Psalmus 74 (enumeratione Graeca psalmus 73 dictus) libri Psalmorum verbis "Ut quid, Deus" incipit; etiam habet superscriptionem: "Maskil. Asaph" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo psalmista dedecus nationis suae lamentans auxilium a Deo precatur.[1]

Versus 22 psalmi in scuto Inquisitionis Hispanicae: "Exurge Domine et iudica causam tuam".
Tabula memorialis in loco deleti Iudaeorum communis Weener: "Incenderunt igni sanctuarium tuum; in terra polluerunt tabernaculum nominis tui".

Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Queruntur sancti de Ecclesiae vastatione, quae nomen Israelis prope ad interitum adduxerat. Etsi autem ex supplicibus votis apparet eos ascribere peccatis suis quicquid sustinent malorum, Deo tamen obiiciunt foedus suum, quo genus Abrahae sibi adoptavit. Deinde in memoriam revocant quam potenter et magnifice virtutem suam exeruerit in liberanda Ecclesia: et spe inde concepta, precantur ut Deus opem et remedium tandem afferat rebus perditis et deploratis."[2]

Verba psalmi

recensere

Haec sunt verba psalmi 74 (73) ex versione vulgata Clementina:

1 Intellectus Asaph.
Ut quid, Deus, repulisti in finem,
iratus est furor tuus super oves pascuae tuae?
2 Memor esto congregationis tuae,
quam possedisti ab initio.
Redemisti virgam haereditatis tuae,
mons Sion, in quo habitasti in eo.
3 Leva manus tuas in superbias eorum in finem:
quanta malignatus est inimicus in sancto!
4 Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuae;
posuerunt signa sua, signa:
5 et non cognoverunt sicut in exitu super summum.
Quasi in silva lignorum securibus
6 exciderunt ianuas eius in idipsum;
in securi et ascia deiecerunt eam.
7 Incenderunt igni sanctuarium tuum;
in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.
8 Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul:
Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.
9 Signa nostra non vidimus;
iam non est propheta;
et nos non cognoscet amplius.
10 Usquequo, Deus, improperabit inimicus?
irritat adversarius nomen tuum in finem?
11 Ut quid avertis manum tuam,
et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem?
12 Deus autem rex noster ante saecula:
operatus est salutem in medio terrae.
13 Tu confirmasti in virtute tua mare;
contribulasti capita draconum in aquis.
14 Tu confregisti capita draconis;
dedisti eum escam populis Aethiopum.
15 Tu dirupisti fontes et torrentes;
tu siccasti fluvios Ethan.
16 Tuus est dies, et tua est nox;
tu fabricatus es auroram et solem.
17 Tu fecisti omnes terminos terrae;
aestatem et ver tu plasmasti ea.
18 Memor esto huius: inimicus improperavit Domino,
et populus insipiens incitavit nomen tuum.
19 Ne tradas bestiis animas confitentes tibi,
et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.
20 Respice in testamentum tuum,
quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum.
21 Ne avertatur humilis factus confusus;
pauper et inops laudabunt nomen tuum.
22 Exsurge, Deus, iudica causam tuam;
memor esto improperiorum tuorum,
eorum quae ab insipiente sunt tota die.
23 Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum:
superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.

  1. "Plea for Help in Time of National Humiliation", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi 74, p. 337.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 74 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)