Vinum Sinicum[1] (Sinice mijiu "vinum ex oryza") est temetum apud Sinas ex oryza braxatum. E vinis Sinensibus multi "vinum flavum" (huangjiu) praeferunt optimumque omnium aestimant vinum Shaoxingense. Carolus Gobienus missionarius Iesuita "Vinum Sinicum," scripsit, "quanquam non est ex uvis expressum, nostratis tamen vini saporem, virtutem aliasque dotes habet."[1]

Ars convivialis Sinica: vinum Shaoxingense, decem annos natum, stilo huādiāo scilicet "floribus impressis": lagena et cyathus

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1 Carolus Gobienus, "Epistola ad Sparvenfeldium", 15 Maii 1698 (p. 346 apud Google Books)

BibliographiaRecensere

Opera antiquiora
Eruditio

Nexus externiRecensere