Commutatio neolithica[1] est illa mutatio habitationum, atque praesertim laborum, qua aevum Palaeolithicum vel Mesolithicum in Neolithicum conversum est. Homines qui antea conligendo ac venando victus quaesiverant, paulatim sedes conlocaverunt, colonis frumenta colere et animalia domare incipientibus. Ita agricultura primum inventa homines vitam nomadicam deserentes vicos et mox urbes condiderunt. Haec vicissitudo anno circiter 10 000 in Mesopotamia sive et Syria evenit (in ea regione quae luna fertilis appellatur), mox et alibi.

NomenRecensere

Locutio Anglica primum anno 1936 divulgata est ab archaeologo Anglico Vere Gordon Childe in libro suo Man Makes Himself, ubi sub rubrica The Neolithic Revolution ("commutatio" seu "res novae Neolithicae") haec scripsit: "Res novae primae, qua oeconomia humana commutata est, hominibus potestatem cibi sui nanciscendi dederunt." [2] Gabriel de Mortillet iam anno 1883 hanc vicissitudinem, quae novas res Robenhausiennes[de] seu Neolithicas produxerat, une véritable révolution ("verae res novae") Francogallice nuncupavit.[3]

NotaeRecensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. "The first revolution that transformed human economy gave man control over his own food supply." Gordon Childe, Man Makes Himself (Londinii: Watts, 1936) p. 74; #Brami (2019)
  3. Gabriel de Mortillet, Le Préhistorique (Lutetiae, 1883) p. 480; Jean-Yves Pautrat, "« Le Préhistorique » de Gabriel de Mortillet (1883): une histoire géologique de l'homme" in Bulletin de la Société préhistorique française vol. 90 (1993) pp. 50-59

BibliographiaRecensere

Nexus interni