Samoa (Samoane Sāmoa ), publice Libera Civitas Samoana (Anglice Independent State of Samoa), est res publica quae occidentalem Insularum Samoanarum partem gubernat in Oceano Pacifico meridiano et quattor habitatas insulas comprehendit quae sunt Upolu, Savaii, Manono et Apolima. Etiam ei quattuor parvae insulae sine incolis sunt. Priora civitatis nomina fuerunt Samoa (et vulgo Samoa Germana) ab 1900 ad 1919 et Samoa Occidentalis ab 1914 ad 1997, sed ad Consociationem Nationum se coniunxit die 15 Decembris 1976 nomine Samoa,[1] quod voluntatem videndi archipelagi totius coniuncti patefacit, quia orientalis archipelagi pars in dicione Civitatum Foederatarum est. Maximae duae insulae Upolu et Savaii, Occidente, sunt. Caput Apia et internationalis aeroportus Faleolo in Septemtrionali Upoluensi litore siti sunt. Omnia regionis freta consita terris, Samoa Americana non excepta, in litterarum monumentis ante saeculum vicensimum Insulae Nautarum plerumque appellabantur propter maritimam indigenarum sollertiam.

Wikidata Samoa
Res apud Vicidata repertae:
Samoa: insigne
Samoa: insigne
Samoa: vexillum
Samoa: vexillum
Terra continens: Oceania
Territoria finitima: Civitates Foederatae Americae
Locus: 13°44′42″S 172°13′3″W
Caput: Apia

Populus

Numerus: 200 010
Sermo publicus: Anglice, lingua Samoana
Zona horaria: UTC+13:00, Pacific/Apia
Moneta: Samoan Tālā

Commemoratio

Paean: The Banner of Freedom

Sigla

ISO WS, WSM, 882; IOC SAM
Dominium interretiale: .ws
Praefixum telephonicum: +685
Siglum autoraedarum: WS

Tabula aut despectus

Samoa: situs
Samoa: situs

Samoani, secundum ponderis ordine, secundum Polynesium populum, post Neozelandicos Maorianos, constituunt.

Historia

recensere
 
Tres Samoanae filiae, anno 1902.
 
Kavae caerimonia anno 1909.
 
Despectus in vallem Upoluensem, in Samoa

Samoa constituta est cultura distincta abhinc fere plusquam tres milia annorum, cum homines a Vitiis vel Tonga ad Insulas Samoanas migraverunt. Samoani Polynesius populus est, qui a Tonganis capti sunt et Imperii Tongani provincia facti sunt, quoad Samoani saeculo tertio decimo descivere et se in libertatem vindicaverunt.

Contactus cum Europaeis coepit saeculo septimo decimo ineunte, cum Iacobus Roggeveen, Batavus, Insulas Samoas conspicatus esset anno 1722. Insulae deinceps anno 1768 visitatae sunt a Ludovico Antonio de Bougainville, exploratore Francico, qui eas Insulas Nautarum nominavit.

Anno 1889 Foedus Berolinense obsignatum est, quod pro politica Samoae libertas spondebat. Regimen tunc statutum monarchia erat.

Anno 1899, Samoa in partes duas divisa est: Samoam Germanam et Samoam Orientalem (sub Statunitensi dominio). Haec divisio hodie persistit.

Anno 1914, Nova Zelandia Samoae Occidentalis dominium cepit. Quam tunc sub mandato Societatis Civitatum et postea sub mandato Consociationis Nationum usque ad 1961 tenuit.

Samoa Occidentalis suam libertatem Kalendis Ianuariis anni 1962 post referendum obtinuit. Respublica Consortionis Populorum anno 1970 et Consociationis Nationum anno 1976 sodalis facta est.

Civilitas

recensere
 
Aedificia gubernationis Apiae.

Civitatis status anni 1960, qui cum libertate primum valuit, exemplum sequitur popularis reipublicae formae Britannicum, immutatum ut mores Samoani accommodentur. Principibus qui duos (ex quattuor) gravissimos Samoae titulos tempore libertatis captae gerebant magistratus concessus est, ut eis vivis munus capitis civitatis coniunctim gererent. Malietoa Tanumafili II hoc munus post mortem conlegae (Tupua Tamasese Mea'ole) anno 1963 sustinebat. Ipso quoque die 11 Maii 2007 mortuo, veterrimo orbis terrarum tempore mortis caput civitatis, princeps Tuiatua Tupua Tamasese Efi a parlamento die 17 Iunii 2007 electus est successor, ut per spatium quinque annorum magistratu fungeretur.[2]

Fono, parlamentum unius camerae, consistit in quadraginta novem senatoribus, qui magistratum spatii quinque annorum habent. Quadraginta-septem ex pagis a Samoanis ethnicis eleguntur.

Subdivisiones administrativae

recensere

Samoa in undecim civilibus pagis (Samoane itūmālō) consistit. Hi pagi a maioribus posteris traditi sunt ante adventum Europaeanum. Quisque pagus habet propria fundamenta constitutionalia (Samoane:fa‘avae) secundum ordinem prioris loci suorum ducum, memoriae mandatum in antiquis formulis quae sunt pro salutationibus sollemnibus (fa‘alupega). Cuiusque pagi caput res paganas administrat, negotia procurat, et nomen summi reguli pagani confert. Exempli gratia, Aanae pagi caput est Leulumoega vicus. Summum Aanae nomen est Tui Aana. Novemviri (Faleiva), oratores qui hoc nomen conferunt, sunt Leulumoegae statuti. Item in aliis pagis. Apud Tuamasagam pagum, Malietoa, summum pagi nomen ab Domo Tuamasaga (Samoane Fale Tuamāsaga), Afegae in vico statuto, conlatum est.

 
Civiles Liberae Civitatis Samoanae pagi numerati
  1. Tuamasaga (Afega)
  2. Aana (Leulumoega)
  3. Aiga-i-le-Tai (Mulifanua
  4. Atua (Lufilufi
  5. Vaa-o-Fonoti (Samamea)
  6. Faasaleleaga (Safotulafai)
  7. Gagaemauga (Saleaula
  8. Gagaifomauga (Safotu)
  9. Itu Asau (Asau)
  10. Satupaitea (Satupaitea)
  11. Palauli (Vailoa i Palauli)

¹ Cum insulis Manonone, Apolima, et Nuulopa.
² Cum Insulis Aleipatensibus et Nuusafee Insula.
³ Partes minores quoque Upoluenses: Salamumu (cum Salamumu-Utu) et Leauvaa vicis.

Geographia

recensere
 
Tabula Samoana.

Samoa valde prope lineam commutationis diei, inter Havaios et Novam Zelandiam, Kiribatorum et Insularum Linearum Meridie, sita est. Insulae 171 gradibus longitudinis orientalis sitae Samoam Americanam et occidentales Samoam Occidentalem formant. Samoa duas magnas insulas, Upolu Savaiosque, et octo parvulas insulas comprehendit. Fere tres tertiae Samoanorum partes praecipuam insulam Upolu incolunt, ubi caput, Apia, etiam invenitur.

Quattuor habitatae Samoanae insulae Savaii, Upolu, Apolima et Manono, dum sex insulae sine incolis Fanuatapu, Namua, Nuutele, Nuulua, Nuulopa et Nuusafee nuncupantur.

 
Usitatum tugurium (Samoane faleo'o) in insulae Manonoensis litore.

Quondam archipelagus Nautarum baptizatae, insulae Samoam formantes curalii aut vulcanicae originis sunt. Vulcanicae lavae fluminum praesentia multas archipelagi insulas inhabitabiles facit.

Samoa (Occidentalis) valde montuosa et culmen maximum in archipelago Mauga Silisili, 1859 metra altum, in insula Savaiorum est.

Clima tropicum cum uno tempore imbrium Novembri incipiente et Aprili finiente. Samoae fauna restrictissima est, ubi pauca animalium inveniuntur; serpentium, lacertorum, avium. Samoae flora ex altera vero opulentissima et silva insulas tegens luxuriosa est. Multa Samoae animalia et plantae endemica (scilicet in nulla alia planetae parte inveniuntur) sunt. Ea civitati servanda sunt, quamobrem Samoani sibi cum consilio biodiversitatis Samoae (Samoane Faatotoe le Muli o le Ola) instruxerunt.

Cyclones creberrimi et vastantes Samoanae agriculturae sunt. Quamobrem Samoa, cuius oeconomia praesertim ex agricultura pendet, internationali auxilio adhuc eget.

Die 29 Septembris anni 2009, Samoa magnitudinis octavae terrae motu affecta est quem megacyma secutum est, et quae ponderis clades et 115 mortuorum attulere.

Media annua temperatura est 22 °C.

Oeconomia

recensere
 
Taro, cormus esculentus.

Praecipua Samoae exportationes copra, cacao, banana et coffeum sunt. Agricultura duas tertias Samoanorum partes detinet et 90% redituum exportationis largitur. Praecipuae civitates ad quas res confectae exportantur sunt Australia, Civitates Foederatae, et Iaponia.

Periegesis campus in expansione cum 25 centesimis PDG et cum 88 000 periegetarum anno 2001 est.

Una respublica in Pacifico a Consociatione Nationum in categoria civitatum subevolutissimarum classificata est. Hic status ei auxilium internationale (52 milliones anno 1992, 41 centesimas PDG) accipere permittit. Petrolei importationes 99 centesimas redituum exportationum vorat.

Demographia

recensere
 
Familia Samoana.

Secundum CIA World Factbook, numerus civium Samoanorum est 182 265, quorum 92.6 centesimae partes sunt Samoani, 7 centesimae Euronesii (homines sanguinis Europaei et Polynesii), et 0.4 centesimae Europaei. Circa tres quartae partes incolarum Upolu, praecipuam insulam, habitant. Solum Neozelandici Maorienses Samoanos inter Polynesios ethne secundum numerum superant.

 
Cathedrale Ecclesiae Catholicae Romanae templum Apiae, in capite Samoano.

Inter Samoanorum religiosos cultus sunt Ecclesia Christiana Congregationalis Samoana (Anglice Congregational Christian Church of Samoa et Samoane Ekalesia Fa'apotopotoga Kerisiano i Samoa) cum? 35.5%, Ecclesia Catholica Romana cum 19.6%, Methodismus cum 15%, Mormonismus cum 12.7%, Conventus Dei Samoani (Anglice Samoan Assemblies of God, Samoane Le Fa'apotopotoga a le Atua Samoa) cum 10.6%, Ecclesia Adventistarum Septimi Diei cum 3.5%, Centrum Cultus 1.3% et sine definitione 0.8% (secundum censum anno 2001).

Dux Civitatis usque ad 2007, Celsitudo Malietoa Tanumafili II conversus ad Bahaismum fuit. Samoa hospitio unam septem Domorum Bahaisticarum Cultus accipit; quae anno 1984 perfecta et a duce civitatis dedicata, Tiapapatae, 8 chiliometra ab Apia, sita est.

Mos Samoanus (Samoane fa'asamoa) quidam modus vivendi praesertim mores ad alios attingens et magnam reverentiam ad auctoritates (maiores, vigiles, parentes, etc.) implicans est.

Mos Samoana in iudiciario Samoae systemate, in duo diviso, etiam ostenditur. Primum Occidentalis generis systema et tum in biocolytica vi tum in tribunalibus a media gubernatione administratis fundatur. Secundum traditionalis generis est et e cuiusque vici iurisdictione pendet.

Quamquam Europaei per saecula Samoam affecerunt, Samoa historicos mores, socialia systemata et linguam e qua antiquissima Polynesii sermonis forma adhuc exsistens esse putatur (hypothesis in controversiam a modernis linguistis vocata) servat.

Feriae et diei festi
Dies Nomen Latinum Nomen Samoanum Notae
Kalendis Ianuariis Annus Novus    
Die Passionis Domini Dies Passionis Domini    
Primo die Solis primum plenilunium post aequinoctium vernale secuto Pascha    
Postridie Pascham Lunae dies Paschae    
25 Aprilis Dies ANZAC   Hoc die primi magni militaris proelii anniversarius notatur ubi Australiae et Novae Zelandiae exercitus per Magnum Bellum participavere.
12 Maii Festus matrum Samoanarum    
Kalendis Iuniis Festus libertatis    
Pridie Nonas Augustas Dies Operariorum    
Secundo die Lunae Octobris Festus infantiae Lotu a Tamaiti (Samoane) Hic dies adhuc "Dies Solis Albus" (Anglice: White Sunday) trans Pacifici insulas nuncupatur ubi infantes alba vestimenta huius festi tempore induunt.
7 Novembris Dies Arboris Arbor Day (Anglice)  
25 Decembris Christi Natalis    

Samoanis olim fuerunt nonnulli dei et multi manes lemuresque; deus praecipuus fuit Tangaloa, qui mundum creaverat. Christianitate in insulas invecta, plurimi Samoani se ad fidem novam traduxerunt; hodie enim 98 centesimae hominum se Christianos appellant.

Compunctio

recensere
 
Mulier Samoana compunctionem fert.

Compunctio notis sub cuti habet magnum pondus in Samoa, sicut in multis insulis Polynesiis. Samoanis sunt duo compunctionis genera. Virorum compunctio (tatau, unde verbum Anglicum tattoo) consistit in implicatis geometricisque figuris adligatis ab costis ad genua; vir qui hanc compunctionem fert soga'imiti appellatur. Feminarum compunctio (malu) cutem exornat in figuris non adligatis a femure superiore ad tibiam superiorem,[3] et nonnunquam in manibus.

Oblectamenta

recensere

Samoani multa musicae genera habent. Inter compositores (Samoane fatupese) aut Samoanarum cantionum auctores (Samoane pese) praeclaros, Toliafoa Talimutu, Peseta Gatoloai Sio, Malifu Faletoese Lemalu, Anapa Lave Teo, Kalapu Luafatasaga Kalapu, Maiava Pouono Hunkin, et Komisi Faraimo excellere habentur.

Saltatio

recensere

Samoani multa saltationis genera habent. Antiqua Samoana saltatio est siva. Haec saltatio Havaianae hulae similis est, cum mitibus manuum pedumque motibus ad tempus musicae dum fabula narratur, quamquam Samoanae viriles saltationes aggressiviores? asperaeque sunt.[4] Sasa etiam est saltatio Samoana, ubi saltatorum rapidos synchronizatos motus ad tempus tympanicarum pyxium aut volutarum mattarum eliciunt. Eius nomen e Samoano vocabulo 'alapam' significante deducitur quia Samoana "alaparum saltatio" depalmandis dissimilibus corporis partibus perficitur. Quod e depalmandis insectis super corpus deductum esse dicitur.

Artes athleticae

recensere
 
Samoa (caeruleo vestita) in certamine cum Africa Australi in Cantharo Mundano Harpasti XV anno 2007 certat.

Artes athleticae a populo acceptissimi in Samoa sunt harpastum XV lusoribus et criccetius Samoanus; praeterea, ferme triginta Samoani, multi e Samoa Americana, in Liga Harpasti Nationali hodie ludunt.[5] Numerosi Neozelandici campionatus lusores Samoani sunt, adhuc Omnino Nigrorum aliqui Samoanae originis, velut Tana Umaga. Nuperrime turma nationalis harpasti XV Samoae interdum aliis archipelagis (Vitis, Tongae, Insulis Cook) sociatur ut Bellatores Pacifici (Anglice: Pacific Warriors), Oceanianorum archipelagorum "Barbarians", formentur. Alius ponderis disportus in Samoa, criccetius Samoanus (Samoane kilikiti) species deducti criccetii quo cum cummeo folle ludunt est. Quamquam publicum certamen non est, sine dubio ars athletica populo gratissima quae postmeridiano exeunte omnino amicabiliter modo generatim exercetur. Samoa a Consilio Internationali Olympico ex anno 1983 agnita est. Numquam Samoanus ad Olympicum podium accessit. Etiam minoritaria? pediludii exercitatio notatur.

 
Samoanus bellator anno 1896.

Multi pugiles e World Wrestling Entertainment et e Total Nonstop Action Wrestling e Samoa veniunt:

Miscellanea

recensere
  • Lineae telephoni : 8000 (anno 2005)
  • Telephona gestabilia : amplius 30 000 (anno 2005)
  • Radiophonicae stationes : 1 AM, 5 FM (anno 2005)
  • Radiophona : 90% inter 23 098 domuum (anno 2001)
  • Televisicae statiiones : 3 (anno 2005)
  • Televisoria : 15 603 (anno 2001)
  • Numerus provisoriorum accessuum in Interrete : 3 (anno 2005)
  • Viae : 866 km, 350 km bituminatarum, 516 km non bituminatarum (aestimatio anni 2001)
  • Ferriviae : 0 km
  • Viae navigabiles : 2043 km
  • Numerus aeroportuum : 3 (anno 2005), 2 cum bituminatis aerodrommis (inter quos aeroportus Apia Faleolo, cum codice IATA APW)
  • Portus : Apia, Asau, Mulifanua, Salelologa

Samoae codices sunt:

Nexus interni

  • Davidson, J[ames]. W[ightman]. 1967. Samoa mo Samoa. Melburnae: Oxford University Press.
  • Eustis, [Hamilton] Nelson. [1979] 1980. Aggie Grey of Samoa. Adelaidae Australiae Australis: Hobby Investments. ISBN 0959560904.
  • Gilson, R[ichard]. P[hilip]. 1970. Samoa 1830 to 1900: The Politics of a Multi-Cultural Community. Melburnae: Oxford University Press.
  • Schnee, Heinrich. 1926. German Colonization, Past and Future—The Truth about the German Colonies. Londinii: George Allen & Unwin.
  • Stevenson, Robert Louis. 1892. A Footnote to History: Eight Years of Trouble in Samoa. Londinii: Cassell & Co.
  • Turner, George. 1861. Nineteen Years in Polynesia: Missionary Life, Travels, and Researches in the Islands of the pacific. Londinii: J. Snow.
  • Turner, George. 1884. Samoa a Hundred Years Ago and Long Before. Londinii: Macmillan.
  • Watson, Robert MacKenzie. 1918. History of Samoa. Christchurch Novae Zelandiae: Whitcombe and Tombs.
  • Williams, John. 1838. A Narrative of Missionary Enterprises in the South Sea Islands; With Remarks upon the Natural History of the Islands, Origin, Languages, Traditions, and Usages of the Inhabitants. Londinii: John Snow.

Nexus externi

recensere
Samoa : politica
Principes Samoae

Meaʻole 1962–1963 • Tanumafili II 1962–2007 • Tufuga Efi 2007–2017 • Sualauvi II 2017–

Capsae cognatae: Primi ministri Samoae
Primi ministri Samoae