Psalmus 11 libri Psalmorum in Nova Vulgata Bibliorum versione incipit "In Domino confido, quomodo dicitis animae meae". Superscriptio eius in Nova Vulgata est "Magistro chori. David".

Psalmus 11, ad sinistram, Batave redditus
Psalmus 11 Hebraice cantus

Duae sunt psalmorum enumerationes: Hebraica et Graeca. Haec pagina enumerationem Bibliorum Hebraicorum et versionum recentiorum sequitur. In Septuaginta antiqua translatione Graeca et plurimis versionibus Christianis ante reformationem factis, hic psalmus decimus dicitur.

Iohannes Calvinus, theologiae Christianae Reformationis adhaerens, sic argumentum psalmi descripsit:

Duae sunt huius Psalmi partes: in priore refert David quam duros exceperit tentationum insultus, et quanta anxietate constrictus fuerit quo tempore cum persequebatur Saul. Deinde sibi de salute Divinitus oblata gratulatur, Deique iustitia in mundo regendo praedicat.[1]

Verba psalmi recensere

Haec sunt verba psalmi 11, ex versione vulgata Clementina:

1 In finem. Psalmus David.
2 In Domino confido; quomodo dicitis animae meae:
Transmigra in montem sicut passer?
3 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum;
paraverunt sagittas suas in pharetra,
ut sagittent in obscuro rectos corde:
4 quoniam quae perfecisti destruxerunt;
iustus autem, quid fecit?
5 Dominus in templo sancto suo;
Dominus in caelo sedes eius.
Oculi eius in pauperem respiciunt;
palpebrae eius interrogant filios hominum.
6 Dominus interrogat iustum et impium;
qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.
7 Pluet super peccatores laqueos;
ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.
8 Quoniam iustus Dominus, et iustitias dilexit:
aequitatem vidit vultus eius.

Notae recensere

  1. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi XI.

Nexus externi recensere

  Vide Psalmum 10 apud Vicifontem.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 11 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)

 

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!