Constantinus (Dacoromanice Constantin) Niță (natus die 27 Novembris 1955 in Miroslovești in circulo Iassio) oeconomus et vir publicus Dacoromanicus est.

Wikidata Constantinus Niță
Res apud Vicidata repertae:
Constantinus Niță: imago
Constantinus Niță: imago
Nativitas: 27 Novembris 1955; Iassium
Patria: Romania

Niță uxorem duxit atque filium habet.

Iuventus et munus

recensere

Post scholam et militiam finitam Constantinus Niță annis 1974 - 1983 apud Universitatem Iassiensem primo oeconomiae, deinde iurisprudentiae studebat. Ab anno 2005 apud Universitatem Transsilvaniae Coronae docet. Ab anno 1978 etiam pro societatibus diversis commercialibus operam dedit.

Cursus honorum

recensere

Niță, qui ab anno 1994 sodalis factionis PSD est, ab anno 2000 legatus ad Cameram Legatorum est[1]. Anno 2008 - 2009 minister firmarum parvarum et mediarum in consilio ministrorum Aemilii Boc erat. A die 21 Decembris 2012 minister energiae in consilio ministrorum Victoris Ponta et a die 9 Februarii 2014 administer oeconomiae Romaniae est. Die 15 Decembris eiusdem anni Michael Tudose (PSD) eius successor nominatus est.

Nexus externi

recensere
Ministri commercii et oeconomiae Romanici (1990–)
Ministri energiae Romaniae (ab anno 2012)