Constitutio
Constitutio sive formae civitatis charta[1] est summarium primorum principiorum vel praecedentium statutorum quae fundamenta legitima civilitatis, reipublicae, societatis, organizationis, vel alius generis entitatis legitimae constituunt et saepe quomodo talis entitas gubernanda sit diiudicant.[2]
Si haec principia in uno instrumento vel copia instrumentorum legitimorum conscribuntur, haec instrumenta constitutionem scriptum includere dici possunt; si autem in uno instrumento late patenti conscribuntur, hoc instrumentum constitutionem digestam includere dicitur. Nonnullae constitutiones, sicut illa Regni Coniuncti, non late patent, sed in permultis congressuum vel parlamentorum actibus primis, iudiciis, vel foederibus componuntur.[3]
Plurimae civitatum constitutiones certa iura civibus confirmant. Nomen substantivum constitutio cuilibet legi adhiberi potest quae rationes administrationis definit, inter quas nonnullae constitutiones historicae quae evolutioni hodiernarum constitutionum nationalium antecesserunt.
Constitutiones de variis formarum politicarum generibus tractant. Inveniuntur in gubernatione locorum, regionum, civitatum (e.g. Constitutio Germaniae, Constitutio Floridae), provinciarum, confoederationum (e.g. Constitutio Civitatum Foederatarum Americae), et confoederationum civitatum sui iuris (e.g. Unionis Europaeae). Quae in multis gregibus politicis quoque inveniuntur, sicut factionibus politicis.
Constitutio Indiae, longissima omnium civitatum suorum iuris hodie exstantium constitutio scripta,[4] aliquot 444 articulos in viginti duabus partibus,[5][6] duodecim schedulis, et 124[7] emendationibus in 146,385 vocabulis[8] in exemplari Anglica Indica perscriptis continet.[9] Constitutio Monaci, brevissima orbis terrarum constitutio scripta, nonaginta septem articulos in decem capitulis et solum 3,814 verbis continet.[10][8] Constitutio Civitatum Foederatarum Americae, veterrima mundi constitutio digesta continenter rata, ex anno 1789 valet. Solum dimidium omnium constitutionum continter plus quam undeviginti annos valent.[11]
Doctrina Aristotelis
recensereAristoteles, philosophus Graecus antiquus, in libro Politica sic dixit:
- ὥστ' εἴπερ ἐστὶ δημοκρατία μία τῶν πολιτειῶν, φανερὸν ὡς ἡ τοιαύτη κατάστασις, ἐν ᾗ ψηφίσμασι πάντα διοικεῖται, οὐδὲ δημοκρατία κυρίως· οὐδὲν γὰρ ἐνδέχεται ψήφισμα εἶναι καθόλου. (1292 a)
- Si ita democratia enim una formarum constitutionis, proclamatio ut qualis consociatio, in qua omnes res a resolutione consilii gubernatur, non etiam democratia est sensu recte, quia hae resolutio non universalis esse potest.—Ex Politica, Libro IV, iv.
Nexus interni
recensereNotae
recensere- ↑ Stefan Feihl et al.: Neues Lateinlexikon, Königswinter, ISBN 978-3-933070-01-2, p. 394
- ↑ The New Oxford American Dictionary, ed. secunda, ed. Erin McKean (Oxford University Press, 2005, ISBN 0-19-517077-6), 2051.
- ↑ R (HS2 Action Alliance Ltd) v Secretary of State for Transport [2014] UKSC 3, [207].
- ↑ Pylee, M. V. (1997). India's Constitution. S. Chand & Co.. p. 3. ISBN 978-81-219-0403-2.
- ↑ Sarkar, Siuli (2009). Public Administration in India. PHI Learning Pvt. Ltd.. p. 363. ISBN 978-81-203-3979-8.
- ↑ Kashyap, Subhash (1994). Our Constitution – An introduction to India's Constitution and Constitution Law. National Book Trust, India. p. 3. ISBN 978-81-237-0734-1.
- ↑ Nivedita, V.. The 124th Amendment: A look at the facts. . @businessline.
- ↑ Jump up to: 8.0 8.1 Constitution Rankings. . Comparative Constitutions Project.
- ↑ "Constitution of India". Ministry of Law and Justice of India. mense Iulii 2008.
- ↑ Monaco 1962 (rev. 2002). . www.constituteproject.org.
- ↑ https://www.politifact.com/factchecks/2014/sep/22/bob-goodlatte/goodlatte-says-us-has-oldest-working-national-cons/.
Bibliographia
recensere- Blaustein, Albert P., et al. Constitutions of the Countries of the World. Novi Eboraci: Oceana. ISBN 0-379-00467-4.
- Bryde, Brun-Otto, et al., eds. Law and politics in Africa, Asia and Latin America. Verfassung und Recht in Übersee. Baden Baden: Nomos.
- Claes, Monica. 2006. "Constitutional Law." In Elgar Encyclopedia of Comparative Law, ed. Jan M. Smits, 187–99. Cheltenham et Northampton, Massachusettae: Edward Elgar. ISBN 978-1-84542-013-0.
- Häberle, Peter. 1998. Verfassungslehre als Kulturwissenschaft. Ed secunda. Berolini: Duncker und Humblot. ISBN 3-428-09202-3.
- Häberle, Peter. 1998. Verfassung als öffentlicher Prozeß. Ed. tertia. Berolini: Duncker und Humblot. ISBN 3-428-08491-8.
- Häberle, Peter. 2011, Europäische Verfassungslehre. Ed. septima. Baden Baden: Nomos. ISBN 978-3-8329-6218-0.
- Häberle, Peter, ed. Jahrbuch des öffentlichen Rechts der Gegenwart. Tubingae: Mohr Siebeck.
- Huber, Ernst Rudolf, ed. 1978–1997. Dokumente zur deutschen Verfassungsgeschichte. 5 vol. Stutgartiae, Berolini, Coloniae.
- Ooyen, Robert Christian van. 2006. Politik und Verfassung. Wiesbaden: VS-Verlag.
- Robbers, Gerhard, ed. 2006. Encyclopedia of World Constitutions. 3 vol. Novi Eboraci: Facts on File.
- Redden, Kenneth Robert. Modern Legal Systems Cyclopedia. Buffali Novi Eboraci. ISBN 0-89941-300-5.
- Rosenfeld, Michel, et al., eds. International Journal of Constitutional Law. Oxoniae: Oxford University Press. ISSN 14742659.
- Tushnet, Mark. 2008. "Comparative Constitutional Law." In Oxford Handbook of Comparative Law, ed. Mathias Reimann et Reinhard Zimmermann, 1225–58. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-953545-3.
- Wieser, Bernd. 2005. Vergleichendes Verfassungsrecht. Vindobonae: Springer. ISBN 3-211-27753-6.
Nexus externi
recensereGeneralia
recensere- Dictionarum Historiae Notionum Constitutionalismus
- Ius Constitutionale, "Constitutiones, bibliographia, nexus"
- International Constitutional Law, Anglice
- Constitutiones civitatum Unionis Europaeae
- Democratia in India Antiqua, Situs Steve Muhlberger Universitatis Nipissing factus
Nexus curiarum constitutionalium
recensere- Situs publicus Curia Constitutionalis Aequatoris
- Situs publicus Curia Constitutionalis Africae Australis
- Situs publicus Curia Constitutionalis Belgii
- Situs publicus Curia Constitutionalis Brasiliae
- Situs publicus Curia Constitutionalis Chiliae
- Situs publicus Curia Constitutionalis Columbiae
- Situs publicus Curia Constitutionalis Coreae
- Situs publicus Curia Constitutionalis Franciae
- Situs publicus Curia Constitutionalis Germaniae
- Situs publicus Curia Constitutionalis Hispaniae
- Situs publicus Curia Constitutionalis Indiae
- Situs publicus Curia Constitutionalis Indonesiae
- Situs publicus Curia Constitutionalis Italiae
- Situs publicus Curia Constitutionalis Poloniiae
- Situs publicus Curia Constitutionalis Portugalliae
- Situs publicus Curia Constitutionalis Romaniae
- Situs publicus Curia Constitutionalis Russiae
- Situs publicus Curia Constitutionalis Slovakiae
- Situs publicus Curia Constitutionalis Thailandiae
- Situs publicus Curia Constitutionalis Turciae