Phrygia (Φρυγία) est nomen antiquum regionis in media Asia Minore occidentali in hodierna Turcia sitae. Ab oriente Cappadociae, a meridie Pisidiae et Lycaoniae, ab occidente Lydiae, a boreo-occidente et septentrione Bithyniae et Paphlagoniae finitima est. Phrygiae urbs maximi momenti fuit Gordium, quod in ripa Sagaridis fluminis iacet. Celaenae in Phrygia meridiana sitae, quibus reges Persarum sede regia usi sunt, tempore Romano post Ephesum locus mercaturae secundus Asiae Minoris fuit. Antiquitate posteriore urbis Colossarum, ad cuius communitati Christianae Paulus apostolus litteras dedit, mentio facta est.

Asia Minor in antiquitate

In Phrygia Magna Mater sive Cybele et Sabazius, deus vini, quem Graeci postea nomine Dionyso susceperunt, venerabantur.

Bibliogrpahia

recensere
 
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!