Dănuţ Andruşcă
Dănuţ Andruşcă (natus die 19 Ianuarii 1969) rerum politicarum peritus Dacoromanicus factionis Socialis Democraticae est.
Eruditio et munus
recensereApud Universitatem Iassiensem studebat atque anno 2001 diploma oeconomiae abstulit. Annis 1991 ad usque 2013 pro diversis societatibus commercialibus operam dedit. Deinde ad annum 2016 diversis in officiis ministerii energiae et oeconomiae operam dedit.
Cursus honorum
recensereAnno 2016 primo legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est. Die 29 Ianuarii 2018 novus minister oeconomiae in consilio ministrorum Vioricae Dăncilăe nominatus est. Hoc in magistratum Georgio Şimon successit[1]. Iam die 20 Novembris eiusdem anni dimissus est et Nicolaus Bădălău eius successor nominatus est[2].
Notae
recensereNexus externi
recensere- Curriculum vitae apud situm interretialem Camerae Legatorum Romaniae[nexus deficit]
- Biographia (2018) apud cotidianul.ro
- Biographia apud regimen Romanicum
Constantin Fota (1990) • Constantinus Teculescu (1992) • Christianus Ionescu (1993) • Petrus Crișan (1995) • Daniel-Ioannes Popescu (1996) Codruţ Şereş (1996) • Alexander-Octavius Stănescu 1996 • Călin Popescu-Tăriceanu 1996 • Mircea Ciumara 1997 • Radu Berceanu 1998 • Daniel-Ioannes Popescu 2000 • Codruţ Şereş 2004 • Varujan Vosganian 2006 • Hadrianus Videanu 2008 • Ioannes Ariton 2010 • Lucianus Bode 2012 • Daniel Chițoiu 2012 • Varujan Vosganian 2012 • Daniel Chițoiu 2013 • Andreas Gerea 2013 • Constantinus Niță 2014 • Michael Tudose 2014 • Costinus Borc 2015 • Alexander Petrescu 2017 • Michael Tudose 2017 • Michael Viorel Fifor 2017 • Georgius Şimon 2017 • Dănuţ Andruşcă 2018 • Nicolaus Bădălău 2018 · Virgilius Daniel Popescu 2019 | |