Lingua Theodisca

lingua
(Redirectum de Theod.)

Lingua Theodisca[4] sive Germanica[5] (illa ipsa lingua deutsche Sprache vel Deutsch, [dɔɪ̯tʃ]), est lingua Indoeuropaea, quae occidentalibus linguis Germanicis adscribitur una cum Anglica et Nederlandica. Numerus eorum qui lingua Theodisca sermone patrio utuntur aestimatur fere 90[6] vel etiam 98[7] decies centena milia esse. Itaque Theodisca est una ex maioribus orbis terrarum linguis, sermo patrius in Unione Europaea latissime in usu.

Lingua Theodisca
Deutsche Sprache, Deutsch
IPA[ ˈdɔɪ̯tʃə ˈʃpraχə, dɔɪ̯tʃ[1] ]
Taxinomiae familia Germanica linguarum Indoeuropaearum
Locutorescirca 100 decies centena milia ut maternalis[2][3]
minime 80 decies centena milia ut lingua secunda (ex quibus secundum "Eurobarometrum" minime 55 decies centena milia in Unione Europaea)
Sigla1 de, 2 ger, 3 deu
Status publicus
OfficialisGermania, Austria, Helvetia, Belgia, Lichtenstenum, Luxemburgum, Tirolis Meridionalis (Italia), Unio Europaea
PrivataRomania, Russia, Francogallia, Nederlandia, Dania, Slovacia, Namibia, alibi
Litterae
ScripturaLatina
Procuratio
Situs locutorum linguae Theodiscae
Situs locutorum linguae Theodiscae
Situs locutorum linguae Theodiscae

Verbum Theodisci

recensere

Verbum Theodisci originem a verbo Germanico thioda 'populus' repetit, et in usum venit ad linguam gentium Germanicarum Europam mediam inhabitantium denotandam, quae Lingua Latina sive Romanicis non locutae sunt.

qui Theutonica sive Teutisca lingua loquimur
(Notker Balbulus, Gesta Karoli 1,10,24-25)

Regio in qua varietates linguae "Thiodisk" continuum dialectorum effecerunt primo diutschiu lant (pl. terrae Theodiscae), a saeculo decimo quinto Deutschland appellabatur.

Verbum forma Latina (Theodisce) primo anno 786 in relatione cuiusdam nuntii papalis nomine Gregorio Ostiensi invenitur, sed non liquet, an iam linguam Germaniae significet. Quod clarius esse videtur in libello anni 788, quo Tassilo III dux Bavariae in Dieta ad Angulisamum habita desertionis accusatus est: "quod theodisca lingua harisliz dicitur"; a Caroli Magni tempore quidem "theodisca lingua" erat publica linguae Franconicae antiquae appellatio. A saeculo octavo exeunti, saepius saepiusque ad linguam Germaniae denotandam adhibetur. Demum ab aevo Renascentiae etiam "lingua Germanica"[8] in usu venit.

Ab aliis linguis partim "theodisca" recepta est (Danice: tysk; Italiane: tedesco; et multae aliae linguae), partim autem varia Germaniae fortuna aliae appellationes in usu venerunt:

Varietates linguae Theodiscae

recensere

Ad linguae Theodiscae varietates pertinent lingua normata, quae ex dialectis Theodiscis altis profecta est et etiam Theodisca normata, Theodisca alta, Theodisca scribendi vel lingua Theodisca litterarum appellatur, altera ex parte multae dialecti, quae in dialectos Theodiscas altas et "Theodiscas humiles" (Theodisce Niederdeutsch) sive Saxonicas dividuntur ac lingua normata superteguntur.

Theodisca normata est lingua pluricentrica in varietatibus normatis imprimis Germaniae, Austriae et Helvetiae subsistens (cum linguae Theodiscae Tirolis Meridionalis, Belgicae, Lichtensteni ac Luxemburgi minus autonomiae sit). Verba varietatibus communia fundamentum linguae Theodiscae sunt, sed propriam varietatem non creant.

Nulli in Unione Europaea linguae plures sunt locutores et inter decem mundi linguas maximi momenti numeratur.[9]

Historia

recensere

Lingua Germanica seu Theodisca alta recens ex lingua Germanica alta mediae aetatis orta est, quae ipsa ex lingua Germanica alta antiqua orta erat.

Historia linguae Theodiscae (altae) saepe in quattuor gradus dividitur:

Lingua Theodisca alta et Lingua Saxonica

recensere
 
Diffusio dialectorum Germanicarum occidentalium (sine Lingua Langobarda) in Regni Francorum parte orientali circa annum 962

Lingua Theodisca in duas linguarum categorias divisa est, in dialectos Theodiscas altas et in dialectos linguae Saxonicae. Ad linguam Theodiscam altam omnes dialecti Germanicae occidentales in continente pertinent, quae Medio Aevo ineunti Consonantium mutatione Theodisca affectae sunt (Alemannica; Bavarica; Franconica orientalis, media, Rhenana; Theodisca media orientalis). Dialecti, quae hac consonantium mutatione non (sive paene) affectae sunt, Latine lingua Saxonica, Theodisce ab Aevo Novo ineunti Niederdeutsch ('Theodisca humilis sive inferior') nominantur.

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Dialecti Theodiscae.

Quod Germania mediaevalis in multa territoria diffissa erat, dialecti, quae partim valde inter se differebant, simul exstabant. Poetae aulici Theodiscae altae mediae (circa annum 1200) interdum verba ac proprietates dialectales fugisse videntur, ut quam plurimis locis intellegerentur. Lingua autem normata demum ab Medio Aevo exeunti progressa est.

 
Tabula anni 1880 regiones demonstrat, ubi lingua Theodisca in usu erat (regione Baltica, plagis linguae Theodiscae ad Volgam et trans mare sitis exceptis). Lingua Batava linguae Saxonicae aequata ad linguam Theodiscam numeratur.

Cum lingua normata plurimarum Europae civitatum e dialecto cuiusque earum capitis exiret, lingua Theodisca hodierna (normata) quaedam mixtura est dialectorum Theodiscae mediae ac superioris a Linea Benrathensi in meridiem versus et "Dachsprache" (lingua tectoria) multarum dialectorum fungitur.

In Germania septentrionali lingua Theodisca normata vernaculam linguam Saxonicam a Reformatione incipiens ex usu publico ac scholastico magna ex parte dimovit. Hansa florente lingua Saxonica fuerat lingua franca tota marium Germanici ac Baltici regione. Cum Nederlandia civitas libera facta esset, dialecti intestinae linguae Theodiscae resistere potuerunt, ex quibus lingua Batava orta est.

Bibliorum in linguam Theodiscam versio a Martino Luthero (1483–1546) facta maximi momenti erat ad dialectos Theodiscas altas aequandas, quia late diffusa linguae exemplari fungebatur. Iam sub annum 1350 quidem initia linguae transregionalis, quae pervestigatio scientifica linguam Theodiscam altam recentem maturam (Frühneuhochdeutsch) nominat, inveniuntur. Praecipue in regionibus Danuvio flumini adiacentibus haec dialectorum aequatio longe progressa erat.

Linguae Theodiscae altae incrementum (quoad linguam politam ac accuratam) saeculo decimo septimo maxima ex parte finem habuit. Saeculo duodevicesimo pristina consuetudo litteras inserendi, quae pronuntiationi nullo auxilio erant (kräfftig pro kräftig, hertzkranck pro herzkrank, Alterthum pro Altertum, etc.), abolita est, quo modus scribendi ex tunc paene mutatus ortus est.

Historia et mutatio phonologica

recensere

Historia linguae Theodiscae cum mutatione phonologica progreditur. Consonantium mutatio Germanica linguam Theodiscam (antiquam) a reliquis dialectis Germanicis occidentalibus separavit. Huic sonorum mutationi dialecti Saxonici non interfuerunt; itaque lingua Theodisca quoad consonantes a dialectis merdianis mediisque circumscripta est.[10]

Transitus a lingua Theodisca alta media in Theodiscam altam recentem maturam quoad phonemata praecipue a monophthongizatione et diphthongizatione notus est. Utrique est phaenomenon systematis vocalium. Cum diphthongizatio ab austro-orientali linguae regione exiens septentrionalis Saxonica ac austro-occidentalis Alemannica non interfuissent, monophthongizatio a regio linguae Theodiscae media egressa est.

Septentrio Saxonica et consonantibus et vocalibus in statu linguae antiquo permanet. Regio Alemannica austro-occidentalis tantum mutationibus vocalibus non interfuit, austro-orientalis Bavarica linguae Theodiscae diphthongizationem contulit, monophthongizationi autem non interfuit.

Aliarum linguarum effectus in lingua Theodisca

recensere

Lingua Theodisca, quippe quae media in Europa diffusa est, per saecula ab aliis linguis tacta est.

  • Antiquitate Posteriori et Medio Aevo imprimis erat lingua Latina (una cum verbis e lingua Graeca oriundis), ex qua lingua Theodisca multa hauriebat. Abecedarium Latinum, orthographia verborum Graecorum (ph, th, ch, rh, y, sicut Athlet, Rhythmus), plurima verba sive ad sermonem cotidianum (fenestra > Fenster, murus > Mauer, vinum > Wein) et ecclesiasticum (missa > Messe, schola > Schule) sive ad alias vitae regiones pertinentia (processus > Prozess, facit > Fazit; per pedes, pro forma, contra leges) recepta sunt. Ad hoc veniunt numerosae versiones "mutuae": bene-ficium > Wohl-tat, im-pressio > Ein-druck; in eadem navi esse > im gleichen Boot sitzen, manus manum lavat > eine Hand wäscht die andere. Saepe verba Graeco-Latina notiones Theodiscas demoverunt: Arzt (< archiater), Mediziner (< medicus) et Doktor (< doctor) e.g. locum verborum Laachi et Bader suppleverunt.
  • Postea lingua Francica magnam vim in linguam Theodiscam exercuit. Cum bello tricennali confecto multis in aulis Francice locuti sint et – secundum Voltarium[11] – lingua Theodisca non nisi ad milites ac equos alloquendos adhiberetur, multa verba Francica in linguam Theodiscam pervenerunt ut puta Boulevard (gestatio), Konfitüre (poma decocta), Trottoir (trames, viae margo).
  • Etiam e linguis Slavicis (Grenze / confinium, Gurke / cucumis, Pistole / pistolium), e lingua Iudaeogermanica et Rotwelsch (meschugge / fatuus, Kaff / miser vicus, Schickse / meretricula, Schlamassel / miseria, Zoff / rixa) et lingua Arabica (Magazin / horreum, Tarif / formula, Kaffee / coffeum, Algebra etc.) verba recepta sunt, multo pauciora tamen.
  • A saeculo vicesimo medio affectio linguae Anglicae increscebat, quod a quibusdam carpitur, praesertim cum satis synonymorum Theodiscorum adsit. Sunt etiam verba Anglica "fucata", quae dicuntur, ut puta Handy pro telephono gestabili (quod Anglice re vera mobile phone sive cell phone vocatur).
  • Praeterea sunt numerosa verba variis ex linguis, quae rebus mercatura importatis accepta sunt, ut puta Ananas, Kaschu sive Cashew (Anacardium occidentale) et Maniok (Mandioca) ex lingua Tupi.

Normatio linguae Theodiscae

recensere

Cum creverit numerus eorum qui legere ac scribere possent, mutatio phonologica normationi[12] linguae cessit. Inter grammaticos saeculi duodevicesimi maximi momenti Ioannes Christophorus Adelung numeratur, qui anno 1781 lexicon edidit. Iacobus et Gulielmus Grimm anno 1858 thesaurum linguae Theodiscae coeperunt, qui anno 1961 perfectus est, ex tunc autem retractatur.

Orthographia theodisca alta saeculo undevicesimo magis magisque normata est. Conradus Duden anno 1880 Orthographicum linguae Theodiscae lexicon ("Orthographischen Wörterbuch der deutschen Sprache") publicavit, quod anno 1901 paucis mutatis fundamentum orthographiae publicae declarata est.[13] Tamen non ab omnibus neque ubique respectum est: Erant – et sunt - alia lexica in variis linguae Theodiscae regionibus,[14] quae inter alia orthographia (Latine biscoctum: Keeks, Cakes, Kakes, hodie Keks), usu verborum regionalium (Latine lanius: Fleischer, Fleischhauer, Fleischhacker, hodie 'Fleischer', 'Metzger', 'Fleischhauer', 'Fleischhacker') ac tractatione nominum propriorum (Göthe pro Goethe, Bismark pro Bismarck) differunt.

Vicipaedia Theodisca copiosum dictionariorum indicem praebet, vide Liste bedeutender Wörterbücher.

Annis 1996, 2004, et 2006, orthographia Theodisca alta renovata est, multis dissentientibus.

Aliter ac lingua Theodisca alta lingua Saxonica normata non est, ab anno 1956 autem Regulae linguae Saxonicae scribendae ("Regeln für die plattdeutsche Rechtschreibung") Hamburgi editae et lexicon a Ioanne Saß compositum multum ad linguam normandam valent.

Conlocatio loquentium

recensere

Lingua Theodisca est lingua publica Germaniae, Austriae, Helvetiae, Lichtensteni, et Tirolis Meridionalis (regionis usque ad primum bellum mundanum Austriacae, nunc Italicae), sed etiam in Belgia orientali, Nederlandia, Luxemburgo, Dania, Alsatia (in Francia) nec non in variis Europae orientalis regionibus (Russiae, Poloniae, Hungariae et Romaniae) late diffusa est. Praeterea est una e linguis gentiliciis Namibiae. Ex omnibus linguis Europaeis, haec est fere maxime in mundo divulgata post linguas Hispanicam, Anglicam, Lusitanicam, et Russicam.[15].

Ceterum est publica Custodum Helveticum in Civitate Vaticana lingua, quod milites ex Helvetia orti sunt.[16] Etiam multi sunt, qui Theodisce loquantur in Brasilia, Argentina, Chilia, Mexico, Civitatibus Foederatis Americae, Canada.

Linguae Theodiscae in orbe terrarum diffusio numero loquentium addito[17]

recensere
 
Lingua Theodisca in orbe terrarum: coerule picta lingua publica; coeruleo candicante picta lingua franca.
 
Lingua Theodisca in Europa: aurantie picta lingua publica; coeruleo candicante picta lingua franca.

Numeri in tabula maxima ex parte aestimati sunt, cum numerus exactus inveniri non possit.

 
Verba Theodisca interdum longiora sunt. Nam coniungi possunt. Hic legitur 'Parrochia Sancti Trinitatis in via Lipschitziana sub numero VII'.

Lingua Theodisca in Unione Europaea

recensere

Lingua Theodisca una ex viginti tribus linguis publicis et aeque atque Anglica Francicaque lingua agendi Unionis Europaeae est. Theodisca est lingua, qua plurimi incolae Unionis Europaeae patrio sermone utuntur; omnium, qui linguis maximis loqui sciunt, vix pauciores Theodisce quam Anglice loquuntur et multo plures quam Francice.

Linguae studium

recensere

Saeculo undevicesimo vicesimoque, lingua Theodisca fuit internationalis medicinae, chemiae, physicae, et philosophiae sermo. Eo tempore, in Asia Orientali (in Iaponia) iuxta Latinam lingua Theodisca in thematibus sanitatis pertinentibus multi usi sunt. Praeterea, lingua Theodisca in multis civitatibus docetur. Maxime in Nederlandia, Flandria, Scandinavia, Russia, Slovenia, Croatia, Polonia, et Iaponia docetur, sed etiam in Helvetia Romana, Serbia, Monte Nigro, Hungaria, Slovacia, Bohemia, Macedonia Septentrionalis, et Bulgaria. In multis civitatibus, ubi lingua Hispanica praecipue docebatur, lingua Theodisca nunc iam passim docetur. Aliter autem (e.g. in Francogallia et Civitatibus Foederatis), lingua Theodisca nihilominus nondum amplissime docetur.

Praemia Nobeliana pro litteris lingua Theodisca scriptis

recensere

Nexus interni

 
Litterae "sss": reformatio orthographicae Theodiscae.
  1. Duden: Das Aussprachewörterbuch (7a ed.). 2015. pp. 306, 49f. .
  2. Thomas Marten, Fritz Joachim Sauer (Ed.): Länderkunde Deutschland, Österreich und Schweiz (mit Liechtenstein) im Querschnitt. Inform-Verlag, Berolini 2005, ISBN 3-9805843-1-3, p. 7.
  3. M. Paul Lewis: Ethnologue: Languages of the World. Ethnologue and bibliography information on German, Standard
  4. Traupman, Iohannes. [2003]. Colloquia Latine Exercito Orali, editio tertia (Anglice: Conversational Latin for Oral Proficiency, Third Edition.). pp 312. Vauconda, IL: Editores Bolchazy-Carducci. ISBN 086516438X.
  5. Conradus Gesnerus, Mithridates: de differentiis linguarum (1555) textus f. 27r-44v; Athanasius Kircherus, Turris Babel, sive Archontologia (Amstelodami: Jansson-Waesberge, 1679) textus pp. 212-215.
  6. Lewis, M. Paul, ed. (2009) (16 ed.). Dallasiae in Texia: SIL International .
  7. Marten, Thomas; Sauer, Fritz Joachim, eds. (2005). Länderkunde - Deutschland, Österreich, Schweiz und Liechtenstein im Querschnitt. Berolini: Inform-Verlag. p. 7. ISBN 3980584313 .
  8. Appellatione lingua Germanica praeterea unaquaeque lingua orta e lingua Germanorum antiquorum nominatur. Omni huic familiae omnino decem linguae attribuuntur, quas magnas linguas Germanicas appellare solemus. Quarum linguam Anglicam pro numero loquentium facile principem esse constat. Sed etiam linguae, quae aliquando post ex his magnis profectae sunt, Germanicae et sunt et dicuntur.
  9. George Weber, Top Languages: The World's 10 Most Influential Languages, apud situm andaman.org.
  10. Fausto Cercignani, The Consonants of German: Synchrony and Diachrony (Mediolani: Cisalpino, 1979).
  11. Deutsche Sprachgeschichte, PDF[nexus deficit].
  12. Ad notionem vide disputationem
  13. Hodie Duden es domus editoria multa ad linguam Theodiscam spectantia praebens, vide Duden.
  14. Ut puta in Austria: Anno 1904 lexicon "Regeln für die deutsche Rechtschreibung nebst Wörterverzeichnis – Ausgabe mit einheitlichen Schreibweisen" editum est, anno 1951 "Österreichisches Wörterbuch2, quod normas linguae Theodiscae in Austria constituit ac nunc (2011) editione 41. gaudet.
  15. Commentarium Vicipaediae Anglicae de linguis maxime locutis..
  16. Commentarium Vicipaediae Anglicae de custodibus Helveticis; vide etiam Nexus externus Vaticani de de custodibus Helveticis.
  17. Index ex Verbreitung der deutschen Sprache weltweit sumptus est.
  18. Fons: www.sueddeutsche.de, 20 Octobris 2006.
  19. Fons: Magistratus Canadae statisticus, Population by mother tongue, by province and territory (2006 Census) Anglice.
  20. www.census.gov U.S. Census Bureau, Statistical Abstract of the United States: 2006, Table 47. (2003) PDF (1,87 MB), Anglice.
  21. www.dzs.hr Census anni 2001.
  22. Fons: Ministerium rerum externarum.
  23. Fons: www.deutsch-iren.de.
  24. "Ethnologue report for Israel," apud situm ethnologue.com (Anglice).
  25. "Languages of Paraguay," apud situm ethnologue.com (Anglice).
  26. Secundum www.spiegel.de.
  27. www.stat.si Census 2002.
  28. Fons: WDR 2007.

Bibliographia

recensere
 
Exempla linguae Theodiscae in usu quotidiano in Namibia
  • Beck, Heinrich, et al., eds. 2004. Zur Geschichte der Gleichung "germanisch-deutsch." Berolini: Walter de Gruyter.
  • Cercignani, Fausto. 1979. The Consonants of German: Synchrony and Diachrony. Mediolani: Cisalpino.
  • Clyne, Michael. 1995. The German Language in a Changing Europe. ISBN 0-521-49970-4.
  • Crume, George O. (1904) 1922. A Grammar of the German Language.
  • Fox, Anthony. 2005. The Structure of German. ISBN 0-19-927399-5.
  • Lockwood, W. B. 1987. German Today: The Advanced Learner's Guide. ISBN 0-19-815850-5.
  • Sanders, Ruth H. 2010. German: Biography of a Language. Oxoniae: Oxford University Press.
Grammatica

Nexus externi

recensere
Theodisca et Latina
Fontes generales