Wikidata-logo.svg Ioannes Cage
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Cage: imago
Ioannes Cage: subscriptio
Nativitas: 5 Septembris 1912; Angelopolis
Obitus: 12 Augusti 1992; Novum Eboracum
Patria: Civitates Foederatae Americae

Officium

Munus: musicographus, scriptor, Musicus, poëta, professor, musicologus, philosophus, pictor, musicae theoricus, Pictor librorum
Patronus: Wesleyan University

Consociatio

Religio: buddhismus

Familia

Coniunx: Xenia Cage

Memoria

Laurae: John Simon Guggenheim Memorial Foundation Fellowship, Kyoto Prize in Arts and Philosophy, Kyoto Prize, Fellow of the American Academy of Arts and Sciences

Ioannes Cage, Anglice plene John Milton Cage Jr. (5 Septembris 191212 Augusti 1992) fuit compositor, theorista musicae, scriptor, et artifex Americanus. Qui, praecursor fortis in musica, musicae electroacusticae, et inusitati instrumentorum musicorum usus, fuit maior persona avant-garde post bellum, quem criticis laudaverunt unum ex compositoribus maximi momenti saeculi vicensimi.[1][2][3] Magni momenti etiam fuit in evolutione saltationis modernae, plerumque per coniunctionem cum choreographo Merce Cunningham, qui praeterea fuit diuturnus ipsius socius romanticus.[4][5]

Divinatio I Ching hexagrammate forte generato capituloque cum dicto hexagrammate consociato utitur.
Ioannes Cage (laeva) et Michael Bach Asisii Italiae anno 1992 visitant.
Proportiones rhythmicae in Sonata III ex Sonatae et Interludes pro clavili praeparata.

Cage 4′33″, compositione anni 1952, innotuit, quae sono cogitato absente auditur; musici qui opus proferunt nihil praeter praesentiam per durationem titulo denotatam faciunt. Quod autem compositio continet non est "quattuor minuti et 33 secundi silentii," ut nonnulli aliquando opinantur, sed potius soni circumiecti ab audientia per perfunctionem auditi.[6][7] Opus, quia assumptas de facultate et experientia musicae definitiones provocat, factum est res populo grata et controversa in musicologia et latioribus artis et exsecutionis aesthetica. Cage etiam fuit praecursor clavilis praeparati (clavili cuius sonus a rebus inter suas chordas vel malleos positis mutatur), pro quo multa opera saltationi cognata nonnullasque res concertatas composuit, quarum notissima est Sonatae et Interludia (1946–1948).[8]

Inter suos praeceptores fuerunt Henricus Cowell (1933) et Arnoldus Schoenberg (1933–1935), quorum ambo pro novis rebus profundis in musica notuerunt, sed maiora momenta ex variis Asiae Meridianae et Orientalis culturis venerunt. Cage, per studia philosophiae Indicae et Zen plerumque inter annos 1945 et 1950, notionem musicae aleatoricae vel forte temperatae invenit, quam anno 1951 componere coepit.[9] Liber I Ching, antiquus textus classicus Sinicus casus mutantís tractans, factus est usitatum compositionis instrumentum Cageianum. In Experimental Music, acroasi anno 1957 habita, Cage musicam descripsit "ludum vanum," qui "vitam adfirmat—nec ordinem ex chao ferre conatur nec in emendationibus creationis inest, sed simpliciter est modus expergisci ad vitam quam vivimus ipsam."[10][11]

Nexus interni

AdnotationesRecensere

  1. Pritchett et Kuhn, Grove Online: "He has had a greater impact on music in the 20th century than any other American composer."
  2. George J. Leonard, Into the Light of Things: The Art of the Commonplace from Wordsworth to John Cage (Sicagi: University of Chicago Press, 1995, ISBN 9780226472539), 120 ("when Harvard University Press called him, in a 1990 book advertisement, "without a doubt the most influential composer of the last half-century," amazingly, that was too modest").
  3. David Mason, Greene's Biographical Encyclopedia of Composers (Reproducing Piano Roll Foundation, 2007, ISBN 9780385142786), 1407 ("John Cage is probably the most influential . . . of all American composers to date."
  4. Perloff et Junkerman 1994:93.
  5. Bernstein et Hatch 2001:43–45.
  6. Kostelanetz 2003:69–70.
  7. Retractationes in Fetterman 1996:69 citatae.
  8. Nicholls 2002:80: "Most critics agree that Sonatas and Interludes (1946–1948) is the finest composition of Cage's early period."
  9. Denis Lejeunne, The Radical Use of Chance in 20th Century Art (2012), 185–189.
  10. Anglice: "a purposeless play" [qui est] "an affirmation of life—not an attempt to bring order out of chaos nor to suggest improvements in creation, but simply a way of waking up to the very life we're living."
  11. Cage 1973:12.

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicicitatio habet citationes quae ad Ioannes Cage spectant.

Data generalia et catalogiRecensere

CongeriesRecensere

Res propriaeRecensere

  • Gligo, Nikša. 1989. Was für ein Werk stellt "A Collection of Rocks" von John Cage dar? Ein Beitrag zur Werkdetermination in der experimentellen Musik. In "Entgrenzungen in der Musik," ed. Otto Kolleritsch, 83–103. Studien zur Wertungsforschung, 18. Vindobonae et Graz: Universal Edition.
  • Kasper, Ulrike. "Sounds Visions, The Work of Jacques Pourcher, Perspectives on John Cage," de exhibitionen "John Cage and Jacques Pourcher, Works on Paper," Virginia Tech, Blacksburg Virginiae