Daniel Constantinus Barbu (natus die 21 Maii 1957 Bucarestae; mortuus die 18 Martii 2024) diurnarius, peritus scientiae politicae atque vir publicus Dacoromanicus fuit.

Daniel Barbu, 2014.

Munus recensere

Postquam anno 1976 scholam finivit, Barbu a Factione Communistica imperditus est, ne iurisprudentiae aut historiae apud Universitatem Bucarestensem studeret. Itaque apud Universitatem Claudiopolitanam studium historiae artis coepit, quod anno 1980 finivit. Deinde erat director Musei Vici Bucarestae et annis 1981 - 1986 Musei Historiae Romaniae in eodem urbe. Postquam regimen Communistarum anno 1989 depositum est, Barbu apud Universitatem Friburgensem in Helvetia studebat atque doctor philosophiae promotus est. Annis 1994 - 2000 decanus facultatis politicae Universitatis Bucarestensis fuit, anno 1999 iterum doctor factus est atque annis 2002 - 2004 iterum decanus eodem in facultate fuit. Praeterea in diversis universitatis docuit ut apud Studium Urbis Romae et Universitatem Athenarum.

Cursus honorum recensere

Anno 2012 senator Romaniae electus est, die 21 Decembris 2012 Victor Ponta praeses ministrorum eum administrum culturae Romaniae fecit[1], quem magistratum ad diem 12 Decembris 2013 gessit[2].

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Daniel Constantinus Barbu spectant.

Notae recensere