Wikidata Victor Grigorescu
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1976;
Patria: Romania

Victor Vlad Grigorescu (natus die 26 Aprilis 1976 Bucarestae[1]) iuris peritus atque vir publicus Dacoromanicus est.

Iuventus et munus recensere

Grigorescu apud Universitatem Bucarestensem iurisprudentiae studebat atque deinde annis 2004 ad usque 2011 peritus Unionis Europaeae in ministerio oeconomiae Romaniae operam dedit. Annis 2007 - 2011 etiam in legatione Romaniae apud Unionem Europaeam fuit. Tum annis 2012 - 2014 director societatis "Industrial Consult" erat, tum minister publicus in ministerio energiae erat. A mense Novembri 2014 denique director societatis "Electrica S.A." erat.

Cursus honorum recensere

Die 17 Novembris 2015 minister energiae in consilio ministrorum Daciani Cioloş nominatus est atque Andreae Gerea successit, qui cum toto consilio ministrorum Victoris Pontae se die 4 Novembris a magistratu recesserat[2].

Nexus externi recensere

Notae recensere

Ministri energiae Romaniae (ab anno 2012)