Paulus (Dacoromanice Paul) Stănescu (natus Vişinae in Olt circulo die 25 Augusti 1957) est machinarius et rerum politicarum peritus Dacoromanicus factionis Socialis Democraticae.

Wikidata Paulus Stănescu
Res apud Vicidata repertae:
Paulus Stănescu: imago
Paulus Stănescu: imago
Nativitas: 25 Augusti 1957; Vișina
Patria: Romania

Eruditio et munus

recensere

Stănescu anno 1982 studium apud Universitatem Craiovensem finivit et diploma machinarii agriculturae abstulit. Deinde ad annum 2008 in diversis societatibus technicis agriculturae in circulo Olt operam dedit, postremo director fuit.

Cursus honorum

recensere

Stănescu anno 2003 ad factionem Socialem Democraticam accessit. Annis 2008 - 2012 praeses consilii Olt circuli erat. Anno 2016 senator Romaniae circuli Olt electus est. Stănescu die 17 Decembris 2017 minister progressus regionalis in consilio ministrorum Michaelis Tudose nominatus est, successor est Sevil Shhaideh, quae criminis corruptionis accusata est[1]. Etiam in consilio ministrorum Vioricae Dăncilă a mense Ianuario 2018 magistratum administrare perrexit. Sed die 26 Novembris 2018 se a magistratibus recessit[2]. Non prius quam die 5 Ianuarii Nicolaus Iohannis praeses rei publicae eius dimissionem probavit[3]. Die 9 Ianuarii 2019 Iohannis Eugenium Teodorovici pro tempore successorem eius fecit[4].

Stănescu uxorem duxit, cui bene curat[5].

Nexus externi

recensere
Ministri progressus regionalis Romanici ab anno 2009