Isoglossa
Isoglossa est limes geographicus quarundam proprietatum linguarum sicut pronuntiatus vocalis, verbi significationis aut cuiusdam usus syntactici. Dialectis maioribus tota fascis isoglossarum esse solet; ut puta Linea Benrathensis Dialectos Theodiscas altas a linguis Germanicis Occidentalibus dividit; et Linea Spediensis-Ariminensis Gallo-Italicas dialectos a linguis Italoromanicis dividit. Singularis autem isoglossa cum linguae limite incidere potest sed non debet. Inter isoglossas notissimas est isoglossa centum-satem.
Nexus interni
Bibliographia
recensere- Chambers, J. K., et Peter Trudgill. 1998. Dialectology. Cambridge Textbooks in Linguistics. Ed. 2a. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0521596467.
- Woodard, Roger D. 2004. The Cambridge Encyclopedia of the World's Ancient Languages. Novi Eboraci: Cambridge University Press. ISBN 0521562562.