Archilochus
Archilochus (Graece Ἀρχίλοχος; floruit medio saeculo VII a.C.n.), in insula Paro natus, fuit poëta Graecus qui praecipue iambos composuit. Coloniam duxit in insulam Thasum antea Thracibus subiectam.

Quintilianus dicit:
...ex tribus receptis Aristarchi iudicio scriptoribus iamborum ad hexin maxime pertinebit unus Archilochus. Summa in hoc vis elocutionis, cum validae tum breves vibrantesque sententiae, plurimum sanguinis atque nervorum, adeo ut videatur quibusdam quod quoquam minor est materiae esse, non ingeni vitium[1].
Lycamben saepe iambis persequebatur, quod ei filiam pactam nomine Neobulen alteri collocaverat, ambos ad laqueum scriptis suis compulisse dicebatur, de quo Horatius:
Archilochum proprio rabies armavit iambo[2].
Archilochium Archilochi heroum Pari inventum est.
Notae recensere
- ↑ Insitutio oratoria X 1, 61.
- ↑ Ars poëtica 79; cf. in epstolis I 9, 23, et in epodis VI 13.
Nexus externi recensere
Lexica biographica: Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |