Cervesia
Cervesia[1] (-ae, f.), vel cervisia,[2][3] est temetum ex hordeo et fermento confectum. Cervesiam facere est coquere lingua classica, sed seriore aetate et braxare dicitur, unde braxator et braxatorium.[4] Antiqui Romani nomen cervesiae a Cerere ducebant.[5] Birra[6] seu biera[7][8][9] (vocabulum Latinitatis recentioris, origine Germanica) est nomen generis cervesiae praesertim de hordeo braxatae. Cervesia huius generis in Levante et Europa multa millennia floruit, atque aevo nostro cervesia recenti stylo Europaeo de hordeo braxata, e lupulis temperata, omnem per terrarum orbem venditatur.
Cervesia vel temetum ex aliis frumentis factum nominibus specialibus agnosci solet, sub quibus separatim describi potest, videlicet celia apud Europaeos e tritico; boza Levantina saepius e milio;[10] talla apud Aethiopes e cerealibus variis; jiu (et praecipue vinum Sinicum vel mijiu) apud Sinas, vinum Iaponicum vel sake apud Iaponenses, sul(en) apud Coreanos, praesertim ex oryza; surā apud Indos antiquos, ex hordeo sive oryza seu fructibus; cicha apud Americanos australes praesertim e maizio, tepache et tejuino a Mexicanis ab eodem, caouinum in Brasilia saepius e mandioca confectum.
Origo et historia antiqua
recensereRobertus Braidwood anno 1953 primus verbis pellucidis quaestionem posuit, an homines cervesiam ante panem invenerint. Multi enim, de commutatione neolithica quaerentes quae in Levante millennio fere X a.C.n. subvenit, rationem antiquissimae cultivationis tritico hordeique securiorem pultis panisve confectionem fuisse. Archaeologi eo respondentes quidam panem, quidam cervesiam elegerunt,[12] quia illo tempore indicia praehistorica fere nulla aut braxationis temetorum aut cocturae panis recognita erant. Inquisitiones autem recentiores archaeochemicae varia vestigia granorum germinatorum aut tostorum aut desiccatorum, amylorum, fermentorum, bacteriorum, oxalatique calcii cervesiae faecis reppererunt novaque responsa suggesserunt.[13]
Reliquiae antiquissimae adhuc inventae, quibus cervesia indicatur, in spelunca Raqefet Israëlis latebant, millennio XI a.C.n. frequentata, medio Natufio (eodem fere aevo antiquissima oppida commutationis neolithicae incipientis constituebantur).[15] Vestigia conviviorum cervesiaeque consumptae ex oppido sacro Göbekli Tepe, iuxta limitem Turciae et Syriae hodiernam eminente, paulo tardius (sed ante primam cerealium cultivationem) millennio X exeunte et IX frequentato, reportata sunt.[16]
Cervesia quam Aegyptii antiqui confecerunt tam e litteris quam e vestigiis archaeologicis cognoscitur. Aegyptiace hqt sed lingua Graeca antiqua ζῦθος, unde Latine "zythum"[17] appellata est. Millennio II a.C.n. exeunte ex effossionibus Deir el-Medina et oppidi operariorum Amarnae,[18] sed multo antea aevo praedynastico ex Hieraconpoli(de) et Tell el-Farkha(de) in Aegypto de confectione et usu zythi discimus: his locis ruinae braxatoriorum repertae sunt.[19] Insuper e vestigiis archaeochemicis ita confirmatis testimonia usque adhuc antiquissima cervesiae Europaeae sub agris Hornstaad-Hörnle(d) et Sipplingen-Osthafen(d) prope lacum Bodamicum, necnon Turici in urbe ad ripam lacus inventa sunt; qui loci omnes, sicut Hieraconpolis et Tell el-Farkha, millennio IV a.C.n. frequentati sunt.[20]
Ab eodem aevo cervesia in urbibus Sumerianis confecta est, reliquiis archaeologicis in litteris cuneiformibus confirmatis. Proverbium Kaš naĝ-a-zu-ne di na-an-ne-e ("Cervesiam potans ne iudices")[21] medio millennio IV a.C.n., hymnus deae cervesariae Ninkasi saeculo XIX a.C.n. lingua Sumerica conscripta sunt, quo hymno praeceptum confectionis cervesiae verbis admodum obscuris datur:
- Tu germinum massam calefacis ... tu acervos glumarum ordinas ... braces aqua spergis ... immergis ... tu storeis calamorum massam torrefactam dispandis ... tu maceriam tenens e melle vel musto subcoquis ... vase infundis ... cupam bullitionis susurrentem super dolium imponis ... pour the filtered beer of the collector vat; it is like the onrush of the Tigris and the Euphrates").[22]
Potio cuius nomen Sumerice 𒁉 kaš scribitur Accadice šikaru, Hebraice שֵׁכָר šekar appellata est (quae appellationes vocabulo "sicera" Latine redduntur). Bibliis sacris proverbia Sumerico haud dissimilia leguntur: "Non decet reges bibere vinum, nec magistratus desiderare siceram, Ne forte bibant et obliviscantur iudiciorum, et mutent causam omnium filiorum pauperis."[23]
Scriptores classici Graeci Latinique nihil de cervesia in Italia Graeciave dixerunt, temeto solito illarum regionum vino tantum. Cervesiae nihilominus in pluribus provinciis remotioribus factae enumeraverunt, sed descriptionibus brevissimis. Zythum Aegyptiorum et sicera Babyloniorum enumerantur inter has alias, ab oriente in occidentem procedente:[24]
- "Brytus" a saeculo VI a.C.n. relatus est: ex hordeo apud Thraces et Paeones, e radicibus apud alios confectum esse;[25] Phryges et Thraces calami ope suxisse, sicut cervesiam suam Armeni quos Xenophon anno 401 a.C.n. visitavit et descripsit.[26] Haud dissimiliter Gordii incolae, Phryges archaeologis noti, cervesiam suam e vasis per tubulos fictiles sugebant.[27]
- "Pinum", Aristotele tantum (fortasse apud Macedones) describente, ex hordeo confectum esse: "qui pinum bibunt supini cadunt; qui vinum, proni".[28]
- "Parabia" e milio, inula temperato, apud Paeones confectam esse.[29]
- "Sabaium" vel "sabaiam" aevo tardiori Dalmates confecisse et Pannonios, qui "hordeum et milium", ait compendiose Dio Cassius, "comedunt bibuntque".[30] Valens imperator, Pannonius ille, "irrisive compellebatur 'Sabaiarius'" secundum Ammianum: "est autem sabaia ex ordeo vel frumento, in liquorem conversis, paupertinus in Illyrico potus". Sed Hieronymus Bibliorum interpres, qui Dalmata erat, potionem "vulgo in Dalmatiae Pannoniaeque provinciis" ait "gentili barbaroque sermone ... sabaium" appellatam.[31]
- "Camum" eodem aevo Paeones, paulo tardius gentes transdanubianas confecisse: "servi quoque, qui nos comitabantur", i.e. legatos Romanos ad Attilam anno 449 missos, "milium accipiebant et potionem ex hordeo, quam camum barbari appellant".[32]
- "Celiam" vel ceream apud Iberos e tritico confectam esse, eo methodo quam Orosius curiose descripsit, Hispaniae incola; quod nomen a Floro primum divulgato, apud Orosium confirmato, ab Isidoro repetitum est.[33]
- "Curmi" potionem Gallorum fuisse, ex hordeo factam et a multis loco vini sumptam,[34] etiamsi essent "vini avidum genus, affectans ad vini similitudinem multiplices potus";[35] insuper spumam curmi (sicut et celiae Iberorum) "pro fermento" adhibitam esse, ait Plinius, "qua de causa levior illis quam ceteris panis est".[36]
- "Cervesia" (quod vocabulum, sicut et "curmi", e sermone Celtico mutuatum est) certe appellari licet temetum cereale in provinciis Germanicis,[37] Britannicis[38] necnon Gallicis[39] adhibitum. Ligures et Lusitanos potioni simili usos esse asseverat Posidonius, qui autem nullum nomen dedit.[40]
Genera autem cervesiae Romanis saeculorum III et IV melius cognitae Iulius Africanus sic breviter recitavit: "Bibunt zythum Aegyptii, camum Paeones, Celtae cervesiam, sicera Babylonii: Dionysus enim iratus eos reliquit neque ullam scientiam vinariam dono dedit, victoriam agricolis Graecis reservans".[39] Eodem modo Romani de imperio toto, non de provinciis singulis scribentes, zythum et camum et cervesiam tantum inter temeta cerealia enumerabant: ita Ulpianus iuris consultus; ita Diocletianus legis lator.[41] Ergo homines huius aevi sabaiae et curmi et celiae extra provincias suas haud meminerunt; bryti, pini, parabiae omnino obliti sunt.
Historia mediaevalis
recensereValor nutritivus per 100 g | |
---|---|
Vis nutritivus | 41 kJ |
Carbohydrata | 2.97 g |
Fibrum | 0 g |
Pingue | 0 g |
Proteinum | 0.36 g |
Aqua | 92.77 g |
Calcium | 4 mg (0%) |
Ferrum | 0 mg (0%) |
Magnesium | 7 mg (2%) |
Phosphorus | 13 mg (2%) |
Kalium | 33 mg (1%) |
Natrium | 3 mg (0%) |
Zincum | 0 mg (0%) |
Valores per centum secundum normas CFA Fons: USDA Nutrient Database |
Aevo iam Romano apud Germanos liberos Tacitus "potui humor ex hordeo aut frumento" rettulit "in quandam similitudinem vini corruptus", nomine nativo non dato,[42] sed nomen apud Latinizantes aevi posterioris fuit cervesia. Ita anno circiter 1000 in Consuetudinibus Floriacensibus antiquioribus, media Francia compositis, "neque enim tantum cervisia in Germania" esse dicitur "quantum habundat vinum in Gallia".[43] E qua locutione discere licet cervesiam eo aevo, sicut antea, potionem Germaniae commune fuisse. Abbatiae Sangallensis saeculo X non unum sed duo braxatoria designata sunt, unum monachis, alterum advenis.[44]
Germani Galliae obsessores cervesiam cum medo suo vinoque populi conquisiti bibebant: Anthimus ergo medicus Byzantinus exsul apud aulam Theuderici regis Austrasiae pessima Latinitate "Cervisa bibendo et medus vel aloxino quam maxime omnibus congruum est ex toto" scripsit, facultatibus cervesiae curiosius exhibitis, "quia cervisa quae bene facta fuerit beneficium praestat et rationem habet et sicut tisana quam nos facimus alio genere; tamen generaliter frigida est".[45] Si "aloxino" huius praescriptionis mulsum seu conditum sit, ut censetur,[46] triarchia cervesiae vinique medique Merovingiana his verbis constitutum est quam Venantius Fortunatus poëta aulica mox acceperit: "vini vero puritatem aut medi decoctionem cervisaeque turbidinem," ait, Radegundis "non contigit".[47] Ad quam enumerationem saeculo VIII addita sunt pomacium et piracium in Capitulari de villis Carolingiano, sed de cervesia super alias res curatum est:
- (34) Omnino praevidendum est cum omni diligentia, ut quicquid manibus laboraverint aut fecerint, id est ... bracios, cervisas, medum ... omnia cum summo nitore sint facta vel parata.
- (45) Ut unusquisque iudex in suo ministerio bonos habeat artifices, id est ... siceratores, id est qui cerevisam vel pomatium sive piratium vel aliud quodcunque liquamen ad bibendum aptum fuerit facere sciant.
- (61-62) Ut unusquisque iudex quando servierit suos bracios ad palatium ducere faciat, et simul veniant magistri qui cervisam bonam ibidem facere debeant. Ut unusquisque iudex per singulos annos ex omni conlaboratione nostra quam cum bubus quos bubulci nostri servant, quid de mansis qui arare debent ... quid de morato, vino cocto, medo et aceto, quid de cervisa, de vino novo et vetere ...[48]
Appellatio Hispanica "celia" apud Florum, Orosium, Isidorum confirmata, auctores saepissime a posterioribus perlectos, Latinistae mediaevales in Anglia hoc nomen accipiebant sicut solita cervesiae designatio. versio Orosii Anglosaxonice a rege Alfredo scripta "celia" in ealo (Anglice nostro tempore ale) convertit.[49] Hoc vocabulum in colloquiis scholasticis legitur, e.g. "Volo, ut exeas ad equos meos, et defer nobis duos equos, unum mihi et alterum tibi, ut equitamus in proximam villam, in qua habetur celea [cervisa] ... Audi, pincerna! da nobis [gif us] potum de celea [cervisa], vinum, siccera, medus, mulsum [bracaut], vel melligratum".[50] Alcuin eodem modo, eruditus Anglus apud aulam Caroli Magni, "celiam" acerbam loco cervesiam vituperat: "Ve, ve, mors in olla, o homo Dei; quia vinum defecit in sitharchiis nostris et celia acerba furit in ventriculis nostris et quia nos non habemus, tu bibe pro nostro nomine!"[51] Sed Aelfricus Bata, auctor colloquiorum populariorum, vocabulum commune praefert ordinemque temetorum exprimit: "Tu, frater, perge celeriter ad cellerarium et pete nobis mulsum aut medonem sive vinum, si habet, aut bonam cervisam, si horum nihil habet".[52] Colloquium bilingue eandem rem aliis verbis evolvit:
- "And hwæt drincst þu?" "Eala, gif ic hæbbe, oþþe wæter, gif ic [ne] hæbbe ealu." "Ne drincst þu win?" "Ic ne eom swa spedig, yt ic mæge bicgean me win, and win nys drenc cilda ne disgra, ac ealdra and wisra."
- "Et quid bibis?" "Cervisam, si habeo, vel aquam, si non habeo cervisam." "Nonne bibis vinum?" "Non sum tam dives, ut possim emere mihi vinum, et vinum non est potus puerorum sive stultorum, sed senum et sapientium."[53]
Adventus humulorum
recensereCervesia recentior
recensereCervesiae distinguuntur prout "supra" seu "alte" ut dicitur vel "infra" fermentantur lingua Germanica obergärig vel untergärig. Vocabulum Germanicum Alt-Bier cervesiam supra vel alte fermentatam significans a verbo Latino "altus" derivatum est. Ita non sensu vocabuli Germanici alt cervesiam veterem significat. Inter civitates, hoc cervesiae genus "cervesia generis Dusseldorpiensis" appellatur.
- cervesia Bavarica:[58] Ab anno 1516 in Bavaria, ab anno 1871 usque ad 1987 in Germania omni, cervesiam conficere non licuit nisi "lege de puritate" (vide et Praeceptum puritatis), solummodo ex aqua, humulo, et hordei bracis.
- cervesia Bambergensis(de)[59] e bracibus fumatis confecta
- cervesia Embecensis(de)[60]
- cervesia Pilsnensis[61]
Bonitas
recensere- Sunt aliqua loca in quibus ob vini penuriam aut carentiam utuntur cervisia, quae quia non ita omnibus nota est, ut vinum et simplex aqua, cavebit viator, si modo cervisiae volet assuescere ... ne cervisia vel nimis amara sit (nam haud nutriret) vel ad acetosum vergat ... sit etiam clara, non turbida ... nam ex quo grano sit facta, vel bene aut male vel vetus an nova sit, quis hospiti crederet? ut enim in proverbio est, ne petas ab hospite num vinum bonum aut laudatam cervisiam habeat.[62]
Cervesia mixta
recensere- bracata (Celtici originis, est cervesia mulsa)
De re diaetetica
recensereDe cervesia fonte salubritatis legimus in Regimine sanitatis[63]:
Notae
recensere- ↑ Plinius; Servius, In Vergilii Georgicon libros 3.380.1; Iustinianus, Digesta 33.6.9.pr.5. Etiam in chirographis cervesa scribitur. De scriptura et etymologia huic vocabuli originis Gallicae vide lemma "cerves(i)a" in Oxford Latin Dictionary. Ex Medio aevo etiam cerevisia, cer-, -ve-, -sa scriptum est; vide J. F. Niermeyer Mediae Latinitatis Lexicon Minus, s.v. "cerevisia".
- ↑ Cf. “cervisia” apud Forcellini, Aegidium; Furlanetto, Iosephum red.; Corradini, Franciscum cur.; et Perin, Iosephum cur. (1733-1965). Lexicon Totius Latinitatis. Tom. I [PDF]. Bononiae: Arnaldus Forni. p. 593.
- ↑ Cf. “cervisia” apud F. Gaffiot (1934). Dictionnaire illustré latin-français. Hachette. p. 295.
- ↑ Cf. “braxator” apud Carolum Du Cange et al. (1883-1887). Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis. Niortii: Favre.
- ↑ Cf. Isidorus Hispalensis, Etymologiarum libri viginti, XX, 3, 17: “Cervisia a Cerere, id est fruge vocata”.
- ↑ "Birrae seu cervisiae faciendae ac servandae modus": Gratarolus (1565); etiam Cardanus (1550)
- ↑ "pro πίνῳ apud Aristotelem πῖρον reponendum, et bieram, sive biram per id intelligendum": Meibomius (1668) cap. 5 para. 7
- ↑ "Quae sive zithum sive curmi antiquorum bireae referant, ubique vocantur, plerisque queutae": Stephanus (1550) p. 25
- ↑ Cf. “biera” apud Carolum Du Cange et al. (1883-1887). Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis. Niortii: Favre.
- ↑ V. Gotcheva et al., "Microflora identification of Bulgarian cereal-based fermented beverage boza" in Process Biochemistry vol. 36 (2000) pp. 127-130
- ↑ Die Hausbücher der Nürnberger Zwölfbrüderstiftungen
- ↑ Braidwood et al. (1953)
- ↑ Michel et al. (1992); Heiss et al. (2020)
- ↑ Die Hausbücher der Nürnberger Zwölfbrüderstiftungen
- ↑ Liu et al. (2018)
- ↑ O. Dietrich et al., "The role of cult and feasting in the emergence of Neolithic communities. New evidence from Göbekli Tepe, south-eastern Turkey" in Antiquity vol. 86 (2012) pp. 674–695; Laura Dietrich et al., "Investigating the function of Pre-Pottery Neolithic stone troughs from Göbekli Tepe – An integrated approach" in Journal of Archaeological Science: Reports no. 34 (2020)
- ↑ Aeschylus, Supplices 952-953 cum scholiis; Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 4.2. Citationes in pagina zythum reperis
- ↑ Samuel (2000); B. Bruyère, Rapport sur les fouilles de Deir el-Médineh (1934–1935). Troisième partie: Le village, les décharges publiques, la station de repos du col de la Vallée des Rois. Cairi: Institut français d’archéologie orientale, 1939
- ↑ Samuel (2000); Heiss et al. (2020)
- ↑ Heiss et al. (2020); U. Maier, R. Vogt, M. Ahrens, Botanische und pedologische Untersuchungen zur Ufersiedlung Hornstaad-Hörnle IA. Stutgardiae: Theiss, 2001; S. Riehl, "Jungneolithische Pflanzenproduktion und Nutzung des Naturraums am Überlinger See/Bodensee. Archäobotanische Untersuchungen an Kulturschichtsedimenten aus der Seeufersiedlung Sipplingen" in A. Billamboz et al., edd., Siedlungen der Pfyner Kultur im Osten der Pfahlbaubucht von Sipplingen, Bodenseekreis. Band 2: Naturwissenschaftliche Untersuchungen (Janus, 2004) pp. 9–76; N. Bleicher, C. Harb, edd., Zürich-Parkhaus Opéra. Eine neolithische Feuchtbodenfundstelle. Band 3: Naturwissenschaftliche Analysen und Synthese. Dübendorf: Baudirektion Kanton Zürich, Amt für Raumentwicklung, Kantonsarchäologie, 2017
- ↑ Praecepta Šuruppak
- ↑ Hymnus Ninkasi (citatio abbreviata)
- ↑ Liber Proverbiorum 31.4-5, cf. Evangelium secundum Lucam 1.15; quae citationes in pagina sicera plenius reperis
- ↑ Gaius Plinius Secundus, Naturalis historia, XXII, 164: “Ex iisdem fiunt et potus, zythum in Aegypto, caelia et cerea in Hispania, cervesia et plura genera in Gallia aliisque provinciis, quorum omnium spuma cutem feminarum in facie nutrit. Nam quod ad potum ipsum attinet, praestat ad vini transire mentionem atque a vite ordiri medicinas arborum.”
- ↑ Hecataeus et Hellanicus apud Athenaeus 447c; Nelson (2005) pp. 16-24
- ↑ Archilochus fr. 42 West (Athenaeus 447b); Xenophon, Anabasis 4.5.32. Citationes in pagina "brytus" reperis
- ↑ G. Kenneth Sams, "Beer in the City of Midas" in Archaeology vol. 30 (1977) pp. 108-115 JSTOR
- ↑ Aristoteles, Symposium seu De ebrietate fr. 106 Rose (Athenaeus 447a et Epitome Deipnosophistarum 34b); Nelson (2005) pp. 34-35
- ↑ Hecataeus apud Athenaeus 447d; Nelson (2005) p. 21
- ↑ Dio Cassius, Historia Romana 49.36.3
- ↑ Ammianus Marcellinus 26.8.2; Hieronymus, Commentarium in Isaiam 7.19; Nelson (2005) p. 30 et nota 9
- ↑ ἐκομίζοντο δὲ καὶ οἱ ἑπόμενοι ἡμῖν ὑπηρέται κέγχρον καὶ τὸ ἐκ κριθῶν χορηγούμενον πόμα· κάμον οἱ βάρβαροι καλούσιν αύτό· Priscus p. 83 Mullerus, p. 300 Dindorfius. Versio Latina Mulleri; Nelson (2005) p. 44 et nota 13
- ↑ Plinius, Naturalis historia 18.68; Florus, Epitome rerum Romanarum 2.18.12, aliter 1.34.12; Orosius, Historia adversum paganos 5.7.13-14; Isidorus, Etymologiae 20.3.17-18. Citationes in pagina "celia" reperis
- ↑ Dioscorides 2.88. Cf. Posidonius apud Athenaei Deipnosophistas 152c; Plinius 22.164
- ↑ Ammianus Marcellinus, Res gestae 15.12.4
- ↑ Plinius 18.68
- ↑ Nelson (2005) pp. 55-63, notae 27-33
- ↑ Nelson (2005) pp. 64-66, notae 34-40; J. N. Adams, "'The language of the Vindolanda writing tablets: an interim report" in Journal of Roman studies vol. 85 (1995) pp. 86-134, praecipue pp. 127-128
- ↑ 39.0 39.1 πίνουσι γοῦν ζῦθον Aἰγύπτιοι, κάµον Παίονες, Kελτοὶ κερβησίαν, σίκερα Bαβυλόνιοι. ∆ιόνυσος γὰρ αὐτοῦς κατέλιπεν ὠργισµένος καὶ οὐδὲν ἐκείνοις ἀµπελουργίας ἐδωρήσατο, µόνοις τὰ ἐπινίκια γεωργοῖς Ἕλλησι τηρῶν· Iulius Africanus, Cesti 1.19.17-23
- ↑ Posidonius Apameus apud Strabonem, Geographica 3.3.7, 4.6.2
- ↑ Ulpianus apud Iustinianum, Digesta 33.6.9; Diocletiani Edictum de pretiis rerum venalium 2.11-12
- ↑ Tacitus, Germania 23.1, cf. 21.2, 22.1-4
- ↑ Consuetudines Floriacenses antiquiores ed. Bautier et al. (2004) p. 198
- ↑ Nelson (2005) pp. 104-106; Unger (2004) pp. 27-29 et nota 44; Walter Horn, Ernest Born, The Plan of St. Gall: A Study of the Architecture and Economy of, and Life in a Paradigmatic Carolingian Monastery (Berkeleiae: University of California Press, 1979) vol. 1 pp. 249-261, vol. 2 pp. 222-235 et alibi
- ↑ Anthimus, De observatione ciborum 15
- ↑ Cf. "aloxinium" in Carolus Du Cange et al. (1883-1887). Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis. Niortii: Favre
- ↑ Venantius Fortunatus, Vita sanctae Radegundis reginae 1.15
- ↑ Carolus Magnus, Capitulare de villis vel curtis imperii 34, 45, 61, 62
- ↑ Janet Bately, ed., The Old English Orosius (Londinii: Oxford University Press, 1980) p. 117
- ↑ De raris fabulis (Scott Gwara, "De Raris Fabulis": On Uncommon Tales, a glossed Latin colloquy-text from a tenth-century Cornish manuscript [Cantabrigiae: Department of Anglo-Saxon, Norse and Celtic, 2004] pp. 4-7). Glossa hic litteris italicis citantur. Ergo "celea" sicut vocabulum doctum, "cervisa" (quamquam Latinum) sicut e sermone populari
- ↑ Alcuinus, Epistulae 5 Chase
- ↑ Aelfricus Bata, Colloquia ed. Stevenson (1929) p. 36
- ↑ Aelfricus Bata, Colloquia aucta ed. Stevenson (1929) p. 98
- ↑ "Hoc autem vini genus, Britannis longe omnium excellentissimum, ex alica confectum, alla, perfecte coctum, gutalla dicitur": Stephanus (1550) p. 25
- ↑ "Ale. Cervisia ..." (addit MS P: "et hic nota bene quod est potus Anglorum"): Promptorium parvulorum (Albertus Way, ed., Promptorium parvulorum [Londinii: Societas Camdenensis, 1865] p. 9)
- ↑ Ale is made of malte and water; and they the which do put any other thynge to ale then is rehersed, except yest, barme, or godesgood, doth sofystical theyr ale. Ale for an Englysshe man is a naturall drynke ... Bere is made of malte, of hoppes and water: it is a naturall drynke for a Dutche man. And now of late dayes it is moche used in Englande to the detryment of many Englysshe men: Andrew Boorde's Introduction and Dyetary, ed. F.J. Furnivall (1870) p. 256. Humuli: vide Nelson (2005)
- ↑ "Bere: a drynke. Hummulina, vel hummuli potus, aut cervisia hummulina" (addit MS P: "berziza"): Promptorium parvulorum (Albertus Way, ed., Promptorium parvulorum [Londinii: Societas Camdenensis, 1865] p. 31). De synonymo "berziza" cf. Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ s.vv. "bersisa, berisia"
- ↑ "Cerevisia Bavarica" (p. 45 apud Google Books)
- ↑ "Bambergensis birea": Stephanus (1550) p. 25. "Cervesia Bambergensis" hic legitur
- ↑ "Embicensis, Embecensis": Schoockius (1661) (p. 290 apud Google Books)
- ↑ "Cerevisia Pilsnensis": Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018)
- ↑ Guilielmus Gratarolus, Regimen omnium iter agentium. Argentorati: per Wendelinum Rihelium, 1563 (pp. 29-30 apud Google Books)
- ↑ carmen 46
- ↑ Regimen sanitatis Salernitanum (p. 108 apud Google Books)
Bibliographia
recensere- Fontes antiquiores
- medio millennio III a.C.n. : Praecepta Šuruppak (B. Alster, The Instructions of Shuruppak: a Sumerian proverb collection [Hauniae: Akademisk Forlag, 1974]) Textus brevis
- saec. XIX a.C.n. : Hymnus deae Ninkasi (M. Civil, "A Hymn to the Beer Goddess and a Drinking Song" in Studies presented to A. Leo Oppenheim [Chicagi, 1964] pp. 67-89) Textus brevis
- ante 79 : Plinius, Naturalis historia 14.149, 18.68,22.164
- c. 80 : Dioscorides, De materia medica 2.87-88
- saec. III ineunte : Athenaeus, Deipnosophistae 447a-d
- saec. IV : Pseudi-Zosimi Panopolitani De zythorum confectione Textus
- 1539 : Antonius Gazius, De vino et cerevisia tractatio (editio 1546 ad finem libri apud Google Books) (editio 1549 ad finem libri apud Google Books)
- 1550 : "Vina cerealia" in Carolus Stephanus, De nutrimentis ad Baillyum libri tres (Lutetiae) pp. 25-26
- 1550 : Hieronymus Cardanus, De subtilitate (Norimbergae: apud Ioh. Petreium, 1550) p. 206
- 1552 : "Epistola de zytho et cerevisia" in Rembertus Dodonaeus, De frugum historia (1552) Textus
- 1565 : "Birrae seu cervisiae faciendae ac servandae modus" in Guilielmus Gratarolus, De vini natura. Argentorati: Theodosius Rihelius, 1565 (pp. 229-243 apud Google Books)
- 1661 : Martinus Schoockius, Liber de cervisia. Groningae, 1663 (Textus apud Google Books)
- 1663 : "De fermentatione, quae circa cervisiam notari potest" in Martinus Schoockius, De fermento et fermentatione liber (Groningae, 1663) pp. 600-611
- 1668 : Ioannes Henricus Meibomius, De cervisiis potibusque et ebriaminibus extra vinum aliis (Helmstadii, 1668) Textus apud Internet Archive
- 1685 : "De cervisia; De aliis quibusdam liquoribus potulentis e frugibus confectis" in Henricus Mundius, Bioxphetologia, seu Commentarii de aere vitali, esculentis ac potulentis (pp. 340-344 apud Google Books)
- 1750 : Benjamin Buckler (?), OINOΣ KPIΘINOΣ: a dissertation concerning the origin and antiquity of barley wine. Oxoniae: James Fletcher, 1750 Textus apud Internet Archive
- 1876 : Louis Pasteur, Études sur la bière, ses maladies, causes qui les provoquent, procédé pour la rendre inaltérable. Lutetuae: Gauthier-Villars, 1876 Textus apud Gallica
- 1889 : John Bickerdyke, The curiosities of ale and beer: an entertaining history. Londinii: Swan Sonnenschein Textus
- Generalia
- Claude Bourgeois, La Bière et la brasserie. Lutetiae: PUF, 1998. ISBN 2130489117
- Klaus-Peter Gilbertz, Internationale Bibliographie zur Geschichte des Bieres, der Brauereien und des Brauwesens. 2a ed. Bergkirchen, 2006. ISBN 3-00-016701-3
- J. G. Th. Grässe, Bierstudien: Ernst und Scherz. Dresden: Zahn, 1872 Textus
- Garrett Oliver, ed., The Oxford Companion to Beer. Novi Eboraci: Oxford University Press, 2012 (Paginae selectae apud Google Books)
- De nominibus
- J. N. Adams, Bilingualism and the Latin Language (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2003) pp. 184, 193, 441
- "Curmi" in Xavier Delamarre, Dictionnaire de la langue gauloise (2a ed. Lutetiae: Errance, 2003) p. 133
- Christine Fell, "Old English Beor" in Leeds Studies in English n.s. vol. 8 (1975) pp. 76–95
- H. E. Kylstra, "Ale and Beer in Germanic" in Gabriel Turville-Petre, J. S. Martin, edd., Iceland and the Mediaeval World: Studies in Honour of Ian Maxwell (Clayton Victoriae, 1974) pp. 7-16
- Archaeologia
- Robert J. Braidwood et al., "Symposium: Did Man Once Live by Beer Alone?" in American Anthropologist vol. 55 (1953) pp. 515-526
- Peter Damerow, "Sumerian Beer: The Origins of Brewing Technology in Ancient Mesopotamia" in Cuneiform Digital Library Journal 002 (2012)
- Merryn Dineley, Barley Malt and Ale in the Neolithic. Oxoniae, 2004
- Elisa Guerra-Doce, "The Origins of Inebriation: Archaeological Evidence of the Consumption of Fermented Beverages and Drugs in Prehistoric Eurasia" in Journal of Archaeological Method and Theory vol. 22 (2015) pp. 751-782 JSTOR
- Frances M. Hayashida, "Beer" in K. B. Metheny, M. C. Beaudry, edd., Archaeology of Food: An Encyclopedia (Lanham: Rowman and Littlefield, 2015)
- B. Hayden, N. Canuel, S. Jennifer, "What was brewing in the Natufian? An archaeological assessment of brewing technology in the Epipaleolithic" in Journal of Archaeological Method and Theory vol. 20 (2013) pp. 102–150
- Andreas G. Heiss et al., "Mashes to Mashes, Crust to Crust. Presenting a novel microstructural marker for malting in the archaeological record" in PLOS One (7 Maii 2020)
- J. Jennings et al., "Drinking beer in a blissful mood: alcohol production, operational chains, and feasting in the ancient world" in Current Anthropology vol. 46 (2005) pp. 275–303 JSTOR
- Li Liu et al., "Fermented beverage and food storage in 13,000 y-old stone mortars at Raqefet Cave, Israel: Investigating Natufian ritual feasting" in Journal of Archaeological Science: Reports vol. 21 (2018) pp. 783-793; vide et "Response to comments" ibidem (2019)
- Rudolph H. Michel, Patrick E. McGovern, Virginia R. Badler, "Chemical evidence for ancient beer" in Nature vol. 360 (1992) p. 24; cf. eosdem in Analytical Chemistry vol. 65 (1993) pp. 408A-413A
- Eva Rosenstock, Alisa Scheibner, "Fermentierter Brei und vergorenes Malz: Bier in der Vorgeschichte Südwestasiens und Europas" in Mitteilungen der Anthropologischen Gesellschaft Wien vol. 147 (2017) pp. 31-62
- Delwen Samuel, "Brewing and baking" in P. T. Nicholson and I. Shaw, edd., Ancient Egyptian materials and technology (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2000) pp. 537-576
- Edward Schröder, "Bier" in Johannes Hoops, ed., Reallexikon der germanischen Altertumskunde vol. 1 (Argentorati: Trübner, 1913) pp. 279-283
- Martin Zarnkow et al., "Interdisziplinäre Untersuchungen zum altorientalischen Bierbrauen in der Siedlung von Tall Bazi/Nordsyrien vor rund 3200 Jahren" in Technikgeschichte vol. 73 (2006)
- Historia
- John P. Arnold, Origin and history of beer and brewing. Sicagi: Alumni Association of the Wahl-Henius Institute of Fermentology, 1911
- Karl-Ernst Behre, "The history of beer additives in Europe — A review" in Vegetation History and Archaeobotany vol. 8 (1999) pp. 35-48
- Robert Dutin, Dictionnaire historique de la Brasserie française au xxe siècle. ErCéDé Éditions, 2003. ISBN 2-9520409-0-7
- L. F. Hartman, A. L. Oppenheim, On Beer and Brewing Techniques in Ancient Mesopotamia according to the XXIIIrd tablet of the series ḪAR.r a (Supplement to the Journal of the American Oriental Society no. 10, 1950)
- Michael M. Homan, "Beer and Its Drinkers: An Ancient near Eastern Love Story" in Near Eastern Archaeology vol. 67 (2004) pp. 84-95 JSTOR
- Gunther Hirschfelder, Manuel Trummer, Bier. Eine Geschichte von der Steinzeit bis heute. Stutgardiae: Theiss, 2016. ISBN 978-3-8062-3270-7
- Ian Spencer Hornsey, A History of Beer and Brewing. Cantabrigiae: Royal Society of Chemistry, 2003. ISBN 0-85404-630-5
- Jared Kelly, "An Ancient Elixir: Beer in Sumer" in International Social Science Review Vol. 95 no. 3 (2019)
- Henry F. Lutz, Viticulture and brewing in the ancient Orient. Lipsiae: Hinrichs, 1922 Textus
- Franz Meußdoerffer, Martin Zarnkow, Das Bier: Eine Geschichte von Hopfen und Malz. Monaci: Beck, 2014. ISBN 978-3-406-66667-4
- Max Nelson, The Barbarian’s Beverage. A History of Beer in Ancient Europe. Londinii: Routledge, 2005 Textus
- Jaan Puhvel, "Barm and Balm, Hittite Style" in Journal of Cuneiform Studies vol. 63 (2011) pp. 103-104 JSTOR
- Richard W. Unger, A History of Brewing in Holland 900-1900: Economy, Technology and the State. Lugduni Batavorum: Brill, 2001. ISBN 9004120378
- Richard W. Unger, Beer in the Middle Ages and the Renaissance. Philadelphiae: University of Pennsylvania Press, 2004. ISBN 978-0-8122-3795-5 (Paginae selectae apud Google Books)
- Susan Verberg, "The Rise and Fall of Gruit" in Brewery History no. 174 (2018) pp. 46-78
- Susan Verberg, "From Herbal to Hopped Beer: the displacement of regional herbal beer traditions by commercial export brewing in medieval Europe" in Brewery History no. 183 (2020) pp. 9-23
- Confectio et usus
- Charles W. Bamforth, Beer: Health and Nutrition. Oxoniae: Blackwell, 2008 (Paginae selectae apud Google Books)
- Charles W. Bamforth, Beer: a quality perspective. Academic Press, 20-08. ISBN 9780126692013
- Christopher Boulton, Encyclopaedia of Brewing. Cicestriae: Wiley-Blackwell, 2013. ISBN 978-1-4051-6744-4
- Chris Boulton, David Quain, Brewing yeast and fermentation. Oxoniae: Blackwell Science, 2001. ISBN 9780632054756
- A. H. Burgess, Hops: Botany, Cultivation and Utilization. Leonard Hill, 1964
- Denis De Keukeleire, "Fundamentals of beer and hop chemistry" in Química nova vol. 23 no. 1 (2000)
- Ian Spencer Hornsey, Brewing. Royal Society of Chemistry, 1999 (Paginae selectae apud Google Books)
- John Mallett, Malt: A Practical Guide from Field to Brewhouse. Brewers Publications, 2014. ISBN 9781938469121
- Ludwig Narziß, Abriss der Bierbrauerei. 7a ed. Weinheim: Wiley-VCH, 2004. ISBN 3-527-31035-5
- K. Schuster, "Malting Technology" in Arthur Herbert Cook, ed., Barley and Malt: Biology, Biochemistry, Technology (Novi Eboraci: Academic Press, 1962) pp. 271-302
- De cervesiis
- "Les bières londoniennes" in Les Cahiers de la gastronomie n° 5 (Novembri 2010)
- Mario D’Eer, Atlas mondial de la bière. Trécarré, 2005. ISBN 2895682739
- Mario D’Eer, Épousailles bières et fromages : guide d’accords et de dégustation Outremont: Trécarré, 2000. ISBN 978-2-89249-853-0
- Ben McFarland, World's Best Beers: One Thousand Craft Brews from Cask to Glass. Sterling, 2009. ISBN 978-1-4027-6694-7
- Tim Webb, Stephen Beaumont, The World Atlas of Beer: The Essential Guide to the Beers of the World. Novi Eboraci: Sterling Epicure, 2012. ISBN 978-1-4027-8961-8
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad cervesiam spectant. |
Vicicitatio habet citationes quae ad cervesiam spectant. |
- Heather Moylan, "Brewing Up Ancient Beer" (Autumno 2020) apud Accolades
- Fabrice Rousselot, "Brewing Mesopotamian beer brings a sip of this vibrant ancient drinking culture back to life" (24 Augusti 2020) apud The Conversation
- Anton Vershay, The Beginnings of_Beer: Large Scale Brewing in the European Neolithic and its Implications" (dissertatio)
- "Sumerian Beer Ingredients and eTCL Slot Calculator Demo Example, numerical analysis"
- Brian Petro, "A Brief History of Beer in America" apud Alcohol Professor