Aperire sectionem principem
Asiae Minoris charta temporibus antiquitatus

Pisidia (Graece: Πισιδία Pisidia) antiquitatis tempore Asiae Minoris pars inter Attaliam atque Galatiam sita nuncupabatur. 

Ad orientem Lycaoniae Isauriaeque adiacet, ad meridiem autem Pamphyliae atque Lyciae, ad hesperiam quidem Phrygiae. Maioris momenti oppida antiquitatus fuerunt Adada, Antiochia, Apollonia, Kremna, Sagalassus, Selge, Termessus et Timbriada.

Maior autem cum huius regionis pars montibus rupibusque obstringitur neque Persae neque Alexander Magnus eas partes omnino dominione tenere. Deinde anno 188 a.C.n. Pergameni regni facta est pars, 39 a.C.n Galatiae Marco Antonio auctore adiudicata est. Denique anno 25 a.C.n. ab Augusto imperatore Pisidia provinciae Galatiae tributa est, attamen neque Romani remotiores partes dominari valuerunt. 

Temporibus antiquitatus in Pisidia lingua indigena Pisidica dicta utebatur.

BibliographiaRecensere

  • Hans Rott: Kleinasiatische Denkmäler aus Pisidien, Pamphylien, Kappadokien und Lykien. Leipzig 1908. (Studien über christliche Denkmäler, N.F. 5/6)
  • Barbara Flemming: Landschaftsgeschichte von Pamphylien, Pisidien und Lykien im Spätmittelalter. Wiesbaden 1964. (Abhandlungen für die Kunde des Morgenlandes, 35,1)
  • Xavier de Planhol: De la plaine pamphylienne aux lacs pisidiens. Nomadisme et vie paysanne. Paris 1958. (Bibliothèque Archéologique et Historique de l'Institut Français d'archéologie d'Istanbul, 3)
  • Klaus Belke, Norbert Mersich: Phrygien und Pisidien. Wien 1990. (Tabula Imperii Byzantini, 7) ISBN 3-7001-1698-5
  • Hartwin Brandt: Geschichte und Wirtschaft Pamphyliens und Pisidiens im Altertum. Bonn 1992. (Asia Minor-Studien, 7) ISBN 3-7749-2554-2
  • Elmar Schwertheim (Hrsg.): Forschungen in Pisidien. Bonn 1992. (Asia-Minor-Studien, 6) ISBN 3-7749-2524-0