Nationes mundi
Nationes mundi, hac in commentatione descriptae, sunt liberae mundi civitates, quae suo iure imperioque reguntur. Hoc agendo definitioni Consociationis Nationum obtemperamus, quamquam a definitione communi Latina nationis aliquantulo discrepamus.
Civitas, ut Hobbes definit, "est persona una, cuius voluntas, ex pactis plurium hominum, pro voluntate habenda est ipsorum omnium; ut singulorum viribus et facultatibus uti possit, ad pacem et defensionem communem." Hoc est, civitas est omnes cives sensu abstracto qui cuncti eorum ius ad personam regnantem delegant, quae persona potest esse institutum publicum, magistratus, rex, et aliae res.
Populus ab antiquitate dicitur omnes cuiusdam civitatis cives, sensu concreto, qui una omnes rei publicae magistratús cooptant. Gens et natio plerumque familiarum multitudo dicitur cognatarum per civitatem, natum, cultum, vel progeniem.
Olim Romani sicut Caesar et Cicero praecipue gentes dicere solebant tales qui in Imperio Romano vivebant, qui numquam propriam civitatem suam habuerunt, sed nomen quoddam communicabant. Exempli gratia erant gentes Iulia et Aemilia. Nationes autem dicebant praecipue qui extra imperium vivebant, sicut Germani, vel qui olim civitatem suam habuerunt. Cicero, qui appellabat Germanos, Gallos, Africanos, Hispanos "immanes ac barbarae nationes," ait "omnes nationes servitutem ferre possunt, nostra civitas non potest."
Romanis quidem vocabulum natio idem significabat ut nobis hodie, quod demonstrat "Porticus ad Nationes" ab Augusto factus, sic nominatus, qui habebat quattuordecim simulacra, omnes nationes cognitas repraesentantia.
Verumtamen sensu latissimo vocabulum gens saepe sensum nationis quoque concludit, sicut terminus qui usquequaeque complectit omnes homines, familiae, gentes, nationes, imperia. Maurus Servius Honoratus igitur de porticu scripsit:
- dona recognoscit populorum aurum coronarium dicit, quod triumphantibus hodieque a victis gentibus datur. Inponebant autem hoc imperatores propter concessam immunitatem. Ideo ergo dixit 'dona': nam si hoc non esset, spolia diceret. Aptatque superbis postibus porticum enim Augustus fecerat in qua simulacra omnium gentium conlocaverat: quae porticus appellabatur "ad nationes."
Imperio Romano victo, post medium aevum, iam saeculo septimo decimo, multa nova regimina instituta sunt, ubi saepissime quodque regimen solam suam propriam gentem regebat. Philosophi ea aetate igitur varios regiminis status vel constitutiones distinguere solebant, sicut imperii statum, nationis statum, civitatis statum, gentis statum.
- imperii statum habet regimen quod multis gentibus vel nationibus imperat
- nationis statum habet regimen cuius cives plerumque ab certa gente vel natione sunt
- civitatis statum habet regimen cuius cives ab multis gentibus sunt, quod imperium super nullam gentem integram habet
- gentis statum habet gens quae propria civitate caret
Possumus etiam simpliciter loqui de gente, natione sine statu, natio (natio cum statu civitatis), civitate, imperio.
Index nationum mundi
recensere
Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus ut paginam emendes. |
Natio seu regnum | Nomen longum | Caput | Populus 2022[1] |
Area in km²[2] |
Densitas per km² | Vexillum | Sigla ISO-3 | Sigla ISO-2 | Sigla Interretiali | Nomen Anglice | Nomen sua in lingua |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Mundus | — | — | 7963000000 | 510072000 summa * 135700000 sine Antarctica nec oceanis | 14.8summa * 55.5 sine Antarctica nec oceanis |
— | — | — | — | Earth | — |
Natio seu regnum | Nomen longum | Caput | Populus 2022[1] |
Area in km²[2] |
Densitas per km² | Vexillum | Sigla ISO-3 | Sigla ISO-2 | Sigla Interretiali | Nomen Anglice | Nomen sua in lingua |
Vexillum | Pagus |
---|---|
Aegyptus – Res publica Arabica Aegypti | |
Aethiopia – Res publica Democratica Foederalis Aethiopiae | |
Africa Australis – Res publica Africae Australis | |
Algerium (vel Numidia antiqua sive Mauretania Caesariensis) - Res publica Democratica Popularis Algerii | |
Angolia – Res publica Angolae | |
Beninum – Res publica Benini | |
Botsuana – Res publica Botsuanae | |
Burcina Faso | |
Burundia – Res publica Burundiae | |
Cammarunia – Res publica Cammaruniae | |
Erythraea – Civitas Erythraeae | |
Gabonia – Res publica Gaboniensis | |
Gambia — Res publica Gambiae | |
Gana – Res publica Ganae | |
Gibutum – Res publica Gibuti | |
Guinea – Res publica Guineae | |
Guinea Aequinoctialis – Res publica Guineae Aequinoctialis | |
Guinea Bissaviensis – Res publica Guineae Bissaviensis | |
Insulae Comorianae – Unio Comorianarum | |
Insulae Seisellenses – Res publica Insularum Seisellensium | |
Kenia – Res publica Keniae | |
Lesothum – Regnum Lesothi | |
Liberia – Res publica Liberiae | |
Libya (prior Cyrenaica et Tripolitania) – Civitas Libyae | |
Litus Eburneum – Res publica Litoris Eburnei | |
Madagascaria – Res publica Madagascariae | |
Malavia – Res publica Malaviae | |
Malia – Res publica Maliae | |
Marocum – Regnum Maroci | |
Mauritania – Res publica Islamica Mauritaniae | |
Mauritia – Res publica Mauritiae | |
Mons Leoninus – Res publica Montis Leonini | |
Mozambicum – Res publica Mozambici | |
Namibia – Res publica Namibiae | |
Nigritania – Res publica Nigritaniae | |
Nigeria – Res publica Foederata Nigeriae | |
Promontorium Viride – Res publica Promontorii Viridis | |
Puntlandia – Civitas Puntlandiae de Somalia | |
Res publica Mediae Africae | |
Res publica Congensis | |
Res publica Democratica Congensis | |
Ruanda – Res publica Ruandae | |
Sahara Occidentalis – Res publica Democratica Arabica Saharensis | |
Sanctus Thomas et Princeps – Res publica Democratica Sancti Thomae et Principis | |
Senegalia – Res publica Senegaliae | |
Somalia – Res publica Foederata Somaliae | |
Somalilandia – Res publica Somalilandiae | |
Suazia vel Esuatinium – Regnum Suaziae/Esuatinii | |
Sudania (Nubia antiqua) – Res publica Sudaniae | |
Sudania Australis – Res publica Sudaniae Australis | |
Tanzania – Res publica Unita Tanzaniae | |
Togum – Res publica Togensis | |
Tunesia – Res publica Tunesiae | |
Tzadia – Res publica Tzadiae | |
Uganda – Res publica Ugandae | |
Zambia – Res publica Zambiae | |
Zimbabua (vel Rhodesia antiqua) – Res publica Zimbabuae |
Vexillum | Pagus |
---|---|
Antiqua et Barbuda | |
Barbata | |
Beliza | |
Canada | |
Civitates Foederatae Americae | |
Cuba – Res publica Cubae | |
Dominica – Consortio Dominicae | |
Granata | |
Guatimalia – Res publica Guatimaliae | |
Haitia – Res publica Haitiae | |
Honduria – Res publica Honduriae | |
Iamaica | |
Insulae Bahamae – Res publica Bahamae | |
Mexicum – Civitates Unitae Mexicenses | |
Nicaragua – Res publica Nicaraguae | |
Ora Dives – Res publica Orae Divitis | |
Panama – Res publica Panamae | |
Res publica Dominicana | |
Salvatoria – Res publica Salvatoriae | |
Sancta Lucia | |
Sanctus Christophorus et Nives – Foederatio Sancti Christophori et Nivium | |
Sanctus Vincentius et Granatinae | |
Trinitas et Tabacum – Res publica Trinitatis et Tabaci |
Vexillum | Pagus |
---|---|
Aequatoria – Res publica Aequatoriae | |
Argentina – Res publica Argentinae | |
Bolivia – Civitas Plurinationalis Boliviae | |
Brasilia – Res publica Foederata Brasiliae | |
Chilia – Res publica Chiliae | |
Columbia – Res publica Columbiae | |
Guiana – Res publica Cooperativa Guianae | |
Paraquaria vel Paraguaia – Res publica Paraquariae | |
Peruvia – Res publica Peruviae | |
Surinamia – Res publica Surinamiae | |
Uruquaria – Res publica Orientalis Uruquariae | |
Venetiola – Res publica Bolivariana Venetiolae |
Vexillum | Pagus |
---|---|
Afgania – Emirate Islamico Afganae | |
Arabia Saudita – Regnum Arabiae Sauditae | |
Armenia – Res publica Armeniae | |
Atropatene – Res publica Atropatenes | |
Baharina – Regnum Baharinae | |
Bangladesa – Res publica Popularis Bangladesae | |
Birmania vel Myanmar – Res publica Unionis Birmaniae | |
Bruneium – Natio Bruneii, Loci Pacis | |
Butania – Regnum Butaniae | |
Cambosia – Regnum Cambosiae | |
Casachia vel Casachistania – Res publica Casachiae | |
Chirgisia vel Cirgisia (sive Issedonia antiqua) – Res publica Chirgisiensis | |
Corea Meridionalis – Res publica Coreae | |
Corea Septentrionalis – Res publica Popularis Democratica Coreae | |
Cuvaitum – Civitas Cuvaiti | |
Emiratus Arabici Coniucti (vel Macaea antiqua) | |
Georgia (vel Colchis antiqua) | |
Iaponia – Natio Iaponiae | |
Iemenia (vel Arabia Felix antiqua) – Res publica Iemeniae | |
India – Res publica Indiae | |
Indonesia – Res publica Indonesiae | |
Insulae Maldivae – Res publica Maldivarum | |
Iordania – Regnum Hasimita Iordaniae | |
Iraca (vel Mesopotamia antiqua) – Res publica Iracae | |
Irania (vel Persia antiqua) – Res publica Islamica Iraniae | |
Israël – Natio Israëlis | |
Laotia – Res publica Democratica Popularis Laotiensis | |
Libanus – Res publica Libanensis | |
Malaesia – Foederatio Malaesiae | |
Mongolia (vel Dachuria classica) | |
Nepalia – Res publica Foederata Democratica Nepaliae | |
Omania – Sultanatus Omaniae | |
Pacistania – Res publica Islamica Pacistaniae | |
Palaestina – Natio Palaestinae | |
Philippinae (vel Prasodum Insulae antiquae) – Res publica Philippinarum | |
Quataria – Natio Quatariae | |
Sinae – Res publica Popularis Sinarum | |
Russia vel Ruthenia – Ruthenica | |
Singapura – Res publica Singapurae | |
Srilanca (vel Selediva sive Taprobane antiquae) – Res publica Democratica Socialista Srilancae | |
Syria – Res publica Arabica Syriae | |
Tagicistania (vel Sogdiana antiqua)– Res publica Tagicistaniae | |
Taivania vel Formosa – Res publica Sinarum | |
Thailandia – Regnum Thailandiae | |
Timoria Orientalis – Res publica Timoriae Orientalis | |
Turcia – Res publica Turciae | |
Turcomannia (vel Saccaea antiqua) | |
Usbecia (vel Bactria antiqua) – Res publica Usbeciae | |
Vietnamia – Res publica Socialista Vietnamiae |
Vexillum | Pagus |
---|---|
Abascia – Res publica Abasciae | |
Albania vel Epirus – Res publica Albaniae | |
Andorra – Principatus Andorrae | |
Austria – Res publica Austriae | |
Belgica vel Belgia vel Belgium – Regnum Belgicae | |
Bosnia et Hertsegovina (vel Bassania et Chelmania classicae) | |
Britanniarum Regnum – Regnum Unitum Britanniae Maioris Hiberniaeque Septentrionalis | |
Bulgaria – Res publica Bulgariae | |
Cechia – Res publica Bohemica | |
Croatia – Res publica Croatiae | |
Cyprus – Res publica Cypri | |
Dania (vel Cimbria classica) – Regnum Daniae | |
Estonia – Res publica Estoniae | |
Finnia vel Finlandia vel Finnonia – Res publica Finniae | |
Francia vel Gallia sive Francogallia – Res publica Francogallica | |
Germania vel Res Publica Foederata Germania – Res publica Foederata Germaniae | |
Graecia – Res publica Hellenica | |
Helvetia – Confoederatio Helvetica | |
Hibernia – Res publica Hiberniae | |
Hispania – Regnum Hispaniae | |
Hungaria | |
Islandia – Res publica Islandiae | |
Italia (patria Romanorum) – Res publica Italica | |
Cosovia vel Campus Merlinus – Res publica Cosoviae | |
Lettonia – Res publica Lettoniae | |
Lichtenstenum – Principatus Lichtensteni | |
Lituania – Res publica Lituaniae | |
Lusitania vel Portugallia – Res publica Lusitana | |
Luxemburgum vel Luxemburgia – Ducatus Maior Luxemburgi | |
Macedonia Septentrionalis – Res publica Macedoniae Septentrionalis | |
Melita – Res publica Melitae | |
Moldavia – Res publica Moldaviae | |
Monoecus – Principatus Monoeci | |
Mons Niger (vel Doclea antiqua) – Res publica Montis Nigri | |
Nederlandia vel Batavia – Regnum Nederlandiae | |
Norvegia – Regnum Norvegiae | |
Polonia – Res publica Poloniae | |
Sanctus Marinus – Res publica Sancti Marini | |
Romania (vel Dacia antiqua) – Res publica Romaniae | |
Russia vel Ruthenia – Foederatio Ruthenica | |
Ruthenia Alba – Res publica Rutheniae Albae | |
Serbia – Res publica Serbiae | |
Slovacia – Res publica Slovaciensis | |
Slovenia (vel Noricum antiquum) – Res publica Sloveniae | |
Suecia vel Suetia sive Suevia classica – Regnum Sueciae | |
Ucraina (vel Sarmatia, Roxolania antiqua) | |
Vaticanum vel Civitas Vaticana, publice Vaticanus Ager – Status Civitas Vaticanae |
Vexillum | Pagus |
---|---|
Australia – Consortio Australiae | |
Palau vel Insulae Palauenses – Res publica Palaui | |
Micronesia – Foederatae Micronesiae Civitates | |
Insulae Marsalienses – Res publica Insularum Marsaliensium | |
Insulae Salomonis | |
Kiribati – Res publica Ciribasus | |
Nauru – Res publica Naurus | |
Nova Zelandia –Regnum Novae Zelandiae | |
Papua Nova Guinea – Status Independens Papuae Novae Guineae | |
Samoa – Status Independens Samoae | |
Tonga – Regnum Tongae | |
Tuvalu | |
Vanuatu – Res publica Vanuatus | |
Viti – Res publica Vitiis |
Nexus interni
Bibliographia
recensere- J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3.
Nexus externi
recensereCalendarium · Ecclesia · Homines clari · Linguae mundi · Ludus · Ludus athleticus · Mythologia · Nationes mundi · Nuntia · Religio · Res militaris · Collegia · Universitates