Apia, fortuita vicorum congeries in septentrionali Upolus Insulae latere, est urbs sola, portus principalis, et caput Samoae. Numerus civium in censu anni 2001 fuit circa 38 800. Pisces et copra sunt praecipuae res quae ex portu exportantur; textilia xylina, vehicula motorifica, carnes, et saccharum, res quae importantur.

Wikidata Apia
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Samoa
Locus: 13°50′0″S 171°50′0″W
Numerus incolarum: 37 708
Zona horaria: UTC+13:00

Gestio

Procuratio superior: Tuamasaga

Geographia

Superficies: 123.81 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Comptonia

Tabula aut despectus

Apia: situs
Apia: situs
 
Tabula Apiana.
 
Apia prima luce, die 3 Octobris 2004.
 
Forum Apiae.

Apia in planitie angusta maritimaque ad portum naturalem praecipue iuxta Vaisiganonis Fluminis os sinitur. Radices Montis Vaeae (altitudine 472 m) ad australem iacent.

Gubernatio

recensere

Apia in parte electorali Vaimauga Occidentali inest, et ad Tuamasagam Pagum pertinet. Non exstat una coniuncta gubernatio urbana quia urbs consistit in quadraginta quinque singulis vicis, omne sui iuris. Apia antiqua veraque est viculus inter ora fluminum Vaisiganonis orienti et Mulivaiorum occidenti; hic viculus, cum vicis Vaisiganone et Mulivaiis, "urbanizationem" Anglice ab Samoanis appellatam Downtown Apia componunt.

Institutio

recensere

Anno 1984 hoc urbe Universitas Nationalis Samoae constituta est.

Notabiles urbis conspectus

recensere

Mulinuu, antiquum caput publicum, ad occidentem urbis extremam iacet, situs Domus Parlamentariae (Samoane: Maota Fono) et observatorii historici, nunc tabularii meteorologici. Robertus Ludovicus Stevenson, scriptor inclutus, quattuor annos Apiam habitavit, hic obiit, et sepultus est super Montem Vaeam, qui prospicit in urbem et suam domum, Vailimam, nunc museum ad memoriam suam dicatum.

Portus Apiae est longe maximus et negotiosissimus in Samoa. Scaphae ad Tokelau et Samoam Americanam hinc abeunt.

Nexus interni

Portus Apiae prima luce, anno 2003.