Wikidata Valerianus Vreme
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 13 Iulii 1963; Dorohoi
Patria: Romania

Valerianus (Dacoromanice Valerian) Vreme (natus die 13 Iulii 1963 in oppido Dorohoi in Botoşani circulo) vir publicus Dacoromanicus est.

Munus recensere

Vreme annis 1982 - 1987 apud Universitatem Technicam Gheorghe Asachi Iassiensem electrotechnicae studebat atque deinde in commercialibus societatibus operam dedit.

Cursus honorum recensere

Vreme, tum sodalis factionis PD-L, a die 3 Septembris 2010 ad usque 9 Februarii 2012 minister communicationis et societatis informaticae in consilio ministrorum Aemilii Boc fuit. Ab anno 2008 legatus ad Cameram Legatorum Romaniae est. Mense Iulio 2013 ad PMP transiit. Mense Octobri 2014 Camera Legatorum delatoribus publicis assentiebat, qui contra Vreme corruptionis et abusus magistratus causa investigare vellent[1].

Nexus externi recensere

Notae recensere

Ministri communicationis et societatis informaticae Romanici