Ornamentum (musica)
Ornamentum, sive decus, in musica est flos musicus qui non ad sustinendum omnem melodiae vel harmoniae fluxum non necessarius est, sed potius illam lineam exornant vel ornamentant. Multa ornamenta pro notis rapidis circa quandam notam mediam sonantur. Summa ornamentationis in re musica late variare potest (aetate baroca saepissime, aliis temporibus minime). Agrément, vox Francica, barocum ornamentationis modum Francicum diserte significat. Gravis ornamentationis in musica prima et baroca clavile functio fuit via creandae longioris notae sustentae in clavicymbalo, clavichorda, vel virginalibus, quia haec instrumenta notam longam eodem modo ac organum sustinere non possunt.
Aetate baroca, musici ornamentata usitate ex tempore perfuncti sunt in fluxu melodico dato. Cantor qui ariam de capite cantaret, exempli gratia, melodiam quasi sine ornamentis primum cecinit, sed repetitionem floribus additis exornavit. Ornamentatio ex tempore facta pars traditionis musicae Hibernicae iam manet,[1] praecipue in cantando sean-nós, sed etiam per memoriam latiorem ab optimis musicis patefacta.
Ornamenta etiam a compositore indicari possunt. Nonnulla ornamenta normativa symbolis normativis in notatione musica indicantur, cum alia ornamenta notis parvis coniungi possunt ad pentagrammum vel tantum perscripta modo quotidiano. Cuique compositori saepe est suum vocabularium ornamentorum, quod usitate in praefatione explanatur. Nota gratiae est nota minore typographia scripta, cum vel sine lines transversa, ut eius aestimationem non esse partem totius temporis mensurae ostendat. Invicem, nomen generaliter spectare potest ad ullas notas parvas adhibitas ad notandum aliud ornamentum, vel cum nonnullis ornamentorum indicationibus, contra tempus in exsecutione adhibitum.
Melodiae ornamentatae in Hispania cum iterentur ("divisiones") appellabantur "diferencias," et retro ad 1538 indagari possunt, cum Ludovicus de Narváez primam congeriem talis musicae pro vihuela proferret.[2]
Libri maximi momenti qui ornamenta tractant:
- Silvester Ganassi dal Fontego, Opera intitulata Fontegara, Venetiis 1535
- Adrianus Petit Coclico, Compendium musices, Nurembergi, 1552
- Didacus Ortiz, Tratado de glosas sobre clausulas, Romae, 1553
- Ioannes Bermudo, El libro llamado declaracion de instrumentos musicales, Ossuna, 1555
- Hermannus Finck, Pratica musica, Wittenberg, 1556
- Thomas de Santa Maria, Libro llamado arte de tañer fantasia, 1565
- Hieronymus Dalla Casa, Il vero modo diminuir, Venetiis, 1584
- Ioannes Bassano, Ricercate, passaggi et cadentie, Venetiis 1585
- Ioannes Bassano, Motetti, madrigali et canzoni francesi . . . diminuiti, Venetiis 1591
- Ricardus Rognoni, Passaggi per potersi essercitare nel diminuire, Venetiis 1592
- Ludovicus Zacconi, Prattica di musica, Venetiis, 1592
- Ioannes Luca Conforto, Breve et facile maniera . . . a far passaggi, Romae 1593
- Hieronymus Diruta, Il transylvano, 1593
- Ioannes Baptista Bovicelli, Regole, passaggi di musica, madrigali e motetti passaggiati, Venetiis 1594
- Aurelius Virgiliano, Il Dolcimelo, MS, c.1600
- Iulius Caccini, Le nuove musiche, 1602
- Ioannes Hieronymus Kapsberger, Libro primo di mottetti passeggiati à una voce, Romae, 1612
- Franciscus Rognoni, Selva de varii passaggi, 1620
- Ioannes Girolamo Kapsberger, Libro secondo d'arie à una e piu voci, Romae, 1623
- Ioannes Bapttista Spadi da Faenza, Libro de passaggi ascendenti e descendenti, Venetiis, 1624
Nexus interni
- Dreydlekh, ornamenta in musica klezmerana
- Index ornamentorum
- Ribattuta
- Theoria musicae
Notae
recensere- ↑ Tomás Ó Canainn, Traditional Music in Ireland (Cork Hiberniae: Ossian Publications, 1933, ISBN 0-946005-73-7).
- ↑ Elaine Sisman, "Variations, §4: Origins", The New Grove Dictionary of Music and Musicians, ed. 2a, ed. Stanley Sadie et Ioannes Tyrrell (Londinii: Macmillan Publishers, 2001).
Bibliographia
recensere- Donington, Robert. 1974. A Performer's Guide to Baroque Music. Novi Eboraci: Scribner's. ISBN 0-684-13155-2.
- Elliott, Martha. 2006. Singing in Style: A Guide to Vocal Performance Practices. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 0-300-10932-6.
- Neumann, Frederick. 1982. Essays in Performance Practice. Ann Arbor Michiganie: UMI Research Press. ISBN 0-8357-1351-2.
- Schröder, Jaap. 2007. Bach's Solo Violin Works: A Performer's Guide. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 0-300-12466-X.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad ornamenta spectant. |