Orphanotrophium[1] est institutum quod impuberes orphanos tenet ad auxilium humanitarium eis dandum. Saepe ecclesiae auxilium dant et adoptio oritur. Antiquitate Orbona dea a parentibus infantibus orbatis invocabatur.

Pittacium commendativum pro quodam orphanotrophio Londinensi.

Orphanotrophium veteribus temporibus hospitium erat, et pusillis orbatis et infantibus vix formabilibus? dicatum. Nostris diebus, munera sibi assumunt organizatio Vicorum Infantilium? SOS Arminii Gmeiner sive altores altricesque qui in familiam suam infantes magistratu petente accipiunt.

Historia

recensere

Non ante medium aevum brephotrophea exsistebant, quae maioris momenti post singula bella fuerunt. In Germania, Augustus Hermannus Franckius Salinis Saxonicis opus fundatum secundum Pietismi notiones instituerat.

Ne confundantur orphanotrophea et brephotrophea: illa infantibus aetate provectioribus dicata erant, cum haec pupos neglectos curarent. Pupi saepe spurii nothique a feminis incognitis traditi sunt inopia premente. Tamen vel in hospitiis non semper diu supervixerunt et numerus infantium hospitalium mortuorum usque saeculum undevicensimum magnus fuit.

Imperator Iosephus II Vindobonae anno 1784 brephotropheum condidit, ubi usque annum 1910 infantium 750 000 degebant. Mediolani in sic dicta casa pia expositorum, quae valetudinario maiori adiecta erat, infantes totius Europae congregabantur. Illorum transportatio ipsa iam periculosissima erat.

Arcae rotabiles interim quoque fuerunt, quas in Francia instituendas esse Napoleo Bonaparte decreto anno 1811 iusserat. Hodie critice de variis educandi rationibus saeculo vicensimo adhuc vigentibus indagatur et exploratur.

Nexus interni

  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad orphanotrophia spectant.