Psalmus 36
Psalmus 36 (enumeratione Graeca psalmus 35 dictus) libri Psalmorum verbis "Dixit iniustus" (in versione Gallicana) vel "Susurrat iniquitas" (in Nova Vulgata) incipit. In hoc psalmo, improbitas humana probitasque divina tractantur.[1]
Iohannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:
Putant fere omnes Davidem hoc Psalmo in genere mirari Dei bonitatem, quod favore et clementia sua reprobos toleret, a quibus tamen impie contemnitur. Ego vero paulo aliter sentio, sanctum Prophetam graviter ab improbis et sceleratis vexatum de eorum pravitate conqueri: tum deinde consugere ad immensam Dei bonitatem, qua non solum promiscue cunctos mortales, sed peculiariter filios suos prosequitur, ut in hac fide respiret, quod Deo propitio tandem liberabitur. Quod patet ex clausula, ubi se Dei praesidio salvum fore reputans, contra omnes impiorum insultus sese armat ac munit.[2]
Sententia Universitatis Columbiae "in lumine tuo videbimus lumen" ex verbo Psalmi 36, 10 oritur.
Verba psalmi
recensereHaec sunt verba psalmi 36 (35) ex versione vulgata Clementina:
1 In finem. Servo Domini ipsi David.
2 Dixit iniustus ut delinquat in semetipso:
non est timor Dei ante oculos eius.
3 Quoniam dolose egit in conspectu eius,
ut inveniatur iniquitas eius ad odium.
4 Verba oris eius iniquitas, et dolus;
noluit intelligere ut bene ageret.
5 Iniquitatem meditatus est in cubili suo;
astitit omni viae non bonae:
malitiam autem non odivit.
6 Domine, in caelo misericordia tua,
et veritas tua usque ad nubes.
7 Iustitia tua sicut montes Dei;
iudicia tua abyssus multa.
Homines et iumenta salvabis, Domine,
8 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus.
Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.
9 Inebriabuntur ab ubertate domus tuae,
et torrente voluptatis tuae potabis eos:
10 quoniam apud te est fons vitae,
et in lumine tuo videbimus lumen.
11 Praetende misericordiam tuam scientibus te,
et iustitiam tuam his qui recto sunt corde.
12 Non veniat mihi pes superbiae,
et manus peccatoris non moveat me.
13 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem;
expulsi sunt, nec potuerunt stare.
Notae
recensere- ↑ "Human Wickedness and Divine Goodness", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
- ↑ In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi XXXVI, p. 155–56.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 36 spectant. |
- Psalmus 35 in versione Vulgata Stuttgartensi (iuxta Hebraicum)
- Psalmus 35 in Vulgata Clementina (versione Gallicana)
- Psalmus 36 in Nova Vulgata
- Psalmus 36 cum commentario Rashi (Hebraice, Anglice)
Psalmi Bibliorum Hebraicorum |
1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 • 7 • 8 • 9 • 10 • 11 • 12 • 13 • 14 • 15 • 16 • 17 • 18 • 19 • 20 • 21 • 22 • 23 • 24 • 25 • 26 • 27 • 28 • 29 • 30 • 31 • 32 • 33 • 34 • 35 • 36 • 37 • 38 • 39 • 40 • 41 • 42 • 43 • 44 • 45 • 46 • 47 • 48 • 49 • 50 • 51 • 52 • 53 • 54 • 55 • 56 • 57 • 58 • 59 • 60 • 61 • 62 • 63 • 64 • 65 • 66 • 67 • 68 • 69 • 70 • 71 • 72 • 73 • 74 • 75 • 76 • 77 • 78 • 79 • 80 • 81 • 82 • 83 • 84 • 85 • 86 • 87 • 88 • 89 • 90 • 91 • 92 • 93 • 94 • 95 • 96 • 97 • 98 • 99 • 100 • 101 • 102 • 103 • 104 • 105 • 106 • 107 • 108 • 109 • 110 • 111 • 112 • 113 • 114 • 115 • 116 • 117 • 118 • 119 • 120 • 121 • 122 • 123 • 124 • 125 • 126 • 127 • 128 • 129 • 130 • 131 • 132 • 133 • 134 • 135 • 136 • 137 • 138 • 139 • 140 • 141 • 142 • 143 • 144 • 145 • 146 • 147 • 148 • 149 • 150 |
---|---|
Apocrypha vel Deuterocanonica | |
Vocabula |
Psalterium • Hallel • Alleluia • Psalmi paenitentiales • Selah • Canticum ascensionum |
Versiones in Vicifonte |
Tehilim (Hebraice) • Septuaginta (Graece) • Vulgata (Latine) |