Rovana Plumb (nata die 22 Iunii 1960 Bucarestae) rerum politicarum perita Dacoromanica est.

Wikidata Rovana Plumb
Res apud Vicidata repertae:
Rovana Plumb: imago
Rovana Plumb: imago
Nativitas: 22 Iunii 1960; Bucaresta
Patria: Romania
Rovana Plumb anno 2014

Apud Academiam Studiorum Oeconomicorum Bucarestae studebat atque deinde in societatibus commercialibus operam dedit. Anno 2004 in Universitate Bucarestensi doctor promota est.

Cursus honorum

recensere

Plumb, quae est sodalis Factionis Socialis Democraticae, annis 2004 - 2007 legata ad Cameram Legatorum Romaniae, annis 2007 - 2012 legata ad Parlamentum Europaeum fuit[1]. Deinde a die 7 Maii 2012 ad usque 5 Martii 2014 administra circumiectus Romaniae fuit, dehinc administra laboris, familiarum, praesidii socialis atque seniorum civium in consilio ministrorum Victoris Pontae erat. Die 4 Novembris 2015 una cum toto consilio ministrorum Victoris Pontae a magistratu se recessit. Die 17 Novembris 2015 Claudia Anna Costea ei ministra laboris successit[2]. Die 24 Februarii ministra pecuniae europaeae distribuendae in consilio ministrorum Sorin Grindeanu nominata est[3]. Hunc magistratum etiam in consilio ministrorum Michaelis Tudose a die 29 Iunii ad usque diem 12 Octobris eiusdem anni tenuit[4]. Corruptionis accusata a magistratu se recedere coacta est[5]. Marius Nica ei minister successit. Die 28 Ianuarii 2018 in consilio ministrorum Vioricae Dăncilă iterum ministra opum Europaearumnominata est[6]. Die 2 Octobris eiusdem anni Plumb Valentino Popa ministra educationis pro tempore successit[7].

Nexus externi

recensere
Ministri aquarum, saltuum et circumiectús Romanici

Simeon Hâncu 1989 · Valerius Eugenius Pop 1990 · Marcianus Bleahu 1991 · Aurelius-Constantinus Ilie 1992 · Ioannes Oltean 1996 · Sorin Frunzăverde 1997 · Romeus Tomescu 1998 · Aurelius-Constantinus Ilie 2000 · Petrus Lificiu 2003 · Sperantia-Maria Ianculescu 2004 · Sulfina Barbu 2004 · Attila Korodi 2007 · Nicolaus Nemirschi 2008 · Helena Udrea 2009 · Ladislaus Borbély 2009 · Attila Korodi 2012 · Rovana Plumb 2012 · Attila Korodi 2014 · Gratiela Gavrilescu 2014 · Christina Paşca Palmer 2015 · Daniel Constantin (circumiectus) 2017 · Hadriana Petcu (aquae et saltus) 2017 · Gratiela Gavrilescu 2017 (circumiectus) · Hadriana Doina Pană 2017 (aquae et saltus) · Ioannes Deneș 2018 (aquae et saltus) · Costel Alexe 2019 · Mircea Fechet 2020 · Barna Tánczos 2020

Ministri rerum Europaearum Romanici vel opum Europaearum (2001 - )

Hildegarda-Carola Puwak 2000 · Basilius Pușcaș 2003 · Alexander Fărcaș 2003 · Aemilius Ene Dinga 2004 · Anca Boagiu 2005 · Leonardus Orban 2011 · Eugenius Teodorovici 2012 · Marius Nica 2015 · Aura Răducu 2015 · Christianus Ghinea 2016 · Dragoş Christianus Dinu 2016 · Anna Birchall (res Europaeae) 2017 · Michaela Virginia Toader (opes Europaeae 2017) · Rovana Plumb (opes Europaeae) 2017 · Victor Negrescu (res Europaeae) 2017 · Marius Nica 2017 (opes Europaeae) · Rovana Plumb 2018 (opes Europaeae) · Eugenius Teodorovici 2019 opes Europaeae, pro tempore) · Roxana Mînzatu 2019 (opes Europaeae) · Ioannes Marcellus Boloş 2020 (opes Europaeae) · Christianus Ghinea 2020 (opes Europaeae)