Wikidata-logo.svg Gulielmus Dufay
Res apud Vicidata repertae:
Gulielmus Dufay: imago
Nativitas: 13 Augusti 1397; Beersel
Obitus: 27 Novembris 1474; Cameracum
Patria: Francia, Belgica

Officium

Munus: musicographus, musicae theoricus

Gulielmus Dufay, etiam Du Fay et Du Fayt (natus anno 1397 prope Bruxellas; mortuus Cameraci, hodie Cambrai, die 27 Novembris 1474), fuit presbyter et compositor Francicus-Flandricus et praeclarissimus scholae Burgundiae compositor.

De vitaRecensere

Dufay, musicographus inter contrapunctus artifices maxime egregius, in schola cathedrali urbis natalis educatus est. Cui Aegidius Binchois coalumnus senior. Anno 1428 cantor creatus est in capella papali Romae. Anno 1437 autem ad curiam Philippi Boni ducis Burgundiae venit et annis inter 1442 et 1449 verisimiliter musicographus in orchestris papae Felicis V fuit. Ex anno 1430 canonici Camaracensis munere fungebatur.

Revera Dufay contrapunctum perficiebat velut duo alii, Ioannes Dunstaple et Binchois. Multas melodias ex anno 1901 impresserunt in serie V »Denkmäler der Tonkunst in Österreich« (1901) et Londinii anno 1898 a domino Stainer (»Dufay and his contemporaries«)

Lege etiamRecensere

Nexus externusRecensere