Aperire sectionem principem

Fruges conditrices

formula Vicimedia
Hordeum vulgare in agro crescens
Plantae Viciae fabae florentes

Fruges conditrices agriculturae neolithicae,[1] Anglice founder crops ab eruditis quibusdam appellatae,[2] sunt plantae utiles a colonis Asiae occidentalis, et praecipue regionis quae appellatur Luna Fertilis, primum millennio fere X a.C.n. cultae. Inter oppida antiquissima huius culturae ab archaeologis repertae enumerare oportet Iericho, ante annum 9 000 a.C.n. frequentatum, seriemque locorum inde boream et orientem versus usque ad Iracum septentrionale tendentem et paulo antea habitatorum. Addere oportet locos nonnullos Iraniae occidentalis ad radices montis Zagros.[3]

Fruges huius traditionis principales sunt:

Ad has plantas, ita a multis enumeratae, addere suadent nonnulli:[4]

Etiam alias addere suadent Dorianus Fuller et alii, abnuentibus Shahal Abbo et aliis:[7]

NotaeRecensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Zohary et Hopf (2000) p. 69; Lav-Yadun et al. (2000) passim; Fuller et al. (2012) "Introduction"
  3. Riehl et al. (2013); Willcox (2013)
  4. Abbo et al. (2013)
  5. Cf. #Hillman et al. (2001); multo tardius in media Europa domesticatum secundum N. I. Vavilov, "On the origin of cultivated rye" in Bulletin of Applied Botany vol. 10 (1917) pp. 561–590
  6. Iam antea #Tanno et Willcox (2006)
  7. Fuller et al. (2012); Abbo et al. (2013)
  8. Iam antea #Weiss et al. (2006)
  9. Cf. #Melamed et al. (2008)
  10. Fortasse tardius in Europa domesticata secundum G. Ladizinsky, D. Braun, F. J. Muehlbauer, "Evidence of domestication of Lens nigricans (M. Bieb.) Godron in S. Europe" in Botanical Journal of the Linnean Society vol. 87 (1983) pp. 169–176

BibliographiaRecensere

Nexus interni