Tertium Bellum Iudaicum
Tertium seu secundum bellum Iudaicum[1] sive expeditio Iudaica[2] (Hebraice: מרד בר כוכבא mered Bar Kokhba "seditio Barchochebae")[3] fuit tertia seditio maior Iudaeorum contra Imperium Romanum, annis 132–136 acta, et ultimum bellorum Iudaeo-Romanorum. "Secundum bellum" nuncupari licet quia "Seditio Kito" (115–117), quae dicitur, maxima ex parte extra provinciam Iudaeam processit.[4] Huius seditionis exitu terra devastata est, superstites Iudaei ex Iudaea sive Syro-Palaestina, ut provincia post bellum confectum vocata est, fugati ac servi venum dati sunt.
Simon Barchochebas, dux seditionis, a multis Iudaeis messias habebatur, qui Israel restituere posset.[5] Post primas victorias seditiosi civitatem liberam in Iudaeae partibus constituerunt, quam Romani sex legionibus auxiliariis insuper additis oppresserunt.
Notae
recensere- ↑ "temporis secundi belli iudaici (133-135 p. Chr.)" (p. 440 apud Google Books)
- ↑ Dessau, ILS 1065, 1071, and 1092
- ↑ "Iudaeorum seditio adversus Hadriani exercitum romanum": vide commentationem Monferrer-Sala (2014) in bibliographia nostra
- ↑ Inter alia vide hic
- ↑ John S. Evans (2008). The Prophecies of Daniel 2. "Known as the Bar Kokhba Revolt, after its charismatic leader, Simon Bar Kokhba, whom many Jews regarded as their promised messiah" = Nominatur seditio Barchochebae, quae nomen a duce charismatico Barchocheba trahit, quem multi Iudaei messiam promissum duxerunt.
Bibliographia
recensere- Juan Pedro Monferrer-Sala, "Iudæorum seditio adversus Hadriani exercitum romanum: Un excerptum de la revuelta de Simeón Bar Kokhba’ contra Roma en una fuente árabe y dos arameas siriacas" in Juan Pedro Monferrer-Sala, Miguel Rodríguez-Pantoja Márquez, edd., La cultura clásica y su evolución a través de la Edad Media: Homenaje al profesor Joaquín Mellado Rodríguez con motivo de su jubilación académica (Cordubae: Universidad de Córdoba, 2014) pp. 213-236