Aperire sectionem principem
Moro Lasso Al Mio Duolo Caroli Gesualdo madrigalis.
Non si levav'ancor Claudii Monteverdi madrigalis
Caligaverunt oculi mei sacer madrigalis Thomae Ludovici de Victoria.
Polyphonicum carmen Orlandi Lassi, Resonet in laudibus.

Madrigalis[1] seu madrigallis[2] (vulgo madrigal) est genus carminum, praecipuum saeculis XVI et XVII (floruit madrigalis inter 1530 et 1620). Madrigales erant Italiae oriundi, sed mox per Europam totam canebantur. Plurimi erant carmina saecularia, necnon religiosa. Dicuntur madrigales fuisse praeclara aetatis Renascentiae carmina.

Index

HistoriaRecensere

Madrigalis primus cantus est Mantuae in urbe, sub patronatu familiae Gonzagae, circa annum 1530. Erant primi madrigales carmina ex tempore facta, et ad hoc creata, ab aristocratis et cortesanis.? Erant hoc tempore musici in Italia qui musicam sacram crearent, et is polyphoniam colebant. Sonus proprius madrigalium fuit tandem compositio facta ex carminibus in promptu Italicorum cum modo canendi polyphonico musicorum cisalpinorum.

Primi madrigales (1530–1550)Recensere

Primorum madrigalium musica saepe erat a vocibus quattuor, cum partibus homophonicis et polyphonicis. Vox superioris erat quae melodia ducebat, interdum voces inferiores aut canitae erant aut a partibus instrumentorum suffectae.

Aetas florescens madrigalium (1550–1580)Recensere

Madigales aetatis florescentis erant persaepe quinque aut sex vocibus compositi, et musica polyphonica imperabat supra homophonicam. Hoc in tempore rythmi et harmoniae sunt intrincatiores et numerosiores.

Madrigales posteriores (1580–1620)Recensere

Seri madrigales sunt carmina transitionis inter Renascentiae carmina et musicam Barocam. Musica erat difficilior cantoribus, quia voces alternabant inter sonos graves et acutos.

Scholae musicaeRecensere

Fuerunt duae scholae musicae praeclarae quorum alumni madrigales coluerunt. Istae erant schola musica Franco-Flandrica (ipsa successor scholae Burgundianae), schola musica Venetiana, schola musica Romana, et schola madrigalium Anglica.

Notabiles madrigalium compositoresRecensere

Nexus interni

NotaeRecensere