Eduardus (Dacoromanice Eduard) Hellvig (natus die 27 Octobris 1974 in Zalău in Sălaj circulo) politologus, diurnarius et vir publicus Dacoromanicus est.

Wikidata Eduardus Hellvig
Res apud Vicidata repertae:
Eduardus Hellvig: imago
Eduardus Hellvig: imago
Nativitas: 27 Octobris 1974; Zalău
Patria: Romania
Eduardus Hellvig

Hellvig uxorem duxit atque filiam habet.

Hellvig annis 1993 - 1997 apud Universitatem Claudiopolitanam rebus politicis studebat atque anno 2009 doctor Universitatis Studiorum Politicorum Bucarestensis nominatus est. Anno 1998/99 mercator sortium operam dedit atque diurnarius fuit. Anno 1999/2000 consiliarius ministri rerum internarum Constantini Dudu Ionescu fuit. Annis 2001 - 2003 dirctor instituti studiorum socialium erat.

Cursus honorum

recensere

Hllwig annis 2004 - 2008 legatus ad Cameram Legatorum erat et anno 2006/2007, cum Romania sodalis Unionis Europaeae facta esset, legatus ad Parlamentum Europaeum. Anno 2008 - nunc sodalis PNL non iam electus est. Anno 2012 iterum legatus ad Cameram legatorum creatus est. Anno 2013 iterum legatus ad Parlamentum Europaeum successit[1] et ad hunc diem manet. A die 7 Maii ad usque 19 Decembris 2012 Minister progressus regionalis et periegesis Romanicus in consilio ministrorum Victoris Ponta fuit. Die 21 Februarii 2015 Nicolaus Iohannis praeses Romaniae eum praesidem Custodum Securitatis Civitatis (SRI) nominavit[2].

Nexus externi

recensere
Ministri progressus regionalis Romanici ab anno 2009