possunt."

Augustinus Hipponensis docuit: "Musica est scientia bene modulandi."[11]

Saeculo nono, al-Farabi, eruditus Arabicus, librum de musica scripsit nomine Kitab al-Musiqi al-Kabir (Magnus Musicae Liber) ; qui finxit et nonnulla canebat instrumenta musica, et Arabicum tonorum systema excogitavit, quod in musica Arabica iam adhibetur (Touma 1996:170).

Culturae Occidentales

recensere
 
Iosquinus Desprez in imagine anno 1611 in ligno visus, post picturam oleam illo vivo pictam, sed nunc deperditam.[12]
 
Allegoria Musicae, a Philippino Lippi picta.

Instrumenta musica in musica Graeca antiqua adhibita comprehendunt aulos duabus harundinibus et lyram, chordophonum ictum, praecipue generis appellati citharae. Musica in Graecia antiqua fuit gravis educationis pars, pueris a sex annis natis musicá doctis. Facultas ad scribendam legendamque musicam magnum evolutionis auctum creavit; theoria musica Graeca comprehendit modos musicos, qui ad extremum facti sunt fundamenta musicae religiosae Occidentalis et musicae classicae Europaeae. Deinde vires ex Imperio Romano, Europa Orientali, et Imperio Byzantimo musicam Graecam penitus commutabant.

A Medio Aevo (circa 500 ad circa 1400), naturale musicum Europae Occidentalis repertorium exstans est monophonicus Ecclesiae Catholicae Romanae cantus, in liturgiis missae et divini officii adhibitus, cuius praecipuum corpus in cantibus planus consistit. Iuxta repertorium musicae sacrae et musicae ecclesiae erat vigens carminum profanorum corpus, usque ad saeculum tertio decimo paene ignotum. Notabiles saeculi secundi tertiique decimi compositores fuerunt Leoninus (fl. 1175) et Perotinus (fl. 1200). Alterum saeculi dimidium modum musicum pro libro Arte Nova Philippi Vitriaci (1291–1361) appellatum genuit, et notabiles huius modi compositores fuerunt Guilelmus de Mascandio (c. 1300–1377) et Franciscus cecus horganista de Florentia (c. 1325 vel 1335–1397).

 
Claudius Monteverdi aetate sua circa 30, dum apud Aulam Gonzagensem Mantuae serviebat.[13]

Ab aetate Renascentiae (c. 1400–c. 1600), multum musicae exstantis ex saeculo quarto decimo est profanum. Ante medio saeculo quinto decimo, compositores et cantores suavi polyphonia pro compositionibus musicis usi sunt. Eximii saeculi quinti decimi compositores fuerunt Dunstaple (c. 1390–1453), Gulielmus Dufay (c. 1397–1474), et Ioannes Ockeghem (m. 1497). Ortus commercii typis preli novos modos musicos trans maiorem regionem citius disseminare adiuvit. Notabiles saeculi sexti decimi compositores fuerunt Iosquinus Desprez (c. 1450–1521), Willaert (c. 1490–1562), Praenestinus (c 1525–1594), Lassus (c. 1532–1594), et Byrd (c. 1540–1623). Unum ex praeclaris huius aetatis generibus musicis fuit madrigalis.

 
Beethoven anno 1820, ab Iosepho Carolo Stiefler pictus.

Aetas musicae Barocae (1600–1750) coepit cum primae operae et oratoria composita essent et monodia cum harmoniis in continuo conditis orta esset, saepe cum basso figurato. Compositores pro gregibus chordophonorum et aerophonorum aerariorum et ligneorum composerunt, et adeo choris, organis, clavicymbalo, et clavichordio. Aetate Baroca, nonnullae maiores formae musicae definitae sunt quae in posteriores aetates duraverint, cum porro evolutae sunt, praecipue concertus, fuga, inventio, opera, et sonata.[14] Egregii Aetatis Barocae compositores fuerunt Monteverdi (1567–1643), Sagittarius (1585–1672), Alexander Scarlatti (1660–1725), Telemann (1681–1767), Handel (1685–1759), et I. S. Bach (1685–1750).

 
Ricardus Wagner.

Musica Aetatis Classicae (1750–1800) texturam homophonicam vehementius dicebat, quae saepe melodiam eminentem cum adiunctione praebebat. Tales melodiae solebant simplices facilesque cantatu. Regnabatur musica instrumentalis ab addita formarum musicarum evolutione quae ab initio Aetatis Barocae definitae erant: sonatá et concerto, cum nova forma, symphoniá. Haydn (1732–1809) et Mozart (1756–1791) inter praecipuissimos aetatis compositores numerantur.

Aetate Romantica (1800–1900), Beethoven, Schubert, et alii compositores, exstantia officia, genera, formasque musicas evolventes, modum musicum qui plus animi motuum significaverit excogitabant. Beethoven ipsi, fragmenta tonalia? (Anglice motifs) melodiae substituerunt ut gravissimum compositionis elementum fierent. Saeculo undevicensimo, orchestra genere numeroque instrumentorum magnopere crescebat, et concentus publici facti sunt maior culturae urbanae pars. Compositores huius aetatis, praecipue Wagner (1813–1883), Verdi (1813–1901), Čajkovskij (1840–1893), et Mahler (1860–1911), multiplices et saepe multo longiores opera musica genuerunt. Ut intentionem dramatis musici augeretur, mirabiliores chordas, audaciores harmoniarum series, alacriores instrumentorum coniunctiones, et plus dissonantiae adhibuerunt.

Classicae memoriae non-Occidentales

recensere
 
Musici Indi carmen vulgare (Anglice folk music) in vico egresti exsequuntur.

Nonnullae evolverunt magnae orbis terrarum civilizationes musicam pulchritudinis profundae moventisque potentiae. Musica classica Indiae est notabilis memoria musica.[15] Civilizatio Vallis Indicae sculpturas genuit quae saltationem monstrant,[16] cum tibiis aliisque veteribus instrumentis musicis. Varia chordophonorum et tympanorum genera ex Harrappa et Mohenjo Daro ab archaeologista Mortimer Wheeler Equite inventa sunt.[17] Rigveda elementa musica habet, cum notatione ut tempus et modum canendi denotentur.[18]

 
Femina cithara lunari (yueqin), Serico chordophono, canit. Musica paene ubicumque est hominibus dulcis.

Recentior Indiae musica classica (marga), ad fundamentum monophonica, melodiam unam sequitur, ex qualibet permultarum ragarum per tempus quibuslibet permultarum talarum ordinatam. Musica Hindustani a Persicis perfunctionis modis Mughalium Afganorum mota est. Musica populo grata in meridianis Indiae civitatibus plerumque est pro devotione; plurimi cantus se deis Hinduis tradunt; sunt etiam permulti cantus qui amorem et res civiles vehementius dicant.

Musica Asiae culturas musicas Arabiae, Mediae Asiae, Asiae Orientalis, Asia Meridianae, et Asiae Meridio-Orientalis comprehendit. Musica classica Sinarum, antiqua Sinarum musica artis vel aulae regiae, historiam plus quam tria milia annorum habet. Unica notationis musicae systemata habet, etiam adeo unicas intonationes et gradus, instrumenta, et modi vel genera musica. Musica Sinensis est pentatonica et diatonica, cum diagrammate tonorum duodecim per diapasonem (5 + 7 = 12), sicut musica ab Europa mota. Musica Persica est musica Iraniae et aliarum regionum ubi homines lingua Persica utuntur: musiqi est scientia et ars musicae, cum muzik est sonus et perfunctio (Sakata 1983). Vide etiam: Musicam Iraniae, Musicam Afghanistaniae, Musicam Tajikistaniae, Musicam Uzbekistaniae.

Musica saeculorum 20 et 21

recensere
 
Béla Bartók anno 1927.
 
Ludovicus Armstrong (1901–1971).
 
Benny Goodman (1909–1986) clarineta in pellicula Stage Door Canteen (1943) prae sua orchestra canit.
 
Inguarus Strawiński aetatis mediae.
 
The Beatles (a laeva: Lennon, McCartney, Harrison, Starr) in John F. Kennedy International Airport die 7 Februarii 1964 adveniunt.

Augentes auditorum numeri musicam saeculo vicensimo proficiebat cum radio populo gratius faciebatur, et homines discophono magis magisque utebantur ad exsequendam et divulgandam musicam. Compositores musicae artificiosae? novos rhythmos, rationes, sonos impense petebant. Arnoldus Schoenberg (1874–1951), Béla Bartók (1981–1945), Inguarus Strawiński (1882–1971), Olivarius Messiaen (1908–1992), Ioannes Cage (1912–1992), Carolus Henricus Stockhausen (1928–2007), et Philippus Glass (n. 1937) erant notabiles in musica artificiosa saeculi vicensimi artifices.

Iaz se omne per saeculum evolvens faciebatur grave musicae popularis genus; altero saeculi dimidio, musica rock itidem evolvebatur. Iaz est Americanum artis musicae genus, quod saeculo vicensimo ineunte in coronis Afroamericanis oriebatur, praecipue in Civitatibus Foederatis Meridianis, ad confluentes memoriarum musicarum ex Africa et Europa. Profertur Africano Occidentali generis ortus in usu notarum caerulearum, perfunctionis ex tempore, polyrhthmorum, syncopationis, et notarum agitatarum.[19] Ab initio, iaz proprietates ex musica populari Americae saeculorum undevicensimorum et vicensimorum recepit.[20] Multa subgenera genuit, a dixieland modo Novae Aureliae (praecipue a decennio 191 ad decennium 197) ad iaz-rock fusum decennii 198. Celeberrimus compositor a iaz motus fortasse fuit Georgius Gershwin (1898–1937); exsecutor, Ludovicus Armstrong (1901–1971); grex musicus, Benny Goodman Orchestra.

Musica rock est genus musicae popularis quod se in Civitatibus Foederatis decennio 196 ex generibus rock and roll, rockabilly, blues, et musica rustica decenni 195 evolvebatur. Sonitus rock citharam vel electricam vel "acousticam" saepe complectitur; valido ictu morato utitur, a portione electrica effecto, quae consistit in cithara bassa electrica, apparatus tympanorum, et instrumentis clavilibus praeditis, sicut organum, clavile, vel, post decennium 197, synthesizator analogicus et digitalis et computatorius post decennium 199. Cum cithara vel clavili, saxophonium et harmonica modo caeruleo sunt pro instrumentis soloisticis. "Formá purissimá," rock "tres chordas, firmum instantemque ictum moratum, et melodiam capientem habet."[21] A decennio 196 exeunte, rock se diffingebat in varia subgenera, a blues rock et iaz-rock fusum ad metallicam ponderosam et punk rock, et adeo rock progressivum, a musica classica motum, et nonnulla genera rock experimentalis. Inter permultos exsecutores rock notos, fortasse cereberrimi fuerunt Elvis Presley et The Beatles.

Semiographia musica

recensere

Notae musicae signis scribuntur quae secundum positionem in pentagrammo sonos superiores vel inferiores significant. Guido Aretinus anno 1020 circa tetragramma excogitavit ad musicam scribendam et nomina notis musicis dedit quae a primis syllabis versuum hymni de Sancto Ioanne Baptista promanant:

UT queant laxis
REsonare fibris
MIra gestorum
FAmuli tuorum
SOLve polluti
LAbii reatum
Sancte Iohannes,

quo prima syllaba primorum sex versuum—Ut, Re, Mi, Fa, Sol, La—nomen dat primis sex notis, cum septima—Si—a litteris maioribus verborum Sancte Ioannes in septimo versu constituta.

Alia genera

recensere
 
Tabula intervalles musicas et earum frequentias indicat.
 
Franciscus Liszt, gravis saeculi undevicencimi compositor et clavilista.
 
Harmonices mundi, liber ab Ioanne Keplero anno 1619 divulgatus, convenientiam harmoniarum musicarum ad formas geometricas et res physicas refert.
 
Magna gongae metallica sunt portio translaticiae orchestrae Indonesiensis.
 
Chorus et orchestra Scholae Superioris Monacensis.

Musicae permulta genera sunt. Musica Indica, exempli gratia, est genus musicae. In Europa et Civitatibus Foederatis, multa genera musicae sunt, e.g. iaz, musica antiqua, disco, pop, et alia genera.

Nexus interni

  1. "Mousike," Henry George Liddell et Robert Scott, A Greek-English Lexicon, apud Perseum.
  2. "There is no noise, only sound." "John Cage, 79, a Minimalist Enchanted With Sound, Dies."
  3. Jean-Jacques Nattiez, Music and Discourse: Toward a Semiology of Music, conv. Carolyn Abbate (Princeton University Press, 1990, ISBN 0691027145), 48, 55.
  4. "Son et musique au paléolithique," Pour La Science, 253: 52–58 (1998).
  5. Reginald Masset et Jamila Massey, The Music of India (Google Books).
  6. Brown, R. E. (1971). "India's Music". Readings in Ethnomusicology. 
  7. Wilkinson, Endymion Porter (2000.). Chinese history. Harvard University Asia Center 
  8. Anglice "While Genesis 4.21 identifies Jubal as the 'father of all such as handle the harp and pipe,' the Pentateuch is nearly silent about the practice and instruction of music in the early life of Israel. Then, in I Samuel 10 and the texts that follow, a curious thing happens. 'One finds in the biblical text,' writes Alfred Sendrey, 'a sudden and unexplained upsurge of large choirs and orchestras, consisting of thoroughly organized and trained musical groups, which would be virtually inconceivable without lengthy, methodical preparation.' This has led some scholars to believe that the prophet Samuel was the patriarch of a school, which taught not only prophets and holy men, but also sacred-rite musicians. This public music school, perhaps the earliest in recorded history, was not restricted to a priestly class—which is how the shepherd boy David appears on the scene as a minstrel to King Saul." "A Theatre Before the World: Performance History at the Intersection of Hebrew, Greek, and Roman Religious Processional," The Journal of Religion and Theatre, 5(1, aestate 2006).
  9. West, Martin Litchfield (1994). Ancient Greek music. Oxford University Press .
  10. De institutione musica, liber primus, capitulo II.
  11. De Musica, liber 1.2.2.
  12. Macey, Grove, §8.
  13. Ab artifice ignoto circa 1597 pictus. Museum Ashmoleanum, Oxoniae.
  14. Elaine Thornburgh et Jack Logan, Baroque Music, apud situm trumpet.sdsu.edu.
  15. Richard O. Nidel, World Music: The Basics, p. 219.
  16. Charles Kahn, World History: Societies of the Past, p. 98.
  17. Charles Kahn, World History: Societies of the Past, p. 11.
  18. Richard O. Nidel, World Music: The Basics, p. 10.
  19. Alyn Shipton, A New History of Jazz, ed. 2a (Continuum, 2007), 4–5.
  20. Bill Kirchner, The Oxford Companion to Jazz (Oxford University Press, 2005), capitulum 2.
  21. Allmusic: Rock and Roll.
  22. Cf. "Institutum internationale nómine Forum Oeconómicum Mundi" in J. J. del Col, Diccionario Auxiliar Español-Latino (Diccionario Auxiliar Español-Latino)
  23. Glossarium Anglico-Latinum a Gualterio Redmond
  24. Diccionario Auxiliar Español-Latino ab Iosepho Ioanne del Col
  25. Vocabulum ab Hispanicā voce xuc mutuatum, indeclinabile et neutrum singulare.

Bibliographia

recensere
  • Bangayan, Phil, Giselle Bonet, et Shuman Ghosemajumder. 2002. Digital Music Distribution. Cantabrigiae Massachusettae: Sloan School of Management, MIT.
  • Blacking, John. 1973. How Musical Is Man? Seattli, Londinii: University of Washington Press. ISBN 0295952180.
  • Colles, Henry Cope. (1913) 1978. The Growth of Music: A Study in Musical History. Ed. 4a. Londinii, Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0193161168.
  • Harwood, Dane. 1976. "Universals in Music: A Perspective from Cognitive Psychology." Ethnomusicology 20(3):521--533.
  • Hoppin, Richard H. 1978. Medieval Music. Novi Eboraci: W. W. Norton & Co. ISBN 0393090906.
  • Kunst, Jaap. 1974. Ethnomusicology: A study of its nature, its problems, methods and representative personalities to which is added a bibliography. Hagae: Martinus Nijhoff. ISBN 9024716136.
  • Lee, Yuan-Yuan, et Sinyan Shen. 1999. Chinese Musical Instruments. Chinese Music Monograph Series. Chinese Music Society of North America Press. ISBN 1880464039.
  • Merker, et Brown, et Steven, eds. 2000. The Origins of Music. Cantabrigiae Massachusettae: The MIT Press. ISBN 0262232065.
  • Merriam, Alan P. 1964. The Anthropology of Music. Northwestern University Press.
  • Reese, Gustave. 1954. Music in the Renaissance. Novi Eboraci: W. W. Norton & Co. ISBN 0393095304.
  • Sachs, Curt. 1940. The History of Musical Instruments. Novi Eboraci: W. W. Norton & Company.
  • Sachs, Curt. 1943. The Rise of Music in the Ancient World East and West. Novi Eboraci: W. W. Norton & Company.
  • Sachs, Curt. 1962. The Wellsprings of Music. Edidit Jaap Kunst. Hagae: Martinus Hijhoff.
  • Schwartz, Elliot, et Daniel Godfrey. 1993. Music Since 1945. Simon & Schuster Macmillan. ISBN 0028730402.
  • Small, Christopher. 1977. Music, Society, Education. Londinii: John Calder. ISBN 0714536148.

Nexus externi

recensere
Ars et litterae