Wikidata-logo.svg Alexander Scarlatti
Res apud Vicidata repertae:
Alexander Scarlatti: imago
Nativitas: 2 Maii 1660; Panormus
Obitus: 22 Octobris 1725; Neapolis
Patria: Italia
Nomen nativum: Pietro Alessandro Gaspare Scarlatti

Familia

Proles: Dominicus Scarlatti, Pietro Filippo Scarlatti

Alexander Scarlatti (natus Panormi 2 Maii 1660; obiit Neapoli 24 Octobris 1725) fuit praeclarissimus theatro lyrico compositor Italicus. Alexander Scarlatti fuit pater Domenici Scarlatti et Petri Philippi Scarlatti, qui etiam praeclari compositores fuerunt.

VitaRecensere

 
Claudius Monteverdi et Alexander Scarlatti in Theatro operatico publico Aquinci

Ioannes Ioachimo Quanz teste discipulus Iacobi Carissimi fuisse dicitur. Vitam degebat aut Romae (ubi iam anno 1680 magister capellae reginae exsulis Christinae et ex anno 1707 regens capellae ad Basilicam Sanctae Mariae Maioris factus erat) aut Neapoli. Quo anno 1694 vocatus est velut symphoniacorum rector regius. Neapolim solam revertit anno 1708.

Neapoli disciplinas habuit, conservatoria moderabatur et sic dictam scholam Neapolitanam operum melicorum componendorum instituit. Cuius adepti totam Europam laetificabant, inter quos Franciscus Durante, Leonardus Leo, Nicolaus Porpora, Ioannes Adolphus Hasse, Nicolaus Jommelli. Scarlatti ipse verisimiliter plus quam centum operas exaravit, quarum tantummodo titulos LVI novimus. Praeterea iste musicographus tempore suo illustrissimus missas CC, oratoria X composuit et motetos, psalmos, cantatas, carmina matricalia, cubicularii modos musicos, concentus nocturnos, toccatas pro clavichordio organove et alia.

Ars melicorum faciendorum emolumentum vere magnum Alexandro Scarlatti debet, qui cantus recitatorios obligatorios cum maioribus symphoniacorum partibus introduxit necnon arias bicipites (dacapo).

BibliographiaRecensere

  • Edward Joseph Dent, Alessandro Scarlatti: His Life and Works, 1905
  • Mario Fabbri, Alessandro Scarlatti e il principe Ferdinando de' Medici, Florentiae, Olschki, 1961
  • Roberto Pagano - Lino Bianchi, Alessandro Scarlatti. Catalogo generale delle opere a cura di Giancarlo Rostirolla, Augusta Taurinorum, ERI, 1972
  • Lorenzo Bianconi, Funktionen des Operntheaters in Neapel bis 1700 und die Rolle Alessandro Scarlattis, in Colloquium Alessandro Scarlatti, Tutzing, Schneider, 1979, pp. 13–116.
  • Arnaldo Morelli, Alessandro Scarlatti maestro di cappella in Roma ed alcuni suoi oratori. Nuovi documenti, in «Note d’archivio per la storia musicale», n.s., II (1984), pp. 117-144.
  • Eleonora Simi Bonini, L’attività degli Scarlatti nella basilica Liberiana, in Händel e gli Scarlatti a Roma, Florentiae, Olschki, 1987, pp. 153–172.
  • Devozione e passione: Alessandro Scarlatti nella Napoli e Roma barocca, Neapoli, Turchini, 2014.
  • Roberto Pagano, Alessandro e Domenico Scarlatti: due vite in una, Lucca, Libreria musicale italiana, 2015.
  • Luca Della Libera, La musica sacra romana di Alessandro Scarlatti, Cassellae/Berolini, Merseburger, 2018.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Scarlatti spectant.