Anthimus (Graece Ἄνθιμος) fuit medicus (ut creditur) Byzantinus, amicus vel parasitus regis Italici Theodorici Amalis, et auctor libri De observatione ciborum.

"Incipit epistula Anthimi viri inlustris comitis et legatarii ad gloriosissimum Theudoricum regem Francorum": Codex Sangallensis 762 p. 217

VitaRecensere

 
Anthimus, De observatione ciborum (Codex Sangallensis 762 p. 229): "Cervisa bibendo vel medus et aloxinum quam maxime omnibus congruum est""

De vita Anthimi perpauca scimus. Anno 478, imperatore Zenone cum Theodorico Strabone milite Ostrogotho de foederibus colloquente, tres Constantinopolitani (scilicet Marcellinus, Stephanus, Anthimus) Theodorico Amale, Theodorici Strabonis inimico, per litteras secretas amicitiam postulaverunt. His litteris repertis Zeno Anthimum in exsilio perpetuo misit;[1] qui ut aliquibus videtur ad aulam Theodorici Amalis, futuri regis Italiae, fugit. Inde post multos annos ut legatus regni Italiae missus est ad Theudericum I qui Francis regebat ab anno 511 usque ad 534.

 
Anthimus, De observatione ciborum (Codex Sangallensis 762 p. 231): "De ficato porcino ..."

De legatione nihil scimus; librum autem Anthimus Theuderico dicavit, in forma epistulae redactum, Latine pessime scriptum, De observatione ciborum seu de proprietatibus alimentorum. Auctor vulgaris latinitatis habetur. Ita exempli gratia genetivum verbo de formavit et verbo ille articulo, quem vulgo vocant, usus est.

NotaeRecensere

  1. Malchus fr. 15 Blockley.

BibliographiaRecensere

  Si plus cognoscere vis, vide De observatione ciborum#Bibliographia
  • Carl Deroux, "Anthime, un médecin gourmet du début des temps mérovingiens" in Revue belge de Philologie et d'Histoire vol. 80 (2002) pp. 1107-1124
  • G. Gentili, "Il medico bizantino Antimo (VI secolo) e la sua epistola De observantia ciborum" in Atti del XVI Convegno Nazionale della Società Italiana di Storia della Medicina (Boloniae, 1959) pp. 1-19
  • Mark Grant, ed., Anthimus: De observatione ciborum; On the Observance of Foods. Totenais: Prospect Books, 1996. ISBN 0907325750
  • E. Liechtenhan, ed., Anthimi De observatione ciborum ad Theodoricum regem Francorum epistula. Berolini: Akademie-Verlag, 1963 (Latine, Theodisce) Textus