Mulifanua
Mulifanua (Samoane, 'Terrae Extremitas') est vicus et Aiga-i-le-Tai pagi caput, ad septemtrionalem Upolus Insulae extremitatem in Samoa. In vici portu sunt navalia navium quae inter Upolum et vicum Salelologam in Savaiis navigant.
Agnetis Grey Locus et Balnearia (Anglice: Aggie Grey's Resort and Spa) Mulifanuae et Faleoloni fuit locus certaminum remigationis velificationisque in Ludis Pacificis anni 2007.
Nexus externus
recensere- Mulifanua situs publicus Ludorum Pacificorum anni 2007 (Anglice)
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |