Eugenius Teodorovici
Eugenius Rolandus (Dacoromanice Eugen Orlando) Teodorovici (natus die 12 Augusti 1971 Bucarestae) vir publicus Dacoromanicus est.
Munus
recenserePostquam anno 1990 scholam finivit, Teodorovici ab anno 1993 apud Academiam Studiorum Oeconomicorum Bucarestae ad usque annum 1997 studebat. Annis 1991 - 1999 in administerio vecturae atque deinde ad annum 2004 in ministerio rerum Europaearum operam dedit. Annis 2004 - 2007 in administerio fiscali operam dedit, ubi annis 2007 - 2009 secretarius statalis erat. Deinde ad annum 2012 director iudicii rationum Romaniae fuit.
Cursus honorum
recensereDie 21 Decembris 2012 Teodorovici, sodalis factionis PSD, minister opum Europaearum in consilio ministrorum Victoris Ponta nominatus est[1]. Eodem tempore senator electus est[2]. Die 30 Martii 2015 novus minister fiscalis nominatus est. Successit Dario Bogdan Vâlcov, qui corruptionis causa ab hoc magistratu se recedere coactus est[3]. Die 4 Novembris 2015 cum toto consilio ministrorum Victoris Pontae se a magistratu recessit. Die 17 Novembris Anca Paliu Dragu ei successit[4]. In consilio ministrorum Vioricae Dăncilă a mense Ianuario 2018 iterum minister fiscalis est. A die 9 Ianuarii ad usque 22 Februarii 2019 pro tempore etiam minister progressus regionalis fuit[5]. A die 24 Aprilis ad usque 7 Iunii 2019 minister pro tempore opum Europaearum erat[6]. In eum magistratum eum Roxana Mînzatu successit.
Nexus externi
recensereNotae
recensere
Hildegarda-Carola Puwak 2000 · Basilius Pușcaș 2003 · Alexander Fărcaș 2003 · Aemilius Ene Dinga 2004 · Anca Boagiu 2005 · Leonardus Orban 2011 · Eugenius Teodorovici 2012 · Marius Nica 2015 · Aura Răducu 2015 · Christianus Ghinea 2016 · Dragoş Christianus Dinu 2016 · Anna Birchall (res Europaeae) 2017 · Michaela Virginia Toader (opes Europaeae 2017) · Rovana Plumb (opes Europaeae) 2017 · Victor Negrescu (res Europaeae) 2017 · Marius Nica 2017 (opes Europaeae) · Rovana Plumb 2018 (opes Europaeae) · Eugenius Teodorovici 2019 opes Europaeae, pro tempore) · Roxana Mînzatu 2019 (opes Europaeae) · Ioannes Marcellus Boloş 2020 (opes Europaeae) · Christianus Ghinea 2020 (opes Europaeae) | |
Helena Udrea 2009 · Christianus Petrescu 2012 · Eduardus Hellvig 2012 · Livius Dragnea 2012 · Sevil Shhaideh 2015 · Basilius Dîncu 2015 · Sevil Shhaideh 2017 · Paulus Stănescu 2017 · Eugenius Teodorovici 2019 · Basilius Daniel Suciu 2019 · Ioannes Ştefan 2020 · Attila Cseke 2020 | |