Monica Iacob Ridzi
Monica Iacob Ridzi (nata die 30 Iunii 1977 in Petroșani in Hunedoara circulo) rerum politicarum perita Dacoromanica est.
Munus
recenserePostquam scholam finicit, Iacob Ridzi ad annum 2000 apud Universitatem Petroșanensem, deinde ad annum 2003 apud Universitatem Apuliensem iurisprudentiae studebat atque ad annum 2007 iterum in Petroșani mechanicae. Praeterea annis 1997 - 2004 apud societatem commercialem Euro Riva Serv in Hunnopolis operam dedit.
Cursus honorum
recensereIacob Ridzi ab anno 1997 sodalis Factionis Democraticae erat, anno 2008 cum tota factione ad PD-L transiit, quem factionem autem die 21 Septembris 2012 reliquit[1]. Ab anno 2012 ad factionem PP-DD pertinuit atque mense Octobri 2014 ad factionem UNPR transiit[2]. Ab anno 2004 legata ad Cameram Legatorum Romaniae est et anno 2007/08 etiam legata ad Parlamentum Europaeum. A die 22 Decembris 2008 usque ad 14 Iulii 2009 ministra iuventutis in consilio ministrorum Aemilii Boc fuit. A magistratu se recedere coacta est, quod corruptionis accusata est. Qua de causa mense Ianuario 2014 ad quinque annos carceris damnata est[3]. Sed ad summum iudicium provocans non prius quam anno 2015 incarcaerata est. In carcere nunc carmina componit et actrix agit[4].
Nexus externi
recensereNotae
recensere
Bogdan Niculescu-Duvăz 1990 · Ioannes Moldovan 1991 · Georgius Angelescu 1992 · Alexander Mironov 1993 · Michael Sorin Stănescu 1996 · Crin Antonescu 1997 · Georgius Gingăraș 2000 · Monica Iacob Ridzi 2008 · Sorina-Luminița Plăcintă 2009 · Cătălin Baba 2012 · Ioannes Mang 2012 · Livius Pop 2012 · Catharina Andronescu 2012 · Nicolaus Bănicioiu 2012 · Gabriela Szabo 2013 · Elisabeta Lipă 2015 · Marius Alexander Dunca 2017 · Ioanna Bran 2018 · Bogdan Matei 2019 · Ionuţ Marianus Stroe 2019 · Carolus Eduardus Novak 2020 | |