Consonantium mutatio Germanica
Consonantium mutatio Germanica (Theodisce: Erste Lautverschiebung sive Germanische Lautverschiebung) est Lex phonetica fundamentalis, quae anno 1822 a Iacobo Grimm concepta est (et igitur in nonnullis linguis lex Grimm nominatur). Iam anno 1806 haec lex phonetica a Friderico de Schlegel et anno 1818 a Rasmus Christiano Rask inventa est.
Hac consonantium mutatione secunda primi millennii a.C.n. dimidietate differentia clara inter linguas (prae-)Germanicas et ceteris linguis Indoeuropaeis exstitit. Hae mutationes regulas sequuntur et exceptiones regularum exempla sequuntur.
Consonantium mutatio Germanica mutationes consonantes est. Hae Consonantes, quibus consonantes Germanicae descendent, Prae-Indoeuropaeae sunt:
p t k kʷ b d g gʷ bʰ dgʰ gʰ gʷʰ
E tribus regulis lex componitur:
- Mutae sonorae aspiratae in mutas sonoras sine aspiratione mutatae sunt.
- Mutae sonorae in mutas surdas mutatae sunt.
- Mutae surdae in fricativas surdas mutatae sunt.
Ergo, hae mutationes monstari possunt:
Numerus legis | Bilabia | Dentales | Velum | Labio-velum |
---|---|---|---|---|
1 | bʰ → b | dʰ→d | gʰ → g | gʷʰ→ gʷ |
2 | b → p | d→t | g → k | gʷ → kʷ |
3 | p → ɸ | t→θ | k → x | kʷ → xʷ |
Ecce leges Mutationum Germanicarum, cum mutationibus regularibus reconstructis alterae linguae europaeae componuntur, licet exspectare correspondentia phonematum inter ramos varios familiae. Haec exempla cum verba 'frater' sunt.
- Prae-Indoeuropaea: *bʰréh₂tēr
- Prae-Germanica: *brōþēr
- Latina: frater
- Graeca: φράτηρ (pʰrater)
- Sanscrita: भ्रातृ (bhrātṛ)
- Slavica: брат (brat)
- Prae-Celtica: *brātīr
Ubi * formam intestatam significat.
Nexus interni
Nexus externi
recensere
Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes! |