-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Ludovicus Armstrong, nomine "Satchmo" per ludibrium dato[1] (natus Louis Armstrong[2] Novi Aureliani die 4 Augusti 1901; mortuus Novi Eboraci die 6 Iulii 1971), fuit cantor histrioque Americanus, notus ob vocem asperrimam, et salpingista iazicus artis improvisationis peritissimus, qui praeterea multis pelliculis interfuit. Maxime ad iazicum atque ab ultimo decennio suo etiam omnem musicam popularem valuisse aestimatur. Peritissimus erat generis cantus scat appellati, semper e syllabis sine significatione enuntiati. Unus e primis nigritis fuit qui famam late patentem non propter colorem cutis, sed ob ingenium suum assecutus est. Eius cantus populo gratissimi sunt "What a Wonderful World," "Hello, Dolly," "St. Louis Blues."

Ludovicus Armstrong (1953)
Armstrong praemium accipit (1966)

Pueritia

recensere

Armstrong est humili loco natus in tuguriopoli? Uptown New Orleans, nepos servorum, e Maria Anna Armstrong (vulgo 'Mary Ann Armstrong') matre, quae meretrix operata est, pater suus, Guilielmus Armstrong, operarius autem fuit in fabrica. Hic familiam reliquit Ludovico nato, nec Ludovicus consuetudo eius usus est, sed cum matre necessitudine vivit usque ad mortem huius. Cum Ludovicus duos annos esset natus, Maria Anna etiam filiam peperit, nomine Beatricem (Anglice Beatrice). Quosdam annos infantiae apud Iosephinam aviam, quosdam autem apud Isaacum patruum egit, donec circiter anno 1905 cum matre in Storyville partem urbanam immigravit. Ludovicus coactus est iam parvus laborare ad familiam sustinendam: in via cantavit, carbones vendidit, sepulcreta mundavit. Ipse autem numquam dixit se vitam miserissimam Novi Aureliani egisse; e contrario, illam aetatem sibi inspirationem? dedisse.

Armstrong probabiliter nescivit veram diem natalem suam, et saepe dixit se natum esse 4 Iulii 1900, ad diem libertatis Civitatum Foederatarum. Iacobus Lincoln Collier, scriptor biographiae Armstrongianae, credit eum vetiorem fuisse, fortasse natum iam anno 1898. Ut 4 Iulii 1901 natus sit, apparetur testimonio nativitatis post obitum eius medio decennio 1980 reperto.

Cursus popularis

recensere

Iam iuvenis studio excitatus est generibus musicis blues et iazico. Ut cornuculum emeret, ei contigit, et undecim annorum scholam reliquit se adiungens cuidam gregi musico. Etiam in quadricinio cantavit. Interdum habitabat in orphanatriophio nigritis designato nomine New Orleans Home for Colored Waifs, ubi artem musicam cum grege musico exercuit.

Magistrum musicae canendae invenit Iosephum Oliver (vulgo Joe “King” Oliver). Cum hic aestate 1908 in Sicagum immigraret, Armstrong in loco eius in grege Kid Ory, potentissimo musicae iazicae in Novo Aureliano aestimato, substitutus est. Meretricem nomine Daisy in matrimonium duxit anno 1918; quod matrimonium mox finivit, et Armstrong in Urbem Sancti Ludovici, unde post duos annos denuo in Sicagum immigravit.

Sigaci se gregi Creole Jazz Band, ubi etiam magister pristinus suus cecinit, adiunxit, et ita factum est ut successum maiorem assecutus esset. Februario 1924 uxorem duxit clavicinam Lillian Hardin, qua hortante ille gregem reliquit, et in Novo Eboraco socius gregis clavicinae Flecher Harrison factus est. Anno 1927 etiam gregem Louis Armstrong and his Stompers condidit, cuius praefectus musicus ipse fuit.

Prima pellicula, ubi egit, fuit Ex-Flame anno 1931 edita. Decennio 194, multas quoque alias pelliculas participavit, cum societate Columbia Records cantús notos "Chinatown, My Chinatown," "You Can Depend on Me," "All of Me" edidit, hospesque factus est programmatis radiophonici proprii. Ita factum est ut late notus esset, et primus nigrita delectator constanter et in pelliculis et in radiophona visus. Praeterea unus e primis musicis fuit musicam iazicam et in Europa canentes, cum ambitum in Britannia faceret. Francogalliam etiam per annum habitavit, sed in Americam rediit.

Anno 1947, gregem condidit nomine The All Stars, qui primum e musicis notissimis musicae iazicae constetit, ut claviciná Earl Hines, bucinatore Jack Teagarden, tympanistá Sid Catlett, clarinetistá Barney Bigard. Postea quidem grex musicis minoris celebritatis usus est, quoniam Armstrong tantopere ceteris excelluit. Grex non dispersit nisi paulo ante Armstrong mortem. Anno 1959. infarctu cordis passus est, et ultimis annis vox et musica sua debilitata est propter valetudinem infirmatam.

Annis 197, famam quidem maiorem assecutus est, cum cantum "Hello, Dolly" cum cantrice Barbara Streisand edidisset; quem cantum etiam in spectamine musicali eiusdem nominis egit. Editus autem est anno 1968 unus e illustrissimis cantibus eius "What a Wonderful World", statim gratissimus in Britannia, in Civitatibus Foederatis, sed non primum prosperatus.

 
Autographia Armstrongiana in muretto Alaxiae scripta

Armstrong diem supremum obiit 6 Iulii 1971, uno mense ante diem natalem septuagesimum, cum dormiens infarctu cordis secundo passus esset,[3] abhinc menses undecim postquam munus celeberrimum in Conclave Imperiali deversorii Waldorf-Astoriani sustinuerat (Bergreen 1997:491). Tempore mortis, Coronae in parte vici Queens Urbis Novi Eboraci habitabat.[4] Corpus inter Sepulcra Flushingiana in Flushing parte Queens sepultum est.[5] Qui honoris causa involucrum feretris gesserunt? fuerunt Bing Crosby, Ella Fitzgerald, Dizzy Gillespie, Pearl Bailey, Comes Basie, Harrius James, Franciscus Sinatra, Eduardus Sullivan, Earl Wilson, Alanus King, Ioannes Carson, David Frost.[6] Per ritus funebres, Elisabetha Lee Patrem nostrum et Albertus Hibbler "Nobody Knows the Trouble I've Seen" cecinerunt, ac Fridericus Robbins amicissimus laudationem pronuntiavit.[7]

Pelliculae selectae

recensere
  • 1931 - Ex-Flame
  • 1943 - Cabin in the Sky
  • 1947 - New Orleans
  • 1956 - High Society
  • 1958 - The Five Pennies
  • 1961 - Paris Blues
  • 1969 - Hello, Dolly
  1. Id est Satchelmouth ('Os velut sarcina').
  2. Nomen enuntiatum /lui/, litteris Anglicis Louie scriptum.
  3. Michael Meckna, Satchmo: The Louis Armstrong Encyclopedia ( Connectucuta et Londinii: Greenwood Press, 2004).
  4. Albin Krebs, "Louis Armstrong, Jazz Trumpeter and Singer, Dies", The New York Times, 7 Iulii 1971; accessum 18 Iunii 2013: "Louis Armstrong, the celebrated jazz trumpeter and singer, died in his sleep yesterday morning at his home in the Corona section of Queens."
  5. Formula:Find a Grave
  6. Collier, James Lincoln (1985). Louis Armstrong. Pan. p. 333. ISBN 0-330-28607-2 
  7. "Louis Armstrong Dies: 1971 Year in Review". Upi.com. 28 Decembris 1971 

Bibliographia

recensere

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum Armstrong spectant.
  Vicicitatio habet citationes quae ad Ludovicus Armstrong spectant.