Hierosolyma

est urbs Levantis
(Redirectum de Hierosolima)

Hierosolyma[1] seu Ierusalem[2] (Hebraice יְרוּשָׁלַיִם; Arabice القُدس) est urbs Levantis in Iudaea regione, in aequo Montium Iudaeorum(en) inter mare Mediterraneum et mare Mortuum sita. Una est ex antiquissimis orbis terrarum urbibus, atque a tribus religionibusIudaica, Christiana, Islamica—sancta habetur. Et civitas Israël et Auctoritas Nationalis Palaestina Hierosolyma suum declaravit caput, nam ibi sunt principalia instituta administrationis Israëliticae et Palaestinensis hanc urbem futurum civitatis Palaestinae caput sibi vindicant, sed neutra postulatio a plurimis aliis civitatibus noscitur.[3] Censu anno 2016 habito, numerus incolarum fuit 882 700, quorum 536 600 Iudaei (60.8%), 319 800 Musulmani, 15 800 Christiani, 10 300 non descripti (1.2%).[4]

Wikidata Hierosolyma
Res apud Vicidata repertae:
Hierosolyma: insigne
Hierosolyma: insigne
Civitas: Regnum Iudae, Hasmonaei, Roman Palestine, Imperium Byzantinum, early Islamic period in Palestine, Regnum Hierosolymitanum, Ayyubidae, Regnum Hierosolymitanum, Ayyubidae, Mamluk Sultanate, Imperium Ottomanicum, Occupied Enemy Territory Administration, Mandatory Palestine, Israel, Iordania, Civitas Palaestinae
Locus: 31°46′44″N 35°13′32″E
Numerus incolarum: 936 425
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: ירושלים, القدس, أورشليم

Gestio

Praefectus: Moshe Leon
Consilium: Municipality of Jerusalem
Procuratio superior: Quds Governorate, Jerusalem District

Geographia

Superficies: 125.42 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Rama Rachelis, Mevaseret Zion, Beit Zayit, Hizma, Al-Ram, Ramallah, Even Sapir, Beit Yala, Abu Dis, Ora, Bethleem

Coniunctiones urbium

Urbs in pago admodum arido patet in iugo quodam rupestri inter Montes Iudaeas. Hi montes continui eminent inter Mare Mediterraneum vallemque quo flumen Iordanis in Mare Mortuum defluit. Hierosolyma distant 60 chiliometris a Telavivo et ab ora maritima. Surgunt 760 metra super maris aequor commune, sed 1183 metra super Maris Mortui aequor (quod mare 35 chiliometra ab Hierosolymis distat oriente versus). clima Mediterraneum pago Hierosolymitano regit, aestate calida aridaque, hieme miti et humida, mense Ianuario frigidiori, Iulio et Augusto calidis.

Hierosolyma assectatoribus trium religionum urbs sancta est. Secundum libros biblicos a Iudaeis Christianisque receptis, urbem, a rege Davide captam, filius Salomon Templo adornaverit, fanum consecratissimum, bis e novo restructum, anno 70 a Romanis deletum. Iesus Nazarenus in hac urbe praedicavit, miracula sicut in Evangeliis narratur fecit, sub Pontio Pilato supplicium passus est, et sicut in eisdem fontibus legitur resurrexit; Ecclesia Sancti Sepulcri, primum a Constantino imperatore Christiano constructa, a peregrinis Christianis visitatur. Iudaei per multa saecula ab urbe exclusi rursus eam occupant, sed locum Templi Mahometanis relinquunt; hoc enim loco Omar calipha Mahometi socius Cupolam Saxi construxit moxque Abimelech calipha Meschitam Distantissimam ubi, sicut verba Alcorani intelleguntur, propheta ipse itinere suo nocturno visitavit.

 
Hierosolyma urbs peregrinationis terminus. Burchardus de Monte Sion, Descriptio Terrae Sanctae: versio Francogallica medio saeculo quinto decimo facta. Videntur iuxta mare castellum Athlit Templariorum delapidatum; Ramath urbs; Bethleem urbs (ad sinistram partem); supra has omnes urbs Hierosolyma, cui in medio Cupola Saxi, dextra versus Meschita Distantissima (al-Aqṣā), sinistra versus Ecclesia Sancti Sepulcri. Ultra etiam Mons Oliveti eminet.[5]

Nomen urbis in exsecratione Aegyptia saeculi fere undevicensimi a.C.n. reperitur forma ʾwʾšmm, Sumerice saeculo duodevicensimo (si scriptura recte legitur) sub forma urusilimma atque pro certo Accadice saeculo quarto decimo in epistulis Amarnae repertis forma urusalim; id quod cum orthographia Hebraica ירושלים (signis diacriticis additis יְרוּשָׁלַיִם) Ierūšalaim satis congruit.[6] Nomen a philologis ex appellatione dei Canaanitae Šalim deducitur. Urbs ab Hadriano principe in coloniam Romanam conversa novam nuncupationem Aelia Capitolina meruit[7] e nomine gentilicio imperatoris et titulo dei Iovis Capitolini. Nomen historicum Arabicum أورشليم Ūršalīm rarius pronuntiatur nisi titulo القدس al-Quds (h.e. 'sancta') subiuncto, qui saepissime pro nomine toto adhibetur.

Historia

recensere
Hierosolyma

Medio pago Hierosolymitano, olim rustico, imminuit dorsum rupestre seu promunturium inter vallem Cedron, qua usque ad aevum nostrum orientalis urbis limes definitur, et vallem "Caseariorum" dictam, ad occidentem versus iacentem, sed hodie eiectamentis repletam haudque aspectabilem. In hoc dorso, homines aevo Chalcolithico, inter annos circiter 4500 et 3500 a.C.n., habitationem sibi primum constituerint haud longe distantem a fonte Gihon (ima valle Cedron abscondita). Canalis profundus, quo aqua huius fontis per vallem ad lacum Siloam currebat,? media aetate Aënea constructus est (saeculo fere vicensimo a.C.n.) et eodem fere tempore murus fortissimus ad incolas protegendos qui aquam e fonte haurebant; saeculo insequenti additur cuniculus, ab antiquariis Anglicis Warren's Shaft nuncupatus, quo a fastigio montis usque ad fontem sine periculo accedi licuit. Recentissime ad latera montis ruinae murorum et aedificiorum repertae sunt quae partim aetati Ferreae anteriori, scil. saeculo duodecimo sive antea, adscribuntur. Aliae ruinae, super eas iacentes, aetati Ferreae posteriori attribuendae sunt, saeculis scilicet decimo et nono, inter quas aedes magna, domus fortasse regalis, observatur. Quae res haud multo ab historia libris biblicis narrata dissonant. Ibi enim legimus Iebusitas Hierosolymis olim habitavisse; eos David debellavisse, Iudaeos aliquos iuxta Iebusitas in eadem urbe instituisse caputque regni sui ibi posuisse.[8] Locus antiquissimae urbis Hierosolymorum Urbs David appellatur.

Septentrionibus versus adiacent iugum, nomine Ophel, et culmen montanum (quod posteriores Montem Templi nuncupant), quo fastigio Salomon filius David primum templum medio saeculo decimo a.C.n. aedificavit si in fontibus aevi posterioris fidem reponimus;[9] huius autem templi ruinae nullae usque adhuc repertae sunt. Rex Ezechias, quo tempore Senacherib Assyrius anno 701 a.C.n. ad urbem obsidendam properabat, cuniculum longissimum et piscinam iuxta Siloam construi iussit ut aqua fontis Gihon promptius ad usum incolarum adesset[10] (cuniculum etiam hodie aquiferum peregrinis penetrare licet). Bis a rege Babylonico Nabuchodonosor II obsessa et capta, annis 597 et 587, hoc anno Hierosolyma urbs antiqua destructa est, populique maxima pars in exsilium Babylonicum missa.[11]

 
Hierosolyma urbs sicut saeculo quinto a.C.n. descripta est, muris novis a Nehemia exstructis.[12] Videntur Urbs David et Vicus sive Urbs Superior, valles Cedron et Hinnom(he), templum, domus satrapae, portae Piscium, Vetus, Ephraim, Vallis, Stercilinii, Fontis, Aquarum, Equorum, Iudicialis et Gregis.
 
Hierosolyma urbs sicut saeculo primo p.C.n. descripta est, a rege Heroda I successoribusque adornata.[12] Videntur urbs David et urbs superior, valles Cedron et Hinnom, necnon Tyropoeon, muri Vetus, Secundus (tempore incerto circumiectus) et Tertius, templum, Acra (cuius locus verus hodie nescitur), etc.

Permittente rege Persa Cyro II, populus exsul saeculo sexto a.C.n. exeunte ad Hierosolyma redit. Urbem restituere coepit et medio saeculo quinto, duce Nehemia, murum novum construere. Rege Persa Artaxerxe II, duce Esdra, templum secundum ad imitationem primi erigitur.[13] Nehemias autem sine dubio muros Hierosolymorum e novo construere iussit, inclusis et urbe David et "vico" sive suburbio, summa colle occidentali posito inter valles Tyropoeon et Hinnom. Nehemias portas designavit Piscium, Veterem, Ephraim, Vallis (in vallem Hinnom aditum), Stercilinii, Fontis, Aquarum sive Orientalem, Equorum, Iudicialis et Gregis sive Ovium.[14]

Palaestina ab Alexandro Macedone anno 332 conquisito, sub imperio successorum Hierosolymorum urbis possessio inter Seleucidas Syriae reges et Ptolemaeos reges Aegypti disputata est, sed ab anno 305 usque ad 198 Ptolemaeis subiecta est. Sub imperio Persarum, sicut iam Assyriorum, in satrapia "trans flumen" appellata Hierosolyma urbs iacebat,[15] talique modo sub Ptolemaeis in provincia citra Euphratem. Anno 198 Antiochus III Magnus rex Seleucida urbem cepit ibique castellum, Acra appellatum, loco quodam excelso construi iussit. Successoribus Antiochi magis magisque debilibus, rege Antiocho IV religionem Graecam contra Iudaicam procaciter favente, Hierosolyma caput fit civitatis rebellatoris et liberae ab anno 164 usque ad 65; Acra a civibus obsessa est et omnino erasa.

Anno 65, Pompeius Magnus, qui Syriam pro Romanis conquirebat, ad rixas Hierosolymitanorum quiendas urbem obsedit et expugnavit. Romani regulis et praefectis variis Palaestinae gubernium confidebant. Omnium potentissimus fuit Herodes, magnus nuncupatus, religione Iudaeus, qui Hierosolyma anno 37 cepit caputque regni sui constituit. Urbe novis aedificiis multis adornata, domu regia constructa et pro decore Marci Antonii nominata, Templo magnifico anno 20 a.C.n. coepto et maiore parte confecto, Herodes anno 4 a.C.n. mortuus est. Iudaea mox in forma provinciae Romanae reducta est. Ibi igitur, procuratore Pontio Pilato, Iesus Christus Hierosolymis praedicavit: ut qui regem Iudaeorum se proclamaverit accusatus supplicium ibi passus est. Post decem fere annos, Pilato a munere deiecto, iussu principum Gai et Claudii Herodes Agrippa, Herodae Magni nepos, regnum in Palaestina sibi constituit. Is et filius eiusdem nominis murumque q.d. tertium Hierosolymorum construxerunt. Iudaeis contra imperium Romanum rebellantibus, ab anno 67 Vespasianus, eo tempore dux exercituum, bellum in Palaestinam gerebat, qui, anno 69 exeunte Romam profectus princepsque acclamatus, ad filium suum Titum (principem futurum et illum) obsidionem Hierosolymorum confidit. Mense Augusti 70 milites Romani urbem Hierosolyma difficillime expugnaverunt, incolis permultis aut in pugna aut post proelium necatis, aliis in servitutem missis, Templo combusto, aedificiis publicis necnon privatis fere omnibus deletis.

Titus: AR denarius
anno 79 incussus ad memoriam belli Iudaici in Palaestinam a se annis 70-73 gesti
 
IMP T CAESAR VESPASIANVS AVG, caput Titi laureatum TR POT VIII COS VII, captivus ad tropaeum genua flectit
18 mm, 3.58 g
RSC 334a
 
Aelia Capitolina urbs imperatore Hadriano condita et e novo exstructa. Urbe David nondum habitata, in monte Templi Fano Iovis erecto, urbs nova hinc Septentrione et Occidente versus extendit. Videntur ubi olim eminuit urbs superior castra Legionis X Fretensis.
 
Hierosolyma saeculo undecimo caput regni Hierosolymitani a cruce signatis constituti.

Iudaeis devictis, Legio X Fretensis ubi olim eminuit urbs superior castra legionaria posuit,[16] iuxta quae aedificia pauca servata sunt. Princeps Hadrianus anno 130 Hierosolyma advenit urbemque novam aedificare iussit nomine "Aelia Capitolina", Iovi Capitolino Romae patrono dicata. Fanum Iovis Capitolini in ipsis templi ruinis positum est. Hac re inter alias irati Iudaei novas res rursus duce Barchocheba moverunt, malo successu: anno 135 devicti sunt. Ab hoc anno usque in 614 Iudaei ex urbe exclusi sunt.

Religione Christiana per imperium Romanum ab anno 313 licita peregrinatores Christiani loca sancta petebant et imprimis imperator Constantinus I materque Helena, qui urbi nomen antiquum Hierosolyma redderunt annoque 326 construere iusserunt ecclesiam Sancti Sepulchri primam et basilicam Martyrium appellatam, hanc ubi reliqua Crucis reperta esse censebantur, eam ubi sepulcrum Iesus fuisse creditum est. Hae sunt loca peregrinationum saeculis quarto et quinto factorum. Imperatrix Aelia Eudocia, Theodosii II uxor, medio saeculo quinto urbem adornavit: ibi enim aedificare suasit basilicam S. Stephani cum hospitia et monasteria. Medio saeculo sexto, Iustiniano imperatore, ibi Basilica Mariae Theotoci aedificatus est. Anno 451 patriarchatus Ecclesiae Catholicae quintus Hierosolymis constituta est. Imperatore Heraclio, urbs a rege Sassanida Chosroe II anno 614 obsessa et capta est: militibus Persis Iudaei e regione vicina se adsociaverunt multosque cives necaverunt.[17] Urbem usque ad 621 a Persis retentam Heraclius eo anno rursus conquisivit; Crucem, quae in Persidem missa est, reddi coëgit annoque 629 ipse Hierosolymis reportavit.

Calipha Omar anno 638 urbem cepit, quam sub imperium Mahometanorum subiunxit. Illis sicut Christianis et Iudaeis Hierosolyma iam sanctus est. Calipha Abimelech (‘Abd al-Malik ibn Marwān) anno 688 in monte Templi meschitam pulcherrimam construere iussit quae Cupola Saxi appellatur. Meschitam q.d. distantissimam (ita appellatam ob iter nocturnum Mahometi in Alcorano narratum)[18] Abimelech aedificare coepit, filius al-Walīd anno 705 confecit, calipha al-Mansur aliique saeculis posterioribus restruxerunt. His temporibus aedificiorum Christianorum maxima pars protecta est synagogaeque Iudaeorum et meschitae Mahometanorum e novo constructi.

Christiani primae expeditionis sacrae die 15 Iulii 1099 Hierosolyma ceperunt incolasque tam Mahometanos quam Iudaeos permultos necaverunt. Ibi regnum Hierosolymitanum constituerunt sed urbem ipsam haud annos novaginta retinuerunt. Exercitu Christianorum iuxta Hattin die 4 Iulii 1187 a Saladino profligato, urbs ab eodem obsessa est et paulo postea die 2 Octobris capta, advenis Europaeis Christianis aut interfectis aut expulsis, sed, post foedera a Ricardo rege Anglico et Saladino pacta, peregrinatores Christiani ad Hierosolyma sicut antea hodie usque perveniunt.

Reges Ayyubidae inde Hierosolyma tenuebant et adornabant. Urbs expugnationem Tartarorum anno 1244 passus est, et mox a Mamlucis Aegypti possessores nacta, qui usque in annum 1517 tenuerunt. Inde ad saeculum vicensimum urbs sub imperio Ottomanidarum) remansit, muris recentioribus iam cincta quos Suleimanus Magnificus sultanus anno 1538 erigere curavreat. primo bello mundano anno 1918 gesto, imperio Ottomanico devicto, anno insequenti Hierosolyma urbs et Palaestina omnis sub protectione Britannica mandata est, qui eos Iudaeos, quorum proavi in aliis civitatibus per multa saecula habitabant ibique saepe opprimebantur, in Palaestinam migrare permiserunt. Illi civitatem Israel anno 1948 condiderunt. Bellis et externis et internecinis gestis (incolae enim Mahometani, Palaestinenses dicti, contra novam dicionem Iudaeorum rebellabant), urbis Hierosolymorum (quae inter populos duos divisa erat) Iudaei, Israelitae dicti, partem etiam orientalem anno 1967 conquisiverunt et usque hodie tenent. Anno 1969, caput civitatis constituerunt.

 
Hierosolyma anno 1917 e caelo orientali visa.

Universitas Hebraica Hierosolimitana anno 1918 constituta est; Bibliotheca Nationalis Israeliana in universitatis campo reperitur. Hic et Academia Scientiarum et Humanitatum Israëlis sedem habet.

 
Legio Arabica Hierosolymorum, anno 1948.
  1. "Hierosolyma" "-orum" n. pl.: Cicero, Tacitus etc. Hierosolymorum: Suetonius, De vita Caesarum "Divus Titus" 5, "Nero" 40. Hierosolymis: Plinius Maior, Naturalis historia 5.72-73. Apud scriptores posterioris aetatis Hierosolymam quoque (acc. sg.) et Hierosolymae (gen./dat. sg.) saepissime leguntur. Graece Ἱεροσόλυμα" n. pl.: Septuaginta in libris apocryphis, Novo Testamento, etc.
  2. Ierusalem: Versio Vulgata; Hieronymus. Hierusalem: fontes mediaevales. Graece Ιερουσάλημ (cum spiritu sive aspero sive molli): Septuaginta, Novum Testamentum, etc.
  3. Consociatio Nationum, The Status of Jerusalem (Novi Eboraci: 1997); Max Fisher, "Jerusalem Issue, Explained", The New York Times, 9 Decembris 2017.
  4. Jerusalem Institute, "Table III/9 – Population in Israel and in Jerusalem, by Religion, 1988 – 2016" (PDF, 2018).
  5. Michel Join-Lambert, Jerusalem (Londinii: Elek, 1958).
  6. Der kleine Pauly; confer James B. Pritchard, Ancient Near Eastern Texts Relating to the Old Testament, ed. tertia (Princetoniae: Princeton University Press, 1969), pp. 329, 487–89.
  7. "Elia": Itinerarium Antonini 200.1. Graece Αἰλία: Eusebius.
  8. Iosue 10.1–3, 15.63; Iudices 1.3; II Samuel 5.6–8, 24.24; I Reges 9.20–21.
  9. I Reges 6.1–38, 7.13–51, 8.1–64 et Liber II Chronicorum 3–4, temporibus Templi Secundi compositi
  10. II Reges 20:20.
  11. II Reges 25:8-21; Ieremias 52:12-30.
  12. 12.0 12.1 "Jerusalem" in Encyclopaedia Britannica. 11a ed. (Sicagi, 1911) html djvu
  13. Liber Nehemiae; Liber Esdrae. Anni laborum Esdrae incerti sunt: apud aliquos sub Artaxerxe I anno 458 a.C.n. Hierosolyma advenerit, apud alios sub Artaxerxe II anno 397 a.C.n.
  14. Liber Nehemiae 3:1-31.
  15. Liber Nehemiae 2.7.
  16. H. Geva Pace, "The Camp of the Tenth Legion in Jerusalem: An Archaeological Reconsideration" in Israel Exploration Journal vol. 34 (1984) pp. 247–49.
  17. Elliott Horowitz, ""The Vengeance of the Jews Was Stronger than Their Avarice": Modern Historians and the Persian Conquest of Jerusalem in 614," Jewish Social Studies n.s. vol. 4 no. 2 (1998), pp. 1–39.
  18. Alcoranus cap. 17 "Al-Isra" Textus Latinus.

Bibliographia

recensere
Generalia et historica
  • Claude Aziza et al., Jérusalem: Le rêve à l'ombre du Temple. Lutetiae: Presses de la Cité, 1994. ISBN 978-2-258-00147-3.
  • Michael Bade, Jerusalem: Die heilige Stadt. Ein Lesebuch. Friburgum Brisgoviae: Herder, 2009. ISBN 978-3-451-06058-8.
  • Bozsóky Pál Gerő, A Jeruzsálemi Latin Királyság. Szegedini: Agapé, 2004. ISBN 963-458-285-0
  • Eric Cline, Jerusalem Besieged: From Ancient Canaan to Modern Israel. Ann Arbor: University of Michigan Press, 2004. ISBN 0-472-11313-5.
  • Guy Delisle, Chroniques de Jérusalem. Lutetiae: Delcourt, 2011. ISBN 978-2756025698 (Liber pictus)
  • Martin Gilbert, "Jerusalem: A Tale of One City" in New Republic, 14 Novembris 1994.
  • Simon Goldhill, Jerusalem: City of Longing. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press, 2008. ISBN 0-674-02866-X.
  • Helmut Hubel, Tilman Seidensticker, edd., Jerusalem im Widerstreit politischer und religiöser Interessen. Die „Heilige Stadt“ aus interdisziplinärer Sicht. Francofurti ad Moenum: Lang, 2004. ISBN 3-631-51057-8.
  • Gerhard Konzelmann, Jerusalem. 4000 Jahre Kampf um eine heilige Stadt. Nova ed. Monaci: dtv, 1998. ISBN 978-3423107389.
  • Dominique Lapierre, Larry Collins, Ô Jérusalem. Lutetiae, 1971.
  • Éric Marty, Bref séjour à Jérusalem. Lutetiae: Gallimard, 2003.
  • Simon Sebag Montefiore, Jerusalem: the Biography. Londinii: Weidenfeld and Nicolson, 2011. ISBN 978-0-297-85265-0.
  • Gil Yaron, Jerusalem: ein historisch-politischer Stadtführer. Bonnae: Bundeszentrale für Politische Bildung, 2008. ISBN 978-3-89331-836-0.
Archaeologica et topographica
  • George Jeffery, A brief description of the Holy Sepulchre, Jerusalem, and other Christian churches in the Holy City, with some account of the mediaeval copies of the Holy Sepulchre surviving in Europe. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1919 Textus apud archive.org .
  • Kathleen Mary Kenyon, Jerusalem: excavating 3000 years of history. Londinii: Thames and Hudson, 1967. ISBN 0-500-39003-7.
  • Max Küchler, "Art. Jerusalem" in Manfred Görg, Bernhard Lang, edd., Neues Bibellexikon. Vol. 2 (Turici: Benziger, 1995. ISBN 3545230759) pp. 294-314.
  • Guy Le Strange, Palestine under the Moslems: a description of Syria and the Holy Land from A.D. 650 to 1500, translated from the works of the mediaeval Arab geographers (Londinii: A. P. Watt, 1890) pp. 83-223 Textus apud archive.org
  • Lewis Bayles Paton, Jerusalem in Bible times. Sicagi: Chicago University Press, 1908. Textus apud archive.org.
  • Charles Warren, Underground Jerusalem: an account of some of the principal difficulties encountered in its exploration and the results obtained. With a narrative of an expedition through the Jordan Valley and a visit to the Samaritans. Londinii: Richard Bentley, 1876 Textus apud archive.org.
  • Charles Warren, Claude Reignier Conder, The survey of Western Palestine: Jerusalem. Londinii: Committee of the Palestine Exploration Fund, 1884. Textus apud archive.org.
  • Charles William Wilson, Charles Warren et al., The recovery of Jerusalem : a narrative of exploration and discovery in the city and the Holy Land. Novi Eboraci: Appleton, 1871 Textus apud archive.org.
De rebus politicis recentibus
  • Henry Cattan, Jerusalem. Londinii: Croom Helm, 1981. ISBN 0-7099-0412-6.
  • Amir S. Cheshin, Bill Hutman, Avi Melamed, Separate and Unequal: the Inside Story of Israeli Rule in East Jerusalem. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press, 1999. ISBN 978-0-674-80136-3.
  • Frédéric Encel, Géopolitique de Jérusalem. Nova ed. Lutetiae: Flammarion, 2008. ISBN 9782080355737
  • Dore Gold, The Fight for Jerusalem: Radical Islam, The West, and the Future of the Holy City. International Publishing Company, 2007. ISBN 978-1-59698-029-7.
  • David E. Guinn, Protecting Jerusalem's Holy Sites. A Strategy for Negotiating a Sacred Peace Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2006. ISBN 0-521-86662-6.
  • Alfonso J. Iglesias Velasco, "El Estatuto jurídico-internacional de Jerusalén" in Revista CIDOB d'afers internacionals no. 48 (1999)
  • Hans Köchler, The Legal Aspects of the Palestine Problem with Special Regard to the Question of Jerusalem. Vindobonae: Braumüller, 2006. ISBN 3-7003-0278-9.
  • Bernard Wasserstein, Divided Jerusalem: The Struggle for the Holy City. Portu Novo: Yale University Press, 2002. ISBN 0-300-09730-1.
Aliae encyclopaediae

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Hierosolyma spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 31°46′44″N 35°13′32″E • OpenStreetMap • GeoNames • 7000245 Thesaurus Getty • Facebook Places • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия
Generalia et historica
Topographica et archaeologica
De rebus politicis hodiernis
Urbes Asiae capitales

Ordine alphabetico enumerataeAbu Dhabi • Ancyra • Aşgabat • Astana • Bacua • Cuala Lumpuria • Bagdatum • Bancocum • Bandar Seri Begawan • Berytus • Cabura • Catmandum • Cuvaitum • Dacca • Damascus • Dellium Novum • Dili • Doha • Dušanbe • Erivanum • Hanoi • Hierosolyma • Islamabada • Jakarta • Leucosia • Malé • Manama • Manila • Mascatum • Naypyidaw • Pechinum • Philadelphia • Phnom Penh • Pisphecum • Pyeongyang • Riadum • Sanaa • Seulum • Singapura • Sri Jayawardenapura Kotte • Taipeia • Taskentum • Teheranum • Thimphu • Tiphlis • Tokium • Ulanbatoria • Vientiana
Sub civitatum nominibus annexaeAegyptus • Afgania • Arabia Saudiana • Armenia • Atropatene • Baharina • Bangladesa • Birmania • Bruneium • Butania • Cambosia • Chirgisia • res publica Coreana • res publica popularis democratica Coreana • Cuvaitum • Cyprus • Georgia • Iaponia • Iemenia • India • Indonesia • Iordania • Iracum • Irania • Israël • Kazachstania • Laotia • Libanus • Malaesia • insulae Maldivae • Mongolia • Nepalia • Omania • Pakistania • Philippinae • Emiratus Arabici Coniuncti • Quataria • Russia • res publica popularis Sinarum • res publica Sinarum • Singapura • Syria • Tadzikistania • Taprobane • Thailandia • Timoria Orientalis • Turcia • Turcomannia • Uzbecia • Vietnamia