Barchochebas

militaris Iudaeorum

Barchochebas[1] sive Barcochebas,[2] plenius Simon Barchōchĕbas, fuit militaris Iudaeorum dux qui Tertium Bellum Iudaicum in Imperium Romanum anno 132 intulit, Israelem sui iuris breve condens, quem "principis" seu "praesidis" titulo regebat usque ad annum 135, superantibus Romanis post bellum duorum annorum. Natus nomine Simon Chōsibae filius[3], Aramaice שמעון בר־כוסבא Šimˁōn bar-Kōsibhaˀ, nomen accepit בר־כוכבא‎ bar-Kōkhbhåˀ 'Filii Stellae', versui biblico alludens Num. 24:17, "orietur stella ex Iacob," a Rabbino Aciba qui eum credebat esse Messiam. Sunt autem qui credant nomen bar-Koziba etiam esse titulum, sed ab inimicis datum, 'Filium Fraudatoris' significantem.

Wikidata Barchochebas
Res apud Vicidata repertae:
Barchochebas: imago
Barchochebas: imago
Nativitas: 1. saeculum;
Obitus: 135; Betar
Simonis Barchochebae siclus, sive tetradrachma. In obverso depingitur Templum Iudaeorum, cum inscriptione שמעון "Simon," et stella (nam Barchochebas "filium stellae" significat). In reverso autem est lulab et ethrog cum inscriptione לחרות ירושלים "Pro Libertate Hierosolymorum."

Bellum Iudaicum Alterum recensere

Cum Bellum Iudaicum Primum in provinciis orientalibus Imperii Romani defuisset, partibus Barchochebae nulla provincia favebat nisi ipsa Iudaea. Insurrectio sua cum feliciter coepisset, denique magna vi ab Imperatore Hadriano suppressa est, Barchocheba et copiis suis decertatione ultima depositis apud Betthera, castra robusta, Hierosolymis haud longe distantia, et supplicio adfectis, inter quem numerum erat Rabbi Aciba.

Erat autem victoria damnosa, et tot ex Romanis quoque in eo bello perierunt, ut Hadrianus, cum scriberet ad Senatum, non est usus illo exordio quo uti imperatores consueverunt: "Si vos liberique vestri valetis bene est, ego quidem et exercitus valemus." Barchocheba devicto, Hierosolyma deruta sunt, quibus Iudaei eiecti sunt, et urbs nova Romana, Aelia Capitolina, condita est in loco eorum. Hadrianus nomen provinciae commutavit a Iudaea in Syriam Palaestinam.

Annis recentibus, multa nova intelleguntur ex epistulis conlatis, nonnullis ab ipso Barchocheba scriptis, in cavernis super Asphaltiten Lacum inventis, quae nunc in Museo Israelensi inveniuntur.

Notae recensere

  1. Iustini Apologia Maior: 30.6: Καὶ γὰρ ἐν τῷ γεγενημένῳ Ἰουδαϊκῷ πολέμῳ, ὁ τῆς Ἰουδαίων ἀποστάσεως ἀρχηγέτης, Χριστιανοὺς μόνους εἰς τιμωρίας δεινάς, εἰ μὴ ἀρνοῖντο Ἰησοῦν τὸν Χριστὸν καὶ βλασφημοῖεν, ἐκέλευεν ἀπάγεσθαι.
    Vide etiam Grotii Annotationes in libros evangeliorum
  2. Hieronymus, Chronicon: "Barcochebas, dux factionis Judaeorum", vide hic
  3. P.Yadin 2.59 = SB 8.9844, versu 2: "ἐπεὶ Σίμων Χωσιβᾶ αὖθι ἔγραψεν πέμψαι"

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Barchochebam spectant.
  Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Deutsche Biographie • Store norske leksikon