Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Ngerulmud
Res apud Vicidata repertae:
human settlement, urbs
Civitas: Belavia
Locus: 7°30′2″N 134°37′27″E

Fines

Subdivisio superior: Belavia
Capitolium in urbe Ngerulmud.
Locus Ngerulmud in civitate Melekeok.

Ngerulmud, locus in Civitate Melekeok, est caput Reipublicae Palauensis. Caput, primum in Koror situm et caput pro tempore appellatum est. Constitutio reipublicae iussit Olbiil Era Kelulau "designare locum in Babeldaob ut esset caput perenne,"[1] et fiat "non post decem (10) annos post effectivum huius Constitutionis tempus."[2][3] Novum caput anno 1986 in animo habitum erat, cum locatio pro capitolio constructo ad societatem architecturae in Havaiis conditam addiceretur, sed progressus usque ad annos sub 2000 non factus est. Congeries aedificiorum, aedificia separata pro ramis legislativo, iudiciali, et exsecutivo continens, per plateam apertam coniuncta, plus quam CFA$45 millionibus constat, et rite apertum est die 7 Octobris 2006, cum plus quam 5000 hominum adessent.[4] Praefecti administrationis suas officinas a Koror ad Ngerulmud mox moverunt.[5][6][7] Ngerulmud circa 20 chiliometra ad boreorientem urbis Koror in Babeldaob, maxima reipublicae insula, et 2 chiliometra ad boreoccidentem vici Melekeok spectat.[8]

NotaeRecensere


  Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!