Cultus humanus Vallis Indi
(Redirectum de Harrappa)
Cultus humanus vallis Indi fuit cultus humanus aetatis aënei (inter annos 3300 et 1300 aerae vulgaris exstans, inter 2600 et 1900 florens) in regione nunc inter Pakistaniam, Indiam, Afganiamque divisa situs. Cum Aegypto et Mesopotamia, unus fuit ex magnis Mundi veteris cultis, et inter eos maximam habebat superficiem, 1.25 milliones chiliometrorum. Ut Aegyptus Nili, Indus donum fuit Indi, uni ex maximis Asiae fluminibus, atque Sarasvati nunc exsiccati, qui per Indiam Pakistaniamque currebat. Cultus Vallis Indi etiam cultus Harappensis appellatur ex Harappa, prima urbe anno 1920 excavata, tum in provincia Punjaba Indiae Britannicae, futura Pakistania sita.[1]
Notae
recensere- ↑ Beck, Roger B.; Linda Black, Larry S. Krieger, Phillip C. Naylor, Dahia Ibo Shabaka, (1999). World History: Patterns of Interaction. Evanston, IL: McDougal Littell. ISBN 0-395-87274-X
Nexus interni
Bibliographia
recensere- Ahmed, Mukhtar. 2014. Ancient Pakistan - an Archaeological History. Amazon. (Paginae selectae apud Google Books)