David Frost, Anglice pleno Sir David Paradine Frost (natus in Tenterden Cantii die 7 Aprilis 1939; mortuus die 31 Augusti 2013), televisionis diurnarius Anglus, fuit alumnus collegii Caii Cantabrigiensium ubi diarium Varsity et periodicum Granta edere curavit societatique dramaticae Footlights a secretis meruit. Ostentator fuit apud BBC annis 1962/1963 programmatis satyrici That Was The Week That Was ab Eduardo Sherrin moderati.

David Frost anno 2005

David Frost mox propter colloquia percontativa celeber factus est, et praecipue anno 1977 cum antiquo Civitatum Foederatarum Americae praeside Ricardo Nixon (huic colloquio pellicula Frost/Nixon anno 2008 dicata est), sed etiam anno 1979 cum Mahometo Reza Pahlavi, olim imperator Iraniae, mox morituro. Colloquia televisualia tenuit cum septem praesidibus Civitatum Foederatarum, qui inter annos 1969 and 2008 meruerant, scilicet Ricardo Nixon, Geraldo FordIacobo CarterRonaldo ReaganGeorgio H. W. BushGulielmo Clinton et Georgio W. Bush, atque cum octo primis ministris Regni Britanniarum qui inter annos 1964 and 2010 officium finxerunt, scilicet Haroldo WilsonEduardo HeathIacobo CallaghanMargarita ThatcherIoanne MajorAntonio BlairGordono Brown et Davide Cameron.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad David Frost spectant.