Psalmus 30
Psalmus 30 (enumeratione Graeca psalmus 29 dictus) libri Psalmorum incipit superscriptione "PSALMUS. Canticum festi Dedicationis Templi. David" et verbis "Exaltabo te, Domine" (sic in Nova Vulgata). Psalmista gratias propter recreationem ab aegritudine agit.
Iohannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:
David ex magno aliquo discrimine liberatus, non solum ipse privatim Deo gratias agit, sed sanctos omnes ad hoc officium invitat simul et hortatur. Deinde fatetur, quia sibi in rebus prosperis nimis secure blanditus fuerat, confidentiam suam merito correctam fuisse. Tertio, postquam breviter moerorem suum exposuit, ad gratiarum actionem iterum revertitur.[1]
Verba psalmi
recensereHaec sunt verba psalmi 30 (29) ex versione vulgata Clementina:
1 Psalmus cantici, in dedicatione domus David.
2 Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me,
nec delectasti inimicos meos super me.
3 Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me.
4 Domine, eduxisti ab inferno animam meam;
salvasti me a descendentibus in lacum.
5 Psallite Domino, sancti eius;
et confitemini memoriae sanctitatis eius.
6 Quoniam ira in indignatione eius,
et vita in voluntate eius:
ad vesperum demorabitur fletus,
et ad matutinum laetitia.
7 Ego autem dixi in abundantia mea:
Non movebor in aeternum.
8 Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem;
avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.
9 Ad te, Domine, clamabo,
et ad Deum meum deprecabor.
10 Quae utilitas in sanguine meo,
dum descendo in corruptionem?
numquid confitebitur tibi pulvis,
aut annuntiabit veritatem tuam?
11 Audivit Dominus, et misertus est mei;
Dominus factus est adiutor meus.
12 Convertisti planctum meum in gaudium mihi;
conscidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia:
13 ut cantet tibi gloria mea, et non compungar.
Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi.
Notae
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 30 spectant. |
- Psalmus 29 in versione Vulgata Stuttgartensi (iuxta Hebraicum)
- Psalmus 29 in Vulgata Clementina (versione Gallicana)
- Psalmus 30 in Nova Vulgata
- Psalmus 30 cum commentario Rashi (Hebraice, Anglice)
Psalmi Bibliorum Hebraicorum |
1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 • 7 • 8 • 9 • 10 • 11 • 12 • 13 • 14 • 15 • 16 • 17 • 18 • 19 • 20 • 21 • 22 • 23 • 24 • 25 • 26 • 27 • 28 • 29 • 30 • 31 • 32 • 33 • 34 • 35 • 36 • 37 • 38 • 39 • 40 • 41 • 42 • 43 • 44 • 45 • 46 • 47 • 48 • 49 • 50 • 51 • 52 • 53 • 54 • 55 • 56 • 57 • 58 • 59 • 60 • 61 • 62 • 63 • 64 • 65 • 66 • 67 • 68 • 69 • 70 • 71 • 72 • 73 • 74 • 75 • 76 • 77 • 78 • 79 • 80 • 81 • 82 • 83 • 84 • 85 • 86 • 87 • 88 • 89 • 90 • 91 • 92 • 93 • 94 • 95 • 96 • 97 • 98 • 99 • 100 • 101 • 102 • 103 • 104 • 105 • 106 • 107 • 108 • 109 • 110 • 111 • 112 • 113 • 114 • 115 • 116 • 117 • 118 • 119 • 120 • 121 • 122 • 123 • 124 • 125 • 126 • 127 • 128 • 129 • 130 • 131 • 132 • 133 • 134 • 135 • 136 • 137 • 138 • 139 • 140 • 141 • 142 • 143 • 144 • 145 • 146 • 147 • 148 • 149 • 150 |
---|---|
Apocrypha vel Deuterocanonica | |
Vocabula |
Psalterium • Hallel • Alleluia • Psalmi paenitentiales • Selah • Canticum ascensionum |
Versiones in Vicifonte |
Tehilim (Hebraice) • Septuaginta (Graece) • Vulgata (Latine) |
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |