Psalmus 24 (enumeratione Graeca psalmus 23 dictus) libri Psalmorum incipit superscriptione "David. PSALMUS." et verbis "Domini est terra" (sic in Nova Vulgata). Hic psalmus introitum in Templum Hierosolymitanum tractat.

Psalmus 24 Hebraice recitatus
"Hoch tut euch auf", psalmus 24 Germanice redditus et a Friderico Nietzsche ad musicam accommodatam

Iohannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Quum Deus totum humanum genus condiderit, et imperio suo contineat, gratiam qua electum populum dignatus est, hac comparatione amplificat David: nempe quod Sanctuarium instar domicilii erexit, ut habitaret inter filios Abrahae: simulque ostendit, quanvis Iudaeis omnibus expositum esset Sanctuarium, non tamen quibuslibet Deum propinquum esse, sed veris tantum pietatis cultoribus qui se a mundi sordibus purgarunt, ut sanctitati et iustitiae se addicerent. Porro quia extructo templo, luculentius apparuit Dei gratia, eam splendido elogio commendat, quo alacrius fideles in eius colendi studio proficiant.[1]

Verba psalmi

recensere

Haec sunt verba psalmi 24 (23) ex versione vulgata Clementina:

1 Prima sabbati. Psalmus David.
Domini est terra, et plenitudo eius;
orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.
2 Quia ipse super maria fundavit eum,
et super flumina praeparavit eum.
3 Quis ascendet in montem Domini?
aut quis stabit in loco sancto eius?
4 Innocens manibus et mundo corde,
qui non accepit in vano animam suam,
nec iuravit in dolo proximo suo:
5 hic accipiet benedictionem a Domino,
et misericordiam a Deo salutari suo.
6 Haec est generatio quaerentium eum,
quaerentium faciem Dei Iacob.
7 Attollite portas, principes, vestras,
et elevamini, portae aeternales,
et introibit rex gloriae.
8 Quis est iste rex gloriae?
Dominus fortis et potens,
Dominus potens in praelio.
9 Attollite portas, principes, vestras,
et elevamini, portae aeternales,
et introibit rex gloriae.
10 Quis est iste rex gloriae?
Dominus virtutum ipse est rex gloriae.

  1. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi XXIIII, p. 106.

Nexus externi

recensere
  Vide Psalmum 23 apud Vicifontem.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 24 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)

 
Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!