Ioannes Saß, sive Ioannes Sass (natus Hamburgi die 4 Septembris 1889; mortuus ibidem die 31 Decembris 1971), fuit linguista, qui imprimis linguae Saxonicae studebat.

Auctoritas in lingua SaxonicaRecensere

Cum lingua Saxonica normata non sit, orthographia maxime variabat. Inde Saß regulas recte scribendi constituit, quas anno 1953 una cum glossario Saxonico edidit. Anno 1956 cum aliis 19 "regulas orthographiae Saxonicae" concepit. Ex glossario per annos lexicon linguae Saxonicae ortum est, quod quasi norma huius linguae habetur. Praemium Ioannis Saß ("Johannes Saß Preis") pro Academicis de lingua Saxonica studiis nomen ex eo traxit.

ScriptaRecensere

  • Die Sprache des niederdeutschen Zimmermanns dargestellt auf Grund der Mundart von Blankenese (Holstein). Dissertatio. Hamburgi 1926.
  • Plattdeutsches Wörterverzeichnis mit den Regeln für die plattdeutsche Rechtschreibung: gemäß Erlaß der Reichsschrifttumskammer vom 2. Juli 1935, der Reichspressekammer vom 14. August 1935 und des Reichsministers für Wissenschaft, Erziehung und Volksbildung vom 20. September 1935. Meissner, Hamburgi 1935.
  • Die Elbe von Hamburg bis Cuxhaven. Kröger, Hamburgi-Blankenese 1950.
  • Hamburger Originale und originelle Hamburger. Kröger, Hamburgi-Blankenese 1956.
  • Kleines plattdeutsches Wörterbuch. Verlag der Fehrs-Gilde, Hamburgi 1957; 8. ed., Verlag der Fehrs-Gilde, Hamburgi 1977; 17. ed., Wachholtz Verlag, 1992
  • Der neue Sass – Plattdeutsches Wörterbuch – Plattdeutsch – Hochdeutsch Hochdeutsch – Plattdeutsch. 7. ed. Wachholtz-Verlag, Neumünster 2013, ISBN 978-3-529-03000-0.
  • Niederdeutsches Autorenbuch, una cum Hermann Quistorf, Hamburgi 1959.

Nexus externiRecensere