Continuum dialectorum, vel catena dialectorum, est spatium varietatum linguarum in usu tam per certam regionem geographicam ut quaeque minime a vicinis discrepat, sed discrepantiae per distantiam tam cumulant ut varietates late separatae inter se intellegi non possunt. Quod, exempli gratia, trans magnas Indiae et Maghreb regiones fit. Etiam in historia factum est in variis Europae terris, sicut inter Portugaliam, Belgium meridionale, et Italiam meridionalem, et inter Flandriam et Austriam. Leonardus Bloomfield nomine regione dialectorum,[3][4] Carolus F. Hockett nomine complexu-L[5] utebatur.[6] Similis est speciei anulari in biologia evolutionaria.

Pars tabulae 72 in Atlas linguistique de la France, quae verba 'hodie' significantia perscribit.
Dialecti huius continui ad linguam normativam A aut B pertinent, ex fine ubi usurpantur pendentes.[1]
Magna dialectorum continua in Europa medio saeculo vicensimo.[2]
Regiones gregum dialectorum Sinensium.

Nexus interni

  1. Chambers et Trudgill 1998:10.
  2. Chambers et Trudgill 1998:6.
  3. Anglice dialect area.
  4. Bloomfield 1935:51.
  5. Anglice L-complex.
  6. Hockett 1958:324–325.

Bibliographia

recensere
  • Bloomfield, Leonard. 1935. Language. Londinii: George Allen & Unwin.
  • Chambers, J. K., et Peter Trudgill. 1998. Dialectology. Ed. 2a. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 9780521596466.
  • Cruse, D. A. 1986 Lexical Semantics. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0521276438.
  • Hockett, Charles F. 1958. A Course in Modern Linguistics. Novi Eboraci: Macmillan.